Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/201

E Wikisource
Haec pagina emendata est
192
Dialogo Terzo

Quod si motus non fiat per continuatam acb, sed per inflexas acd usque ad horizontem bd, cui ex f parallela ducta sit fe. Demonstrabitur pariter tempus per ac ad tempus per reflexam cd, esse ut ac ad ce. Nam tempus per ac ad tempus per cb est, ut ac ad cf, tempus vero per cb post ac ad tempus per cd, post eumdem descensum per ac demonstratum est esse, ut cb ad cd, hoc est ut cf ad ce; ergo ex æquali tempus per ac ad tempus per cd erit, ut ac linea ad ce.

Theor. XII. Propos. XII.

Si perpendiculum, et planum ut cunque inclinatum fecentur inter easdem horizontales lineas ,sumanturque media proportionalia ipsorum, et partium suarum à communi fectione, et horizontali superiori comprehensarum tempus lationis in perpendiculo ad tempus lationis facta in parte superiori perpendiculi, et consequenter in inferiori secantis plani, eam habebit rationem, quam habet tota perpendiculi longitudo ad lineam compositam ex media in perpendiculo sumpta, et ex excessu, quo totum planum inclinatum suam mediam superat.

Sint horizontes fuperior af, inferior cd, inter quos secentur perpendiculum ac, et planum inclinatum df in b, et totius perpendiculi ca, et superioris partis ab media sit ar, totius vero df, et superioris partis bf media sit fs. Dico, tempus casus per totum perpendiculum ac ad tempus

per suam superiorem partem ab cum inferiori plani, nempe cum bd, eam habere rationem, quam habet ac ad mediam perpendiculi, scilicet ar cum sd, quæ est excessus totius plani df super suam mediam fs. Connectatur rs, quæ erit

horizon-