Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/310

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


545 ECCLESIA 1 XXXIII. ELIFANTUS. Elisantus synodo Narbonensi in basilica S- Justi congregatæ, cum Daniele hujus civitatis præsule lubseribit prima sedis episcopus, anno 788. ind. XII. Cointio 791. In Francofordicnsi concilio anno 794. vetus altercatio de jure me- tropolitico inter Arelatensem & Viennensem episcopum, quæ recruduerat inter Elifantum Arelatæ & Ursionem Viennæ tunc sedentem, composita est canone 8. quo desinitur ut Arelatensis ecclefia novemsujsraganeassudes habere debere t, quibus ipsa praemineret. In codice Lugdu- ncnsi, ut docet Sirmondus, hæ novem ecclesiæ hoc ordine recensentur, Massiliensium, Alben- sium, Deensium, Tricastinorum, Vasensium, Arausicorum, Cavellicorum, Avennicorum, & Carpentoratensium. XXXIV. JOHANNES II. Anno 811. CarolusMagnus, Eginharto teste, qui vitam ejus & gesta scripto tradidit, testamentum condidit, cui novem subscripsere præ- sules, & in his Johannes Arelatensis. Hic ab eodem imperatore factus est missus dominicus, ut docet nos hujus principis præceptum pro His panis in Franciæ regno cis Rubricatum commorantibus ; quorum causa imperator misit’ hunc archiepiscopum ad Ludovicum regem filium suum anno 812. Sequenti anno præfuit concilio Arelatensi VI. congregato in ecclesia sancti Stephani martyris, ubi in frequenti cœtu orationem habuit. Ipso rogante ad jusiionem Caroli imperatoris > qui ei & tribus aliis ar- chiepiscopis ( forte etiam ceteris) scripserat, scire volens quomodo ipsi eorumque suffraga- nei prelbyteros plebemque instruerent de bap- tismo, Theodulsus episcopus Aurelianensis librum edidit de ordine baptifmi. Ludovicus pius imperator eundem archiepiscopum obviam misit Stephano IV. papæ in Gallias adventanti an. 816. a quo pontifice in ecclesia Remensi inunctus est, imperialique diademate cum Er- mingarde regina coronatus, quemadmodum Ademarus historicus his verbis describit : Imperator ejus, Stephani, adventupracognito, Ber- nardum nepotem eum comitarijuljit. Sed & appropinquanti alios missos, qui eum cum debito honore perducerent, direxit. Ipse autem adventum ejus Remis sustinere statuit. Cui etiam obviam Hilde- baldum archicapellanum sacri palatii, Theodul- phum episcopum Aurelianensem, johannem Arela- tensem, aliorumque ministrorum ecclesia copiam procedere jussit » insulis indutos sacerdotalibus. Ad ultimum Imperator miliario processit a monasterio S. confessoris Remigii, & tanquam B. Petri vicarium, honestissime suscepit. Obiit Johannes anno 819. ex Saxio. XXXV. NoTho. Notho anno 11. Ludovici imperatoris, Christi 824.111. nonas Januarias jam erat archiepisco- pus, quo videlicet tempore laudavit hic princeps commutationem • a Nothone factam cum < Eade^n est commutatio, quae in Gallia Christiana Fratrum Sammanhanorum refertur ad annum xj. Ludovici PiijCointiue pro anno 15. Ludovicijlcgic & FcripHc anw fmfaitiM, R E L A T E N S I S. 54 « Leybulfo comite ; ex chronologia Lerinensi Vine. Barralis. Recensetur inter episcopos Tolosam accersitos anno 828. epistola ejusdem Ludovici pii. Eodem anno Ludovici imperatoris decimo quinto, subscribit donationi factxmonasterio Lirinensi a Leybulfo viro illustri &ejus uxore Odda. Paulo post celebratur concilium VI. Parisiense, cui interfuit Notho. An. 835. judex eligitur in causa Ebbonis Remorum antistitis damnati, & gradu suo dejecti, in Theo* donis-villæ synodo ; qui ipsi & aliis episcopis confessus est etiam secretiora & occultiora piacula. Sua subscriptione comprobavit judicium latum adversuS monachos Aninsulenses, in synodo Carisiaca an. 837. Hujus episcopi dietus Saraceni Rhodano adverso vecti anesserunt Arelatum, ampliflimaque ditati præda reces- serunt. Anno 844. Fulcradus comes Arelate.n- sis ac ceteri comites Provinciæ deficiunt a Lo- thario, sed vel eodem anno vel sequenti Lo- tharius ipsos compellit ad deditionem, iterum* que & ante potitur Provincia, ut legitur m annal. Bertinianis & Metensibus. XXXVI. ROD L A NDUS. In præfatione concilii Valentini III. anno 855. habiti, & in ipsius subscriptionibus legitur Rodlandus Arelatensis archiepiscopus ; præfuit- que huiccœtui cum metropolitanis Lugdunense & Viennensi. Ad eum Nicolaus I. scnpsit epistolam ordine nonam in appendice, datam anno 864. die 12. Maii indictione XI1. in qua meminit vicariatus S. sedis olim dati Arelatensi- bus episcopis, lpemque facere videtur paris privilegii consequendi, si erga eandem sedem sit observantisiimus. Hac in epistola ipsum ait humilitatis, & omnium virtutum floribus redimitum. Eodem anno in concilio Pistensi fecundo probavit quandam constitutionem factam pro Autifliodorensi S. Germani cœnobio. Huic archiepisoopo Crudatense monasterium datum est ab Ludovico imperatore, ut legimus in charta Bosonis pro hoc monasterio. Epistola quædam missa anno circiter 863. ad archiepi- seopos & episcopos regni Ludovici, nomen Rot- landi præfert in inscriptione, uti & plurimorum aliorum metropolitarum. Hujus archiepi. scopi tempore Rhodani littora vastata sunt fa barbaris. Etenim an. 859.^^14 Danorum longo maris circuitu, inter Hispanias videlicet & Africam navigantes, Rhodanum ingrediuntur : de- populatifque quibufdam civitatibus ae monasteriis, in insula, qua Carnarias dicitur, fe dispo- nunt, aiunt annal. Bertin. Item anno ^60. Dani qui in Rodano fuerant, Italiam petunt & pt- sus civitatem aliafque capiunt, depradantur, atque devastant.Dinis seu Normannis recedentibus, succedunt Saraceni ex Aimoini continua- tore ad an. 869. Rotlandus archiepiscopus, inquit, abbatiam S. Casarii apud Ludovicum im- per. & Ingelbergam non vacua manu adeptus, in infula Carnaria* inclitissima, in qua res abbatia jacebant, & in qua portum ibi Saraceni habere solebant, castellum tumultuario opere desola terra adistcans, audito Saracenorum adventu, in illud sutis inconsulte intravit, & applicantibus*