Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/189

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


3O7 ECCLESIA nensi, a Deodato Tolonensi episcopo. I XXII. P o N T Iu s 11. Pontius cognomento de Castro-Rainardi nobili stirpe in Provincia natus, Eldeberti domini de Correns, & Mathildis Correnensis monasterii fundatricis filius, Dodonis, Willelmi &Ar- berti de Castro-Rainardo, Baldæque sanctimonialis frater, hanc fedem Aquensem obtinebat anno 1050. aut etiam anno 1048. ut autumat vir eruditus dominus d’Ache. Pontii vero sacramentum præstitum ecclesiæ Arelatensi, & Rajambaldo archiepiscopo, in vetusto codice, Auctoritatum fanctorum patrum dicto, qui asservatur inArelat. eccl, his conceptum verbis le— ] gitunEgv Pondus S.MariaAquensusudis nunc ordinandus episcopus, subjectionem & reverentiam, & obedientiam a sunctis patribus constitutam, fecundum pracepta canonum, S.sudi Arelatensts ecclesta, recioribujque ejus, in prafentia domini Raja wbal di > perpetuo exhibiturum promitto, & super sanctum altare firmo. Subscripsit cum epis- copo Masiiliensi Poncio, atque Odila, in donatione de Auriolo, & in latissactione coram Rajambaldo Arelatensi pontifice facta a Rainardo milite, sextæ partis castri Pertusi, qui eam violenter auferre tentaverat a monachis abbatiæ Montis-majoris ; cujus rei mentio in ( archivis S. Petri. Denique Poncius cum Rajambaldo Arelatensi metropolitano ut sanctæ sedis legatus, & Victoris papæ II. præfuit synodo Tososanæ congregatæ 1056. ad restituendam dssciplinam ecclesiasticam. Eodem anno indictione IX. VI. Kal. Februarii ejus mandato Willelmus Tolonensis antistes ecclesiam sianctæ Mariæ in territorio villæBruniolæ consecravit, ut est in chartario Masiiliensi, quamquam alibi legam ipsium Pontium per fe operam dedisse huic dedicationi. Demum an. 1058. xvn. Kal. Decembris, adstante procerum corona, qui ad consecrationem basilicæ simcti Stephani conve— ] nerant, ipsi contulit omnes ecclesias territorii Torreves. XXIII. RosTAGNus I. Ex dominis Arearum in comitatuTolonensi, ortum ducebat hic archiepiscopus vulgo cognominatus tIHieres. Cum primum vero ad regendam Aquensem ecclesiam est accitus, fidem & obedientiam juravit Rajambaldo Arelatensi ar- chiepilcopo, ut legitur in authentico. Nonnullis in schedis lego illum adfuisse concilio Ave- nionensi anno 1060. Verum nullum novimus concilium tunc hac in urbe celebratum, j Anno 1062. ecclesiam simcti Maximini reconciliavit, & VI. idus Decembris, indictione xv. ecclesiam sancti Stephani de Ungula Caballi dedicavit. Anno 1068. indictione VI. Iv. idus Januarii, Willelmus Carpentoractensis, adstante Tolonensi episcopo, vice hujus archiepiscopi ecclesiam sanctæ Mariæ castelli Paracollis in comitatu Aquensi a Balda religiosa femina Pontii archiepiscopi sorore constructam, attributa in dotem honoris parte seu medietate castri de Petroxio, divino cultui consecravit. An. 1069. cessit cum suæ ecclesiæ canonicis castrum AQUENSIS. 308 Pertusi abbati & monachis Montis-majoris, ut legere est in notitia illius ceffionis. Eidem abbati Rotlanno nomine, & monasterio dedit in eleemosynam vallem antiquitus nuncupatam S. Petri, vel potius olim datam restitui curavit, ex charta anni 1072. indictione x. Non debet omitti alia donatio ab ipfo & ejus fratre Ame- lio facta anno 1075. duarum scilicet salinarum, in territorio castri, quod vocatur Airas * ; unde genus hujus archiepiscopi facile potest cog- nosei. Hujus donationis sactæ monasterio san- cti Victoris, & Bernardo abbati charam re- peries inter instrumenta. Idem Rostagnus & ejus frater A melius sanctorum Gervasii & Pro- 1 tasii monasterium diœcesis Arelatensis, situm apud castrum Fossas, quod eorum parentes seu propinqui in proprio allodio fundaverant, male ordinatum esse videntes, circa annum 1081. Hugoni Cluniae, abbati ordinandum commisere. Litteras ea de re datas luce dignistimas, & generi Rostagni perhonorificas edidimus in instrumentis. Vixit, præsuitque ad annum saltem 1085. hoc enim anno ipse & fratres ejus, &c. non solum confirmarunt donum parentum factum ecclesiæ Avennica, sed etiam auxerunt. Ex charta ea de re confecta eruimus patrem eorum fuisse Guidonem, matrem Astruaem. Plura alia nos docet laudata charta nostris inferta instrumentis. XXIV. PETRUS II. Petrus cognominatus Goffredi, a patre Gof- frido Masiiliensi vicecomite, matrem habuit Rixendam, fratres Hugonem vicecomitem Massiliensem, A icar dum Arelatensem archi- præsulem, & Raimundum Massiliensem epss- copum. Ipse monachus factus in monasterio simcti Victoris Massiliensis, inde assumtus est ad regendam ecclesiam Aquensem anno circiter 1085. Memor tamen religiosi status quem ) amplexus fuerat, nomen monachi retinere non erubuit in litteris siiis. Gratum fe ostendit erga præpositum nomine Benedictum, & capitulum, quibus ob ingentes impensas factas in restauratione, ac decoratione ecclesiæ, dedit ecclesiam suburbanam simcti Andreæ. Anno 1093. dedit monasterio, cujus alumnus erat, ecclesias simcti Jacobi de Sparono, & sanctæ Fidis de Artigua. Eidem cœnobio confirmavit posseffionem omnium olim a suis antecessoribus concessorum. In litteris vero ea de re datis, præfatur se sancti Victoris monachum, servum &silium. An. 1095. adfuit concilio Placentino, ac subscripsit privilegio Urbani II. pro fancto Ægidio*. Sedit quoque in concilio Claromontano, sub eodem Urbano. Inscribitur in chartis Victorinis anno 10951. quoecclesiam S. Michaelis de Mala-mor- te addidit jam collatis huic monasterio beneficiis. Anno 1102. cum Fulconepræposito laudavit donationem Bertranni Sistaridensisepiscopi, factam ecdesiæ & canonicis S. Marii Forcal- cariensis.præsente Adalaxi Provinciæ comitissa. Etsi nobisnon constet quo tempore Petrus Goffredi vivere aut præesse desierit, conjicimus tamen ejus episcopatum non excessisse annum 1103. V. C. Antonius de Ruffi in disserta