Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/213

E Wikisource
Haec pagina emendata est
204
Dialogo Terzo

stratum enim est, tempus per planum inclinatum ad tempus in sua elevatione eam habere rationem, quam habet plani longitudo ad longitudinem elevationis suæ. Tempus igitur per cx, ad tempus per cd, est, ut cx ad cd, hoc est, ut tempus a ad tempus b; tempus vero b est illud, quo conficitur perpendiculum cd ex quiete; ergo tempus a est illud, quo conficitur planum cx.

Probl. IX. Propos. XXIII.

Dato spatio quovis tempore peracto ex quiete in perpendiculo: ex termino imo hujus spatii planum inflectere, super quo post casum in perpendiculo tempore eodem conficiatur spatium cuilibet spatio dato æquale: quod tamen majus sit quam duplum, minus vero quam triplum spatii peracti in perpendiculo.

Sit in perpendiculo as tempore ac peractum spatium ac ex quiete in a: cujus ir majus sit quam duplum, minus vero quam triplum. Oportet ex termino c planum inflectere, super quo mobile codem tempore ac conficiat post casum per ac spatium ipsi ir æquale. Sint rn, nm, ipsi ae æqualia; et quam rationem habet residuum im ad mn, eamdem habeat ac linea ad aliam, cui æqualis applicetur ce ex c ad horizontem ae, quæ extendatur versus o, et accipiantur cf, fg, go, æquales ipsis rn, nm, mi. Dico, tem-

pus