Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


ILLUSTRISSIMIS ET REVERENDISSIMIS
ECCLESIÆ PRINCIPIBUS,
ARCHIEPISCOPIS,
EPISCOPIS,
CÆTERISQUE TOTIUS COETUS ECCLESIASTICI
Ordinibus, in Comitiis generalibus Cleri Galliæ, Lutetiæ constitutis.
SAMMARTHANI Fratres æternam felicitatem,
P
P

Rodit in conspectum vestrum, (Illustrissimi Principes Ecclesia, Clerique Sacri Ordines venerandi) ex omnibus sæculis & Sedibus, Ecclesiæ Gallicanæ celeberrimus Cœtus,vestrisque sacris Comitiis admitti postulat ; & certe merentur in iis locum obtinere, qui eodem quo vos characteris honore, doctrina puritate, sanctimonia vitæ floruerunt. Nec vero deest illis legitima deputatio, quos populorum, Regum, & Cleri electio, quos Episcoporum confirmatio, quos Pontificum sanctio, quos Synodorum authoritas comprobavit. Id ergo de vestra pietate sibi pollicentur Patres, à quibus Sacerdotium accepistis, id de amicitia spondent sibi Fratres ejusdem Matris Ecclesiæ quam colitis, id de benevolentia sibi vendicant socii consecrationis, id de gratitudine vestra expectant, quorum estis hæredes dignitatis. Unde speramus iis vos nullum humanitatis officium denegaturos, tum ob antiquitatem plurium sæculorum, tum ob multitudinem simul congregatorum ; & maxime quod Ecclesias vestras non modo fundarunt magnitudine laborum, & hæc quæ geritis Episcopatus ornamenta, sanctificaverunt morum castimonia, fidei incorruptione, scientia splendore, sed etiam sanguinis & vitæ profusione consecrarunt. Occurrit ergo vobis Triplex Corona, Archiepiscoporum, Episcoporum, & Abbatum, quos etsi officiorum, Sedium, & temporum distinxit varietas, unitas tamen fidei, Sacerdotii,

Tomus I.
i