Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/181

E Wikisource
Haec pagina emendata est
172
Dialogo Terzo

æquabili delato, cujus velocitas subdupla sit maximæ in motu accelerato acquisitæ; constat, spatia mh, lh, esse eadem, quæ motibus æqualibus , quorum velocitates essent ut dimidiæ pe, od, conficerentur in temporibus ea, da. Si igitur ostensum fuerit,hæc spatia mh, lh, esse in duplicata ratione temporum ea, da; intentum probatum erit. Verum in quarta Propositione primi libri demonstratum est: Mobilium æquabili motu latorum spatia peracta habere inter se rationem compositam ex ratione velocitatum, et ex ratione temporum: hic autem ratio velocitatum est eadem cum ratione temporum, (quam enim rationem habet dimidia pe addimidiam od, seu tota pe ad totam od, hanc habet ae ad ad,) ergo ratio spatiorum peractorum dupla est rationis temporum. quod erat demonstrandum.

Patet etiam hinc, eandem spatiorum rationem esse duplam rationis maximorum graduum velocitatis: nempe linearum pe, od, cum sit pe ad od ut ea ad da.

COROLLARIUM I.

Hinc manifestum est, quod, si fuerint quotcunque tempora æqualia consequenter sumpta à primo instanti seu principio lationis, utputa ad, de, ef, fg, quibus conficiantur spatia hl, lm, mn, ni, ipsa spatia erunt inter se ut numeri impares ab unitate ; scilicet ut 1, 3, 5, 7. Hæc enim est ratio excessuum quadratorum linearum sese æqualiter excedentium, et quarum excessus est æqualis minimæ ipsarum :seu dicamus quadratorum sese ab unitate consequentium. Dum igitur gradus velocitatis augentur juxta seriem simplicem numerorum in temporibus æqualibus, spatia peracta iisdem temporibus incrementa suscipiunt juxta seriem numerorum imparium ab unitate.

mente;