Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/305

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


33 ! ECCLESIA J nensis, genere clarus, celeberrimi cœnobii in 1 infula Lirinensi sub Porcario abbate monachus & cellerarius, prelbyter ordinatus est a sancto Æonio, & monasterio insulæ suburba- næ præfectus, ob vitæ sanctitatem & doctrinae laudem, nimirum sacræ, non prosanæ, quam oderat ; nam cum missus A relatem curandæ valetudinis causa, ad profanas litteras comparandas, maxime sub Pomerio clarilsimo rhetore, pene cogeretur, quo monajlica in eo fimplicitas pecularissuientia dijciplints expoliretur, constanter abnuit. Mortuo sancto Æonio, qui eum de- signarat suum successorcm, invitus trahitur ad episcopatum anno 501. vel 502. quo Symmachus papa ad ipsum scripsit epistolam deci— £ mam, refpondens ad libellum supplicem, quem ipsius nomine obtulerant Ægiaius abbas & Medianus notarius, de privilegiis Arelatensis ecclesiæ.Epiilola 9. jam consirmarat divisionem factam inter ecclesias A relatensem & Viennen- sem, cui hæ duntaxat tribuuntur parochiæ, Valentia, Tarantesia, Geneva, atque Gratianopolis. Ceterum in episcopatu multa passus est :

n his duplex exsilium, nimirum insimulatus a Liciniano notario apud Alaricum Visigotho- rum regem Arianum, quod Burgundionibus Franciive urbem tradere moliretur, Burdega-. lam relegatus est ; ubi excepit Ruricium Lemo £ vicensemepiscopum fama ejus virtutis etiam miraculis comprobatae allectum. Ab hoc tamen exsilio cui addictus fuit anno circiter 506. paulo post revocatur, ejus innocentia comperta ; palam enim docebat colendum esse principem velArianum, nulla pravi dogmatisnabitaratione ; & reddenda esse quæ sunt Cæsaris, Cæ- sari ; & quæ sunt Dei, Deo. Alarico eodem fere tempore victo & occiso a Clodoveo Francorum rege in Vogladensibus apud Pictones campis anno 507. Theodericus rex ItaliæGo- thus & Arianus, Arelatensis urbis potitur, & partis Galliæ Narbonensis ; apud —quem iterum p proditionis a Judæis & haereticis accusatus est Cæsarius, tempore obsidionisurbiS, quam irrito conatu Franci oppugnarunt anno circiter 508. Itaque primum in carcerem conjicitur ; moxque ducitur Ravennam ad Theodericum, qui, ut erat æquiffimus, cognita non solum innocentia episcopi, sed etiam sanctimonia, cum magnis eum muneribus remisit ; quæ postea in alimoniam pauperum & captivorum redemtionem impendit, additis etiam sacrisvasis. Ravenna Romam perrexit Symmachum papam salutaturus, a quo & a senatu populoque Romano summo honore exceptus & habitus, gloriæ impatiens redire Arelatem festinavit. In hac autem pere-g grinatione non defuerunt miracula quæ ejus sanctitatem manifestarent. Maxime vero Deus miraculis compensavit ejus in pascendis captivis alacritatem, & fiduciam in communem omnium patrem & provisorem, navibus tritico plenis a Gundobaldo & Sigismundo Burgundionum regibus opportune aliquando miffis ad eum, quando panes & annona deerant. Præfuit auctoritate metropolitani variis conciliis, Agathensi anno 506. Arelatensi quarto an. 524.. habito in dedicatione basilicæ S. Ma- iREL AT ENSIS. i riæ, Carpentoiractcnsi anno 527. Arausicano 11. anno 529. ubi contra Massiliensium prelbyte- rorum fassa dogmata, asserta est gratia Christi Servatoris, ex sacris scripturis. Ea forte de causa incurrit in siispicionem malæ doctrinæ, apud eos quibus familiaria erant Fausti & Semjpe- lagianorum dogmata. Idcirco habita est syno- dus Valentina, ad quam Cæsitrius infirmitatis causa convenire non potuit, ut diseimusexejuS vita, sed misit vice fui Cyprianum Tolonensem episeopum doctiflimum, qui in coetu episcopo** rum rursus doctrinam de gratia praeveniente, sine qua nihil possumus facere, asseruit, & de errore triumphum retulit ; nam beata memoria Bonifacius • Romana ecclejia papa eadem colluctatione comperta, calcata intentione jurgantium, projecutionem suncti Casurii apojlolica auctoritate firmavit, inquit ejus vitæ auctor. Ultimum concilium sancto Cæsario præside habitum, fuit Vasense cjusdem anni 529.Diu < tamen postea vixit, & quidem in episcopatu, mortuulque tantum legitur anno 542. oie VI. J calend. Septembris, anno a-tatis suæ 73. sepul- tus in basilica sanctæ Mariæ, quam ædificave- rat & consecrarat, ubi erat congregatio virginum. Scripsit sanctus Cæsarius varias homilias, tractatus, regulam sanctimonialium, regulam monachorum, testamentum suum, librum de gratia Dei & libero arbitrio advcrsus Faustum, & nonnullas epistolas, quarum una laudatur a Bonifacio papa II. ad eundem Casarium scribente. Ejus vitæ librum primum non solus scripsit Cyprianus ipsius discipulus, postea Tolonensis episcopus, sed etiam Firminus & Viventius, ipsius quoque discipuli & episcopi ; Firminus (ut conjicit Bailletus post Mabillonium) Ucetiæ ; ViVentius, incerti loci. Secundo libro elucubrando Mesiianus & Stephanus operam dederunt. Exstat tum apud Surium mense Augusto, tum seculo I. Benedictino. De eo legendi En- nodius Ticinensis in epistolis ad ipsum, Gen- nadius de illustribus ecclesiæ scriptoribus, & ceteri qui eandem spartam nacti lunt & ornarunt ; denique quotquot historiæ ccplesiasticæ sedulam operam impenderunt. Novisiimc vero de vita ejus & scriptis egit vir eruditus Ludovicus Jacob Carmelita, in libro de claris scriptoribus Cabilonensibus. Præter epistolas summorum pontificum Symmachi & Bonisacii II. ad Cæsarium scriptas, quas commemoravimus, plurimæ aliæ lunt, Hormisdæ, Felicis III. ai. IV. Johannis II. Agapeti I. Exstat tom. V. coricil. Labb. epistola 3. Vigilii papæ ad eum, qua respondet quæstio- ni de qua scnpserat ad Silverium, scilicet de pœnitentia quæ Theodeberto regi esset injun- » Vide ejus epistolam n. ad Crsorium, qua confirmat qus sunt ab synodo Arauficana Crsorio præstdc definita. Ex ea liquer tunc temporis aliquos episcopos Galliarum ( cum cetera jam bona ex Dci acquieverint gratia provenire) fidem tantum qua ia Christo credimus naturae cstc volui fle, non gratix. Quar sunt ipso ▼erba Bonisacii. Dc eadem quaestione S. Albinus Andegavcnfis episcopus S. C « - fanum interrogaverat, teste Vcnantio Fortunato, ejus vitx scriptore. Forsttan S. Ccsarius, antequam rcfponderct, voluit eoa- sulcic sanctam sedem* L1 iij