Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/180

E Wikisource
Haec pagina emendata est
171
del Galileo.

spatia tempore eodem à duobus mobilibus peracta, quorum unum motu ex quiete uniformiter accelerato moveatur, alterum vero motu æquabili juxta momentum subduplum momenti maximi velocitatis accelerati motus. quod erat intentum.

Theor. II. Propos. II.

Si aliquod Mobile motu uniformiter accelerato descendat ex quiete; spatia, quibuscunque temporibus ab ipso peracta, sunt inter se in duplicata ratione eorundem temporum: nempe ut eorundem temporum quadrata.

Intelligatur fluxus temporis ex aliquo primo instanti a repræsentari per extensionem ab; in qua fumantur duo quælibet tempora, ad, ae; sitque hi linea in qua mobile ex puncto h, tanquam primo motus principio, descendat uniformiter acceleratum; sitque spatium hl peractum primo tempore ad; hm vero sit spatium per quod descenderit in tempore ae. Dico, spatium mh ad spatium hl, esse in duplicata ratione ejus quam habet tempus ea ad tempus ad. Seu dicamus, spatia mh, hl, eandem habere rationem quam habent quadrata ea, ad. Ponatur linea ac, quemcunque angulum cum ipsa ab continens: ex punctis vero de ductæ sint parallelæ do, ep; quarum do repræsentabit maximum gradum velocitatis acquifitæ in instanti d temporis ad; pe vero maximum gradum velocitatis acquifitæ in instanti e temporis ae. Quia vero supra demonstratum est,

quod attinet ad spatia peracta , æqualia esse inter se illa, quorum alterum consicitur à mobili ex quiete motu uniformiter accelerato; alterum vero, quod tempore codem consicitur, à mobili motu

æquabili
Y 2