Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/217

E Wikisource
Haec pagina emendata est
208
Dialogo Terzo

mobile in infinitum abduceret, et naturalis propensionis ad motum deorsum juxta illam eandem proportionem accelerationis, juxta quam semper movetur. Quare admodum rationabile videbitur, si, inquirentes, quænam contingantaccidentia , dum mobile post descensum per aliquod planum inclinatum reflectatur per planum aliquod acclive, accipiamus gradum illum maximum in descensu acquisitum, idem per se perpetuo in ascendente plano servari; attamen in ascensu ei supervenire naturalem inclinationem deorsum, motum nempe ex quiete acceleratum juxta semper acceptam proportionem. Quod si forte hæc intelligere fuerit subobscurum , clarius per aliquam delineationem explicabitur.

Intelligatur itaque factum esse descensum per planum declive ab, ex quo per aliud acclive bc continuetur motus reflexus; et sint primo plana æqualia, et ad æquales angulos super horizontem gh elevata. Constat jam, quod mobile ex quiete in a, descendens per ab, gradus acquirit velocitatis juxta temporis ipsius incrementum: gradum vero in b esse maximum acquisitorum, et suapte natura immutabiliter impressum, sublatis scilicet causis accelerationis novæ, aut retardationis: accelerationis, inquam, si adhuc super extenso plano ulterius progrederetur; retardationis vero, dum super planum acclive bc sit reflexio; in horizontali autem gh æquabilis motus juxta gradum velocitatis ex a in b, acquisite

in