in puncto c constitutis, remanent in triangulo duo cdf, cfd, duobus xce, lcd æquales: positus autem est cdf, ipsi xce æqualis: ergo reliquus cfd, reliquo dcl.
Ponatur planum ce æquale plano cd, et ex punctis de perpendiculares agantur da, eb ad horizontalem xl, ex c vero ad df ducatur perpendicularis cg. Et quia angulus cdg, angulo ecb est æqualis: et recti sunt dgc, cbe, erunt trianguli cdg, cbe, æquianguli, et ut dc ad cg, ita ce ad eb: est autem dc æqualis ce; ergo cg æqualis erit be. Cumque triangulorum dac, cgf, anguli ca, angulis fg sint æquales: erit ut cd ad da, ita fc ad cg, et permutando, ut dc ad cf, ita da ad cg, seu be. Ratio itaque elevationum planorum æqualium cd, ce, est eadem cum ratione longitudinum dc, cf: ergo ex corollario primo præcedentis Propofitionis sextæ, tempora descensuum in ipsis erunt æqualia. quod erat probandum.
Aliter idem; ducta fs perpendiculari ad horizontalem as. Quia triangulum csf, simile est triangulo dgc, erit, ut sf ad fc, ita gc ad cd. Et quia triangulum {Sc|cfg}}, simile est triangulo dca, erit, ut fc ad cg, ita cd ad da: ergo ex æquali, ut sf ad cg, ita cg ad da. Media est igitur cg inter sf, da, et ut da ad sf, ita quadratum da ad quadratum cg. Rursus cum triangulum acd, simile sit triangulo cgf erit, ut da DA ad dc, ita gc ad cf, et permutando ut da ad cg ita dc ad cf, et ut quadratum da ad quadratum