Jump to content

Pagina:Galilei - Discorsi e dimostrazioni matematiche intorno a due nuove scienze - 1638.djvu/225

E Wikisource
Haec pagina emendata est
216
Dialogo Terzo

Ostendendum est, tempus , quo conficiuntur spatia eb, bc, longius esse tempore quo conficiuntur ab, bc. Intelligatur, tempus per ab esse ut ab; erit quoque tempus motus in horizontali bc, cum bc dupla sit ad ab et per ambo spatia abc. Tempus erit dupla ba. Sit bo media inter eb, ba. Erit bo tempus casus per eb. Sit præterea horizontale spatium bd, duplum ipsius be; constat, tempus ipsius post casum eb esse idem bo. Fiat, ut db ad bc, seu ut eb ad ba; ita ob ad bn: et cum motus in horizontali sit æquabilis, sitque ob tempus per bd post casum ex e,erit nb tempus per bc post casum ex eadem altitudine e. Ex quo constat, ob cum bn esse tempus per ebc. cumque dupla ba sit tempus per abc, ostendendu relinquitur, ob cum bn majora esse quam dupla ba. Cum autem ob media sit inter eb, ba; ratio eb ad ba dupla est rationis ob ad ba: et, cum eb ad ba sit, ut ob ad bn; erit quoque ratio ob ad bn dupla rationis ob ad ba. verum ipsa ratio ob ad bn componitur ex rationibus ob ad ba, et ab ad bn; ergo ratio ab ad bn est eadem cum ratione ob ad ba. Sunt igitur bo, ba, bn, tres continue proportionales, et ob cum bb majores quam dupla ba. Ex quo patet propositum.

Theor. XIX. Propos. XXX.

Si ex aliquo puncto linea horizontalis descendat perpendiculum, ex alio vero puncto in eadem horizontali sumpto ducendum sit planum usque ad perpendiculum, per quod Mobile tempore brevissimo usque ad perpendiculum descendat: tale planum erit illud, quod de perpendiculo abscindit partem aqualem distantie puncti accepti in horizontali à termino perpendiculi.

Sit perpendiculum bd ex puncto b, horizontalis lincæ ac descendens, in qua sit quodlibet punctum c, et in perpendiculo ponatur distantia be æqualis distantiæ bc, et ducatur ce. Dico, planorum omnium ex puncto c usque ad

perpen-