per reliquam bc erit bo, per reliquam vero bd erit be.
Verum ut be ad bo, ita est bd ad bc; ergo tempora per
bd, bc, post casus per ab, fb, seu, quod idem est, per communem ab, erunt inter se, ut longitudines bd, bc; esse autem tempus per bd ad tempus per bc ex quiete in b, ut longitudo bd ad
bc, supra demonstratum est. Sunt igitur tempora lationum
per plana diversa, quorum ęquales sint elevationes , inter se, ut eorumdem planorum longitudines, five motus fiat in ipsis ex quiete, five lationibus iisdem
præcedat alia latio ex eadem altitudine. Quod erat ostendendum.
Si planum, in quo sit motus ex quiete, dividatur utcunque, tempus lationis per priorem partem ad tempus lationis per sequentem, est, ut ipsamet prima pars ad excessum, quo eadem pars superatur à media proportionali inter totum planum, et primam eamdem partem.
Fiat latio per totam ab ex quiete in a, quæ in c divisa sit utcumque; totius autem ba, et prioris partis ac media sit proportionalis af: erit cf excessus mediæ fa super partem ac. Dico tempus lationis per ac ad tempus sequentis lationis per
cb, esse ut ac ad cf. Quod patet: nam tempus per ac ad tempus per totam ab est, ut ac ad mediam af; ergo dividendo, tempus per ac ad tempus per reliquam cb erit, ut ac ad cf. Si itaque intelligatur tempus per ac esse ipsamer ac,tempus per cb erit cf: quod est propositum.