3°3 ECCLESIA • mota est quæstio, ad quam finiendam legatio facta est ad sedem apofiolicam, ut probat canon octavus Francofordiensis, quo etiam præcipi- tur, ut quidquid fer pontificem Romanum definitum fuerit, hoc teneatur. Ad quem canonem Sirmondus : Etst, inquit, tres ista civitates ( Ta- rantasia, Ebredunum, Aquæ) jam oltm capita & metropoles erant suarum provinciarum, videntur tamen illorum episcopi superioribus feculis sub aliarum provtnciarum metropolitanissuisse…. Aquensis sub Arelatensi. Hanc esse caulam cur Carolus magnus testamento suo singulis metropolitanis multa tribuens, Aquensis nullam fecerit mentionem, autumat Petrus de Marea ; videlicet quod etsi metropolitanus, non esset auToxepccAot, sed imminutæ auctoritatis. XI. Benedictus. Unus fuit ex metropolitanis, quos ad concilium Lugdunense convenire voluit Ludovicus • Pius imperator anno 828. Idem Benedictus an. . 15. imperatoris Ludovici, qui resoondetanno 828. xvn. Kal.Aprilis, subscripsit donationi fa- ctæ monasterio Lirincnsi, ab Leybulfo viro il- ’lustri. XII. Rotbertus. Rotbcrtus I. synodo Mantalanensi territorii Viennensis adfuit, in qua regis nomen Bosoni, ab Arclatensis regni proceribus, episcopisque • delatum est idibus Octobris anno 879. Ad eundem scripsit Johannes papa VIII. epistolam 191. in causa Nemausensis episcopi, qui monasterium aliquod ad ecclesiam Romanam pertinens usurparat, monachis inde pulsis. XIII. MaTefRIDus. Matefridus intercst concilio Nemaisseiifi, in villa Portu a Theodardo archiepiscopo Nar- bonensi celebrato, sub an. 886. ut prodit lcri- ptor vitæ sancti Theodardi, quæ exstat tum in monumentis ecclesiæ Narbonensis, tum etiam apud Guillelmum Catellum senatorem Tolosa- num, in Septimaniæ commentariis, lib. 5. de archiepiseopis Narbonensibus. XIV. ODOLRICUS. Hic arcbipræsul notus est tum ex historia Flodoardi, tum ex ejusdem chronico, in quo adannum 928. narrat eum ab Heriberto comi— j te receptum fuisse in ecclefia Remensi, ad celebrandum dumtaxat epijcopale rninistenum > vice Hugonis ipfitis comitis filii adhuc parvuli. Quid caulæ fuerit ut Odalricus ecclesiam suam detereret, & vices Hugonis Remenlis archiepiice- pi adhuc impuberis ageret, Flodoardus tacet. Communis tamen opinio est ipsum Saracenorum persecutione exagitatum fugere coactum fuisse. Addit Flodoardus datam Odalrico abbatiam siincti Timothei apud Remos tantum, cum præbenda canonica. Scrupulum movet nonnullis, quod Odolricus a Floaoardo episcopus dicatur, non archicpiscopus ; unde subodo- rantur Odalricum a Hodoardo commemoratum fuisse Aquarum Tarbellicarum episcopum. At solct Frodoardusarchicpiscopos, simpliciter LQuU ENSIS. 304 . episcopos appellare, juxta veterem morem, & in chronico jam laudato loquens de archiepisco- pis Turonensi & Rotomagensi, ad annum 931. non aliter eos vocat quam episcopos. Certe nullus ad id tempus comparet Odalricus in catalogis episcoporum Aquarum Tarbellicarum. Ex eodem Frodoardi chronico compertum habemus tunc temporis Saracenos oras Italiæ & Galliæ, maxime vero Provinciæ depopulantes, habuisse stationem tutisiimam apud Fraxine- tum, in Italorum Provincialiumque consinio. In synodo Virdunensi anni 947. Odolridis Aquensis commemoratur post Artaldum Re- mensem, ante Adelberonem Metensem, & ceteros præsules. De eodem meminit fragmentum historiæ Franciæ, auctoris anonymi, a Ludovico Pio imperatore, usque ad Kobertum re- fem. In charta tabularii Floriacensis, data ilotarii anno 13. in qua sit mentio Richardi abbatis FloriaC. cui confirmantur omnia concessa a Ludovico rege Hlotarii genitore legitur : Geto notarius ad vicem domini Odelrici archiepis- copi, summique cancellarii, recognovit. Non occurrit autem his temporibus alius Odelricus ar- chiepiscopus, cui hæc tribuantur quam noster. , Alia est ejusdem regis charta data eodem tem- ’pore pro Floriacensibus, ubi commemoratur nic cancellarius. XV. I s R A E L. Israel adhuc vivente Odolrico qui abdica-, rat, sedere cœpit. Testis nominatur nonis Octobris anno 12. regnante Conrado rege Alaman- dorum, vel Provinciæ, cum Bosone comite, & Lamberto judice, in commutatione facta Arelate ex consensu Manaflis archiepiscopi, Honorati Masiiliensispræsiilis, & Garnerii abbatis sancti Victoris, inter leucindam, & Gontarum episeopum Forojuliensem, præpositumque Are- latensem, de juribus sibi & ecclesiæ sancti Ste- phani competentibus in infula Montis-majoris, ad præposituram pertinente 5 cui vice versa, titulo cellionis concedit Teucinda jura sibi competentia in villa Barcianicis, multaque prædia : cujus rei instrumentum reperitur in antiquo originali monasterii siincti Petri Montis-majoris prope Arelatem numero ;. Id factum an. Cnris- ti 950. notatur ; sed referri debet ad annum 948. qui rcspondet anno duodecimo regis Con- radi, in charta commutationis Teucinaæ notato. Nam si annus 38. regni Conradi concurrit cum anno Domini 974. ut legitur in alia Teu- cindæ charta, quam exhibet Mabillonius ad annum $>48. n. n. annus 12. ejusileni regis alligari debet anno Christi 948. XVI. S IL V E ST J R. Silvester si.ibscripsit donationi ecclesiæ sancti Verani de Valle-clufa, factæ cœnobio sancti Victoris Masiiliensis, a Walcaudo episcopoCa- vallicensi anno 979. indictionevn. Silvester in 1 authenticojcapituli Arclatensis num. 3.memora—’ tur archipræsul fecunde Narbonensis cum 1 Lauderico, Thederico ( qui fuit episcopus Ap- tensis) Airardo, Honorato, Pontio, U.nberto dignisiimis ecclesiarum suarum pastoribus, sub Iterio
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/187
Appearance