Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas




C

Oeperant pridem illustri sane opera Sammarthani fratres ecclesiasticas origines ab ipsis ecclesiasticas origines ab ipsis ecclesiæ nascentis exordiis ex antiquitatis penetralibus eruere, opus arduum, hortante tamen clero fratrum adunata opera incœptum : sed proli dolor tot vigiliarum fructus, & abortivi fœtus properante nimis authorum fato, infecto opere perierant, cum succurrente numine, avulsis e sæculo parentibus, adfuere filii, qui nec territi longa ac difficili tot præteritorum sæculorum indagatione, nec laboriosa tot rerum collectione perculsi, sed generoso, pioque parentum proposito adhærentes, has ecclesiasticas origines omnium votis expetitas, & expectatas, indefesso labore peregerunt. Eximium, ac commendatum per se opus, quo tot Pontificum præclare gesta reviviscunt ; ea est enim illustrium quorumcumque facinorum luctuosa conditio, ut ni historia rapido, velocique decurrentium temporum lapsui, tanquam torrenti moras positura obsistat, æterna licet memoria digna, in tenebris tamen & alta sæculorum oblivione, tanquam in profunda voragine demersa jaceant ; a temporum ergo injuria tot sanctorum præsulum memoriam vindicaverunt Sammarthani, cum pene sepultas pontificum historias in lucem edunt, vel dispersas & pecularibus locis cognitas publici juris faciendo, toto orbi commendant, cum annuntiant. Reddunt igitur ecclesiæ Gallicanæ suos antistites, ab apostolis longo ordine primitivos patres ; stemmata sane quæ (ut cum Tertul. loquar) consanguinitatem apostolicæ doctrinæ hujusce temporis præsulibus cum episcopatu novatoribus probant transmissam, cum successores demonstrant. Impar ego tanto operi digne laudando, perabunde tamen huic oneri satisfecisse existimo, explicando suppositum opus, quod difficili, sed rei literariæ fœlici molimine tandem exhaustum, numerisque suis omnibus absolutum, propria pulchritudine consurgit. Hæc sunt quæ de hoc opere sentit & subscribit. Datum Lutetiæ die prima, Julii anno mdclvi.

A. Franciscus Berterius, abbas sancti Petri Lesatensis, & B. Mariæ de Capella.




C

Um præclarum hoc Sammarthanorum opus mente ac cogitatione revolvo, non tam equidem ecclesiæ Gallicanæ gratulor, quod tot viros & virtute insignes, & religione suspiciendos tulerit, quam quod Sammarthani fratres incredibili quodam erga suos amore incensi, ad eorum memoriam ab interitu vindicandam ingenium, artemque omnem contulerint. Quid enim magis laude dignum esse potest, quam non pati occidere quibus æternitas debetur ? Vivunt certe nomina consumptis corporibus excellenti scriptorum manu ; virtusque sepulta jacet, si præconem non invenerit. Unde quantum Sammarthanæ genti cives nostri debeant, non facile est verbis exprimere. Cui nimirum hoc veluti a natura insitum est, ut in exornandis illustribus viris semper invigilaret, insudaretque. Id Scævola pater vir præstans ingenio ac stylo, in elogiis Gallorum doctrina illustrium concinnandis fœliciter ostendit. Longe fœlicius & utilius Gemelli fratres, beata Scævolæ proles, in his originum Galliæ Christianæ voluminibus elucubrandis id ipsum exhibens, in quibus oculis subjiciunt admirabilem texturam (illegible text) hoc est divinorum ecclesiæ nostræ procerum, qui nobis loquuti sunt verbum Dei ; ut illorum intuentes exitum conversationis, par esset imitari fidem. Sed admirandum illud & immortali laude dignum opus, invidentibus fatis, imperfectum diu latuisset, ni pia filiorum manus succurrisset ; qui operosa industria, tanto labori Coronidem imponendo, & publici juris faciendo, parenti simul & patruo pie parentarunt. Gaudeant ergo Petrus, Abelius, & Nicolaus fratres, quod ingenii, decorisque paterni consortes, acceptum ei restituerint diem : faustum, fœlixque sit, quod pia cura veros tetigerit nepotes, nec in eis tantæ posteritatis amor perierit : sciantque qui sic egregiis viris reddunt honores, ipsos suæ non carere pretio virtutis. Hoc lubens ob egregia tum publice erga patriam, cum privatim in se gentem Spessæam Sammarthanorum merita, grata recordatione remunerans, posteris testatum esse voluit, & debuit. Lutetiæ Paris. D. xv. Julii. A. S. mdclvi.

Ludovicus Henricus Faius Spessæus Theol. Paris. sacri Consistorii comes, abbas sancti Petri Viennensis.




H

As ecclesiarum Christianarum origines, & deductas ab ipsa infantia ad hæc usque tempora episcoporum Gallicorum successiones, maxima cum admiratione legi. Quis enim tantum opus meditatus, admiratione non moveatur modo, sed etiam non obstupescat, cum in eo viderit innumerorum episcoporum & abbatum memorabilia gesta, dictaque e laceris antiquitatis ruderibus, & densissimis tenebris eruta, & secundum seriem annorum plusquam mille & sexcentorum digesta ; quid quisque unoquoque anno magnum & memorabile dixerit, tentaverit, gesserit, ordine dispositum, & rudium sæculorum squalore deterso, omnium oculis nitide & plane expositum ? Urbium depopulationes, eversiones, excidia ; Barbarorum efferata vis, omnia miscens, polluens, pessundans, cui Gallia toties succubuit : Temporis diuturnitas, immensorumque sumptuum jactura, quos in bibliothecis, archivis, & actuariis adeundis, penitissime inspiciendis, eruderandis & ab omni fabularum fuligine emaculandis, facere oportuit ; tot denique difficultatum monstra, hydra fœcundius hinc pullulantia, quæ Herculem ipsum terrere poterant, clarissimos & eruditissimos Sammarthanos fratres ab hoc plusquam Herculeo labore aggrediendo, & conficiendo non deterruerunt. Quisquis igitur antiquitatum Christianarum curiosus, scire avet uniuscujusque ecclesiæ incunabula, rudimenta, incrementa, quibus pietatis magistris adoleverit, quibus gradibus ad summum illum quem conspicimus splendorem assurrexerit, qui sanguine suo unamquamque fundarunt, aut fundatam sustentarunt ; quæ, quotve præclara pro fide in Christum certamina, una quæque ediderit ; qui imperatores, reges, principes, magnates pietatis templa ædisicarunt, aut refecerunt, amplissimis fundis & principalibus censibus donarunt ; innumeraque alia animum antiquitatis ecclesiasticæ amantem solicitare solita, quæ paucula hac in charta describi non possunt. Hos libros quæsito potiundi securus, diligenter evolvat, & lustret, cum vix unquam spes frustrabitur. Nihil est in eorum lectione reformidandum, omnia sunt in vado (illegible text). Ubique viget & pellucet animus catholicus, veritatis amicus : Quæ certa, asserunt ; quæ dubia, ne veritati aliquando forsan emersuræ præjudicium faciant, in medio relinquunt, & propositis in utramque partem melioribus argumentis, judicium decretorium lectori committunt. Ita lecto hoc opere admirando, & laboriosissimo, de eo censebat Johannes Morinus Congregationis Oratorii D. N. Jesu Christi Presbyter.

Tomus I.
v