Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/197

E Wikisource
Haec pagina emendata est
188
Dialogo Terzo

productis. Quod tempora lationum super eis sint æqualia, jam demonstratum est. De plano de ad diametrum non pertingente, quod tempus descensus in eo sit brevius; demonstratur ducto plano db, quod et longius erit, et minus declive, quam df; ergo tempus per df brevius, quam per db, hoc est per ab. De plano vero diametrum secante, ut co; quod tempus descensus in eo sit longius, itidem constat: est enim et longius, et minus declive, quam cb: ergo patet propositum.

Theor. IX. Propos. IX.

Si à puncto in linea horizonti parallela duo plana utcumque inclinentur, et à linea fecentur, quæ cum ipsis angulos faciat permutatim aquales angulis ab iifdem planis, et horizontali contentis, lationes in partibus à dicta linea fectis, temporibus aqualibus absolventur.

Ex puncto c horizontalis lineæ x, duo plana utcumque inflectantur cd, ce, et in quolibet puncto lineæ cd constituatur angulus cdf, angulo xce æqualis: fecet autem linea df planum ce in f, adeo ut anguli cdf, cfd, angulis xce, lcd permutatim sumptis sint æquales. Dico, tempora descensuum per cd, cf esse æqualia. Quod autem (posito angulo cdf, æquali angulo xce) angulus cfd, sit æqualis angulo dcl, manifestum est. Dempto enim angulo communi dcf, ex tribus angulis trianguli cdf, æqualibus duobus rectis, quibus æquantur anguli omnes ad lineam lx

in