Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/196

E Wikisource
Haec pagina emendata est
187
del Galileo.
Theor. VII. Propos. VII.

Si elevationes duorum planorum duplam habuerint rationem ejus, quam habeant eorumdem planorum longitudines, lationes ex quiete in ipsis temporibus æqualibus absolventur.

Sint plana inæqualia, et inæqualiter inclinata ae, ab, quorum elevationes sint fa, da, et quam rationem habet ae ad ab, eamdem duplicatam habeat fa ad da. Dico tempora lationum super planis ae, ab ex quiete in a esse æqualia. Ductæ sint parallelæ horizontales ad lineam elevationum ef et bd, quæ fecet ae in g. Et quia ratio fa ad ad, dupla est rationis ea ad ab, et ut fa ad ad, ita ea ad ag; ergo ratio ea ad ag, dupla est rationis ea ad ab; ergo ab media est inter ea, ag. Et quia tempus descensus per ab ad tempus per ag est, ut ab ad ag, tempus autem descensus per ag ad tempus per ae est, ut ag ad mediam inter ag, ae, quæ est ab; ergo ex æquali tempus per ab ad tempus per ae est, ut ab ad se ipsam: sunt igitur tempora æqualia; quod erat demonstrandum.

Theor. VIII. Propos. VIII.

In planis ab eodem fectis circulo ad horizontem erecto, in iis, que cum termino diametri erecti conveniunt, five imo , five sublimi, lationum tempora sunt æqualia tempori casus in diametro: in illis vero, quæ ad diametrum non pertingunt, tempora sunt breviora; in eis tandem , que diametrum secant, sunt longiora.

Circuli ad horizontem erecti esto diameter perpendicularis ab de planis ex terminis ab ad circumferentiam usque

pro-
Aa 2