Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/212

E Wikisource
Haec pagina emendata est
203
del Galileo.

quam ef, quare et cf minore rit quam fg, et gc major quam dupla ad fc seu ac. Cumque rurfus fe minor sit quam dupla ad ec, (est enim ec major ca, seu cf,) erit quoque gf minor quam dupla ad fc, & gc minor quam tripla ad cf seu ca. quod erat demonstrandum.

Poterat autem universalius idem proponi: quod enim accidit in perpendiculari, et plano inclinato, contingit etiam si post motum in plano quodam inclinato inflectatur per magis inclinatum; ut videtur in altera figura; eademque est demonstratio.

Probl. VIII. Propos. XXII.

Datis duobus temporibus inæqualibus, et spatio, quod in perpendiculo ex quiete conficitur tempore breviori ex datis : à punto supremo perpendiculi usque ad horizontem planum inflectere, super quo mobile descendat tempore æquali longiori ex datis.

Tempora inæqualia sint, a majus, b vero minus; spatium autem, quod in perpendiculo conficitur ex quiete in tempore b, sit cd. Oportet ex termino c planum usque ad horizontem inflectere, quod tempore a conficiatur. Fiat ut b ad a, ita cd ad aliam lineam, cui linea cx æqualis ex c ad horizontem descendat: manifestum est planum cx esse illud super quo mobile descendit tempore dato a. Demon-

stratum
Cc 2