Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/35

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est

Hallé invenit                                                                                                          Car. Simmoneau maj. Sculp.
Posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Act. 20. 28.


GALLIA CHRISTIANA
IN PROVINCIAS
DISTRIBUTA·




PROVINCIA ALBIENSIS,
cujus Metropolis Albia.


A
LBIA primæ Aquitaniæ civitas antiqua, senatui subdita Tolosano, aliquando sub archiepiscopatu Bituricensi, quam alluit Tarnis * fluvius, Albigensium sive Albiensium civitas in veteri notitia provinciarum & civitatum Galliæ appellatur, estque primæ Aquitanicæ provinciæ quarta. Equitum cataphractariorum Albigensium fit mentio in notitia imperii, & in veteri inscriptione* Le Tarn., apud Goltzium. Albiga vocatur a Paulino presbytero, apud Gregorium Turonicuml. 2. hist. c. 13. ; Albige in pactione pacis Childeberti & Guntramni regum, ejusdem Gregorii historiæ lib. 9. c. 20. Albiam Petrus monachus Vallis-Cernaii ; Albam appellat Matthæus Paris in historia Anglicana. Hoc tamen oppidum non confundendum cum Alba Helviorum ** Viviers., quæ Rhodano vicina est. Ceterum inter præcipuas Galliæ urbes opulento episcopatu ** nunc archiepiscopatu. insignitur, cui annexum est urbis dominium. Solum vini, tritici, aliarumque frugum ferax, croco in primis excellenti abundat. Ecclesia cathedralis, ob exquisiti operis chorum maxime, inter elegantiores Galliarum suspicienda, sub sanctæ Cæciliæ virginis & martyris patrocinio consecrata est. Secunda ecclesiæ patrona est sancta Segolena Troclarensis abbatissa ; cujus reliquiæ eo translatæ suntV. Mab. t. I. annal., ad an. 636. n. 40.. Hujus templi canonicos olim sub regula S. Augustini militantes, ab ea absolvit Bonifacius papa VIII. bulla data 29. Septembris anni 1297. Constat capitulum præposito, cantore, succentore, archidiaconis tribus, theologo & 20. canonicis, quorum præbendæ ad præsulis collationem pertinent. Ab hac vero civitate hæretici qui Septimaniam, Aquitaniæque maximam partem infecerunt, dicti sunt Albigenses, prius Boni-homines appellati ; in quos damnationis sententiam protulit Gerardus Albiensis episcopus, in synodo Lumbariensi anno 1176. Albigensium historiam scripsit Petrus monachus Vallium-Cernaii diœcesis Parisiensis ordinis Cisterciensis, ex antiquo MS. codice editam a Nicolao Camuzato Trecensis ecclesiæ canonico.

Plurimos Romana purpura insignes episcopos habuit hæc cathedra, ut infra dicemus, multis aliunde prærogativis ornata ; quapropter ad Metropolis dignitatem nostra ætate provecta est ab Innocentio papa XI. postulante christianissimo rege Ludovico XIV. Bullam erectionis inter instrumenta referendam judicavimusChart. I. pag. 1. & 2., ex qua discimus quæ sedes episcopales huic subsint metropoli.

Hoc autem ordine in laudata bulla recensentur : Castrensis, Mimatensis, Ruthenensis, Cadurcensis & Vabrensis ; quo in ordine nulla ratio habetur, aut antiquitatis, aut dignitatis, alioquin præponi non debuisset ceteris episcopatibus, Castrensis ætate longe inferior, si Vabrensem excipias. At Castrensis episcopatus olim fuit Albiensis portio, & utriusque historiæ invicem connectuntur ; unde una alteri subjicienda visa est. Idem dicendum de Ruthenensi & Vabrensi ecclesiis, quæ

Tomus I.
A