Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/376

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


tn ECCLESIA M. scopo, qui permittit Johanni institutori ordinis/ Trinitatis de redemtione captivorum habere ecclesiam & cimeterium in civitate Massiliensi ; & qui disceptavit cum Roncelino vicecomite Massiliensi. VI. RaimundtIS dePetrolisan. 1201. mense Martio pactum fecit cum Roncelino vicecomite Massiliensi b ex archivo ecclesiæ Massiliensis. Forte idem cum R. qui præpositus reperitur 1204. Hinc colliges duos tunc temporis in ecclesia Massiliensi fuisse præpositos, forte inter se diffidentes, Franciscum Monoguetum, qui præposituram occupasse videtur ab anno 1200. ad 1209. & Raimundum annis 1201. & 1204. Post quem fuit quoque VII. PetruS I. Bermundus qui reperitur in variis chartis 1203.1207.1211. & 1114.quo xvn cal. Sept. in dormitorio conversorum Montis- rivi, condito testamento, ecclesiam Massilien- sem reliquit heredem, ut in ea tres capellani prjeter duos quos jam instituerat constituerentur. Postea ibi sit monachus, obiitque 19. Augusti anni 1223. VIII. Hugo Beroaldus, cuian. 1214. Rai- mundus de Baucio & Alazacia ejus uxor vice- ■comites Massiliæ consirmant quidquid Petrus Bermundus quondam præpositus dederat eccle— < siæ Massiliensi. Eidem Hugoni anno 1215. Ge- raldus Adhemari dominus Montilii & viceco- mes Massiliæ, & Mabilia uxor ejus donant castrum Babonis. Reperitur etiam ann. 1216.1217. IX. Berengarius I. ann. 1226. 1230. X. Rostagnus I. de Agouto, ex nobilifli- ma familia, testis legitur in hominio quod Fecit Barallis de Baucio J. Arelatensi archiepiscopo anno 1238. Idem jam præerat anno 1234. XI. Berengarius 11. an. 1240.1245. XII. Rostagnus II.de Agouto, anno 1245. transigit cum Nicolana abbatissa sancti Pontii. XIII. PetruS II. Andreasin bulla Innocentii papæ IV. data anno 4. ipsius pontificatus. Item 1250.I252.1255. XIV. RaimundusIII. anno 1255. XV. Gaufridus Rostagnus 1260.1262. XVI. P. anno 1271. XVII. Berengarius III. de Segureto, camerarius papæ & præpositus ecclesiæ Massiliensis constituitur solus judex a sancta sede delegatus ad inquirendum de Judæis, ut nos docent litterae ejus subdelegati B. Hugonis præpositi ecclesiæ Arausicanæ datæ anno 1275. Jam an. 1273. interfuisse dicitur transtationi reliquiarum S S. Cannati & Antonini. XVIII.Hugo II. Mataplana nobilis Catalo- nus 1281. teste Zurita, regem Arragonum Petrum comitatus est dum fœdus iniit cum Alfon- so Castellæ rege in loco Campilo ; tumabeodem Petro rege adMartinum IV. legatus mittitur. XIX. Guillelmus III. de Ferreriis, anno 1281. 1290. Ex præposito Massiliæ, presoyter cardinalis tituli sancti Clementis a Cælestino V. creatus, commendante Carolo II. Siciliæ rege, comite Provinciæ an. 1294. mense Septembri, moritur Romæ cal. Maii 1295. XX. Jacobus de Ferreriis, anno 1296. XXI. F. 12577. forte Fredolus, qui in qui- SSILIENSIS. 678 busdam chartis occurrit an. 1300.1303. XXII. Petrus III. de Columna 1312. quem Benedictus papa XII. redarguit quod Romæ degens ab annis 20. nec resideret, nec sacros ordines susciperet. Reperio etiam XXIII. Petrum IV. Agapiti de Columna, præpositum Massiliensem anno 1345. Quæ de ejus cardinalitia dignitate dicit Russeis, mini- me conveniunt chronologiæ. XXIV. Antonius de Baux, Hugonis domini Baucii, comitis Avellini filius, frater autem Raimundi toparchæ de Baucio, rexit præposituram ex litteris anni 1355. XXV. Johannes Bonisacii ex gente apud Massilienses nobili, Antonii de Balcio fuit suc- cesser ; nam in lite quam habuit adversus Petrum Gerardi, de qua infra, causabatur se ad sarta tecta non teneri, quæ videlicet a tempore decessoris fui Antonii debebantur.Postea fuit episcopus Glandevensis. XXVI. Petrus VI— Girardi*. licentiatus in legibus, cardinalis Aniciensis dictus ab epi- scopatu Aniciensi, litem habuit cum suo deces- sore, qui præpositi domum collabi passus erat. Ante episcopatum Aniciensem, Lodovensi po- « titus fuerat. Ruffiusaccensetpræpositis Petrum Fabri, qui hanc, inquit, gerebat dignitatem an. 1360. quo ait eum factum fuisse Massiliensem episcopum. Sed minime invenimus quo præpositum nunc ponamus loco. Non potest dici antecessor An* tonii, qui an. 1355. præerat, cum ipse an. 1361. ex præposito factus episcopus dicatur. Minime quoque licet eum subrogare Antonio : manifestum est enim ex dictis Antonio successilse Jo- hannem, Johanni Petrum Gerardj. XXVII. Petrus VII. Veilhon canonicus Tolonensis, memoratur 1444. Aug. 24. in autographo sententiæ latæper arbitros inter Guil- lelmum Gaufridi præpontum & compriores ecclesiæ de Coreis. XXVIII. Franciscus deBrancas, Nicolai Massiliæ episcopi frater 1447. XXIX.Johannes I. Alerdel, postea episcopus Massil. an. 1466. XXX. Paulus de Medivita. XXXI. Johannes II. de Coreis, al.de Cuers, senator clericus in parlamento Provinciæ creatur in ipsa ejusdem institutione an. 1501. facta. XXXII. Alfpnsus, al. Antonius de Albis » Joh. nepos, ipsi sufsiCitur in præpositura an. 1511. XXXII 1. Robertus de Indis, abbas Vallis- sanctæ. XXXIV. Philippus dela Graverie abbas Bel- læ-villæ. XXX V.Petrus Novelli præpositus & vicarius generalis Petri Ragueneau anno 1567. XXXVI. Bartholomæus de BaufletI575- XXXVII. Laurentius deBausset 1621. XXXVIII.Petrus de Bausset 1629. vitam& miracula Johannis-Baptistæ Gault episcopi vulgavit anno 1650. XXXIX. Philippus de Bausset 1668. XL. Joseph — Ignatius de Foresta Colongue 1692. postea episcopus Aptensis. XLI. Angelus de Foresta Colongue 1697.