Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/19

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


& Ecclesia Gallicana, communioni vestræ conjunxit. Certe equidem illos si hoc honore excipitis, quodnon diffitemur, non minus gloriæ & splendoris in vos, ex illorum consortio redundabit. Quanta enim & qualis videbitur ida majestas amplissmi vestri Consessus, cum non modo Parisiensi civitati, non modo toti Franciæ, sed integro Orbi christiano, & sequentibus in posterum sæculis, universa Gallia Christiana a primis fidei temporibus, ad hanc usque diem velut ad generalissimam convocata Synodum effulgebit. Tum enimvero ex hac ingenti multitudine Pontificum, divina quadam pompa spectabitur‚ quæ vobis specimen exhibebit Angelicorum Ordinum, imaginem triumphi cœlorum, necnon Ecclesia militantis exercitum. Inter omnes enim totius Imperii Christi provinciæ, Gallicana stetit sicut castrorum acies, semper ordinata disciplinæ Ecclesiasticæ observantia, semper terribilis hostibus fidei, semperque triumphans ; quam nulla domare potuit hæresis, nulla perfidi dogmatis opinio corrumpere. Videbitis in prima acie Religionis Athletas nobiles, Martyres Fidei generosos, quorum fortitudini cessit rabies dæmonum, furor Tyrannorum‚ infidelitas populorum. Videbitis illos miraculorum potestate, oraculorum virtute, sanguinis effusione, de erroribus, impietate, Idololatria agentes illustres triumphos : inter quos Pothini, Dionysii, Saturnini, cæterique plures, aspersa cruore membra, vulnerum cicatrices, & instrumenta crudelitatis carnificum, velut erepta de hostibus spolia vobis ostentabunt : ornabunt hanc pompam eversa passim dæmonum templa, fictorumque Numinum proculcatæ imagines, & innumera Francorum multitudo, quæ Christi signata cruce, victoribus Episcopi acclamabit. His sane Pontificibus debere vos intelligetis, & Ecclesias quarum Sponsi estis, quas suo sanguine purificaverunt, & aras in quibus sacrificatu, quas sua immolatione dedicarunt‚ & populos quibus præestis, quos è diaboli servitute redimentes vobis acquisierunt. Nec minori vos illis astringi censebitis beneficio, qui partam fidem tot arumnis & laboribus exantlatis, ab Hæreticorum pravis dogmatibus propugnarunt, aut eam libris doctissmis illustrarunt, aut vitæ sanctioris exemplo, tanquam sale optimo in populorum cordibus incorruptam condierunt. Spectabitis Hilarium contra Arrianos, Irenæum contra Valentinianos, Germanum in Pelagianos, Ratbertum, Hincmarum, Bernardum, & alios, in Synodis, & generalibus Conciliis, contra hæresim, impietatem, morum corruptelam decertantes. At vero quam splendidus ite numerus Principum Ecclesiæ, quos vel natalium claritas & Purpura, doctrina vel prudentia nobilitavit : quorum tamen insulæ, decus familiis, honorem Purpuræ, pondus scientiæ, sapientiæ famam adjunxerunt. Spectabitis enim antecessores vestros