Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/251

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


4jo E CC L E S I A FC XXVIII. FREDOLUS II. J In actis publicis hujus episcopi nomen nobis non occurrit ante annum 1179. in instrumento donationis Castri de Claverio & de Baudonio, factæ ecclesiæ Antipolitanæ ab Hugone de Claverio præposito Forojuliensi, sub Fredoli episcopi testimonio. Chartam dabimus in Grassen- sibus episicopis. Anno 1180. amicabilis com- positio facta est per Guillelmum Venciensem episcopum, inter Fredolum episcopum Foroju- liensem, & Hugonem præpositum capitulumque, anno 1190. postea renovatam, subscribentibus Guidone Aquensi archiepiscopo, & R. episcopo Antipolitano. In codice ecclesiæ Forojuliensis, qui dicitur Pilosus, legitur Fre- dolonem episcopum, Hugonem præpositum & canonicos Forojulienses, dedisse ecclesiæ Ma- galonensi ac Petro præposito, sub certis pactionibus, ædem S. Petri quam habebant in castro Avinionis. Anno vero 1190. fit hæc compo- sitio inter dictos episcopum & præpositum, quod episcopus de consensu præpositi sacristam institueret unum ex canonicis. Hoc ipso anno transigit cum Eustorgio S. Victoris abbate. Interfuere huic pacto Guido Aquensis archiepisco- pus, R. Antipolitanus præsul, B. Aquensis præ— < positus, & archidiaconus Forojuliensis. Anniversarias habet preces Fredolo, 11. idus Septembris, in libro obituum. Memoratur etiam in antiquo statutorum capituli codice. Inter episcopos Forojulienses Nostradamus in historia Provinciæ locum dat Bertrando de Castellana, ad annum 1189. qui cum frater cs- set Bonifacii toparchæ Petræ-Castellanæ, & pro ipso staret fidelitatem & hominium denegante regi Arragonum Udefonso comiti Provinciæ, obsessus & captus in regis potestatem venit, & perduellionis crimen capite luit. Episcopi vero prædia & facultates principis fisco addicuntur ; j sed postmodum restituuntur fratri Raimundo ad hunc episcopatum provecto. Bonifacius Ber- trandi frater ejus sorte perterritus, ad regis misericordiam confugit, Petro Romano Ebredu- nensi archiepiscopo, & Maurilio Seneciensi præsule supplicantibus, & in gratiam regis., iniquis tamen conditionibus, lulceptusest. Hæc si vera essent, quomodo impune fuisset Udefonso regi ? Num episcopi & summus pontifex taCuis- sent, & de cæde Bertrandi nullas repetiissent pœnas ? Quomodo Udefonso licuisset, occiso Bertrando, Raimundum dare successorem 1 Quo vero pacto factum, ut episcopi memoria quæ jp— 1 sius sanguine consignata fuerat, penitus perierit, adeo ut nullis in catalogis compareat ? Ceree ipse Honoratus Bouche, qui ea refert ex Nostra- Bertrandi hujus non meminit in serie Forojuliensium episcoporum. Neque vero Bertrandus, qui anno 1173. sedebat, is fuit quem comminiscuntur capite minutum j hic enim successorem habuit Raimundum, alter vero Fredolum, cujus episcopatus tempus certisiimis &■ plurimis nptis. consignatum est, ut mutari non poflit. R.OJULI EN SIS. 431 XXIX. BERENgaRIUS IV. Solæ tabulæ Lirinenses nobis suppeditant nomen hujus episcopi, qui anno 1194. subscripsit chartæ donationis de Rocabruna factæ coenobio Lirinensi. Honoratus Bouche alium Fredolo successorem tribuit, scilicet Humbertum deGrimaldis, anno 1183. Sed hoc tempore se- debat proculdubio Fredolus. XXX. WILLELMUS SEUGuiLLELMUS. Willelmus quem de Ponte cognominatum invenio in notis Anthelmianis, notatur in tabulis ecclesiæ Forojuliensis anno 1195— & anno 1200. quo præpositus, & capitulum, ex assensu præsulis hujus donant in feudum Petro de Faen- tia, Castrum de Clapierio * cum omnibus juribus i & Petrus vicisiim donat capitulo quidquid habebat in valle de Rairano. Occurrit etiam in Victorino tabulario anno 1202. Autumat Josephus Anthelrriius eum abdicasse, ac de eo Innocentium III. scripsisse ad Aquensem archiepiscopum, ut ejus ceisionem admitteret, ac idonei epis copi electionem promoveret. XXXI. RAIMUNDUS I. Raimundus probe notus Udefonso regi comiti Provinciæ, cui erat a conseisionibus, ex aliquo religioso ordine assumtus est ad episco- patum Forojuliensem ; siiis enim in litteris fratrem se se præfatur ; quem morem servabant, religiosi facti episcopi. Profuit ecclesiæ Forojuliensi regis in novum episcopum benevolentia ; quippe princeps, ut aiunt, ipsi ejissque succes- soribus conceisit anno 1203. jura dominica & regalia, in urbe, jurisdictionem, justitiam, &c. a quibus exciderant episcopi, propter perduellionem civium & ipsiusmet qui tunc sedebat episcopi. Exemplar diplomatis Ildefonsi, quod dedimus in probationibus, nullam facit hujus perduellionis mentionem. Privilegium illud ratum habuere Raimundus Berengarius, an. 1224, in urbe Draguiniano, & Carolus II. Siciliæ rex. XXXII. B E R M U N D U s. Bermundus Cornuti prius archidiaconus Forojuliensis & præpositus Aquensis, ex transactione anni 1202. inter comitem Forcalquerien- sem, & nobiles quosdam, cui subscripsit iisdem titulis, præerat ut episcopus an. 1206.ex chartulario Vernensis Cartusiæ, &ex Forojuliensi, in quo legitur donasse R. præposito ( forte R. Feraudi) quandam domum. Deinde transtatus est ad metropolim Aquensem. In notis Anthelmianis lego Bermundum produxisse sijum episcopatum usque ad annum 1213. quo cessit in gratiam Oliverii asicetæ Vernensiscartusiæ, viri sipectatæ sanctitatis, cui exactis in regimine 5. annis, subrogatur Bertrandus. Sed tamdiu differri non potest episcopatus Bertrandi, quod nunc demonstrandum. XXXIII. Bertrandus IV. Bertrandus dictus de Camareto in necrolo- gio S. Andreæ secus Avcnionem anno saltem 1208.