Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/4

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
EPISTOLA.

Ruebat sane Ludovico Magno rebus humanis exemto, Gallicanum Imperium tot bellis exhaustum, tot oppressum malis. EtenimProverb. XI.14. ubi non est gubernator, populus corruet, inquit Regum sapientissimus. At statim ac regii sanguinis legumque jure, optantibus omnibus regni Ordinibus, ad capessendam rempublicam accessisti, Serenissime Interrex, continuo salutis recuperandæ nondubia spes Galliæ affulsit ; nec immerito quidem, cum summa olim prudentia, & bellica fortitudine labantem Hispaniarum thronum erexeris, nutantem firmaveris. Præterea quis non miretur tibi affatim a Deo Optimo Maximo collatas dotes & virtutes omnes ad recte gubernandum Imperium conducibiles ? Disciplinarum enim ac bonarum artium quarumlibet es consultissimus, veri observantissimus & æqui ; ingeniique præstantia & judicii solertia, præsertimque amore patriæ ceteros antecellis. Neque vero præconcepta de Tua Regia Celsitudine spes fefellit, nisi quod longe plura quam sperare potuissemus praæstiteris.

Quale spectaculum innatæ bonitatis & misericordia, Principum Optime, in ipso felicis tui regiminis exordio ante oculos nostros obversatur! In molestissima custodia jacentibus carceres aperuisti, exsules in patriam revocasti ; denique Francis,