Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/403

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


73. ECCLESIA TR " legio plurimi religionem catholicam publice u ejurarunt. In tanta rerum perturbatione Johannes episcopus nullis laboribus pepercit, sive ut lapsos erigeret, sive ut adhuc stantes consir* maret. At cum videret perduelles vitæ siuæ in- sidiari, juxtaconsilium evangelicum cessit. Tunc in ipsius vicarium generalem Mclchiorem Ta- rumas furor heterodoxorum desxviit, quem videlicet in foro immanitertrucidarunt.Qui excepit eum in hac vicaria potestate exercenda Vincentius Reverdit, post oblatum incruentum sacrisicium, ad ipsam aram ab iisilem obtruncatus est Hæc nostro cpiscopo abstulerunt spcm omnem redeundi adccdesiam suam. Itaque abdicavit, & regi Christianiisimo designa- vit Thomam Pobel, quem ad hunc episcopatum idoneum judicabat, acquievit mense Novembri anni 1578. sepultusque est in ecclesia de Penssa, juxta Villarium in sacello dominorum de Choin. L X X I. THOMAS. Thomas Pobel nobilis & senatorii generis, patrem habuit in senatu Camberiacensi præsidem. Designatus episcopus schedula regia posseffio- nem adiit per procuratorem, cui iatis fuit cam—’ f>anile ecclesiæ eminus conlpicere ; neque enim icebat ingredi ecclesiam aut ædes episcopa- les, quas impii Calvinistæ diruerant, neque tutum erat in urbem accedere. Itaque Tnomas Romam profectus est, continuis precibuS a Deo postulans ut pacem ecclesiæ Gallicanæ, ac præsertim Tricastiriensi concederet. Sane sipes astulsit tranquillitatis ; urbs enim in regis potestatem redacta est. Qui metuens ne hic locus perfugium foret hæreticorum.juflit muros, turres, propugnacula quibus muniebantur, everti &exlcindi ; quod anno 1581. factum esse narrant. ] Quæ negotia Thomam episcopum Romæ retinerent ignoramus ; at nunquam urbem Tri- castinam invisit. Forte a longo tempore de ces- sione episcopatus cogitabat ; quod tandem exsecutus est anno 1585. Vixit adhuc diu post abdicationem, legimusque ipstim consecrationi sitncti Francssci Salesii adfuisse anno 1602. Abbas fuit Intermontii, ubi legitur obiisse anno 1608. LXXII. ANTONIUS II. Antonius Gaume honesto loco natus Riche* £ renciis * (vicus est diœcesis Tricastinensis) ex decano S. Salvatoris de Grignano promovetur ad episcopatum anno 1585. Sed cum non pateret aditus ad urbem & ecclesiam, distulit S0- lemnem siium ingressum usque ad annum 1594. quo siimma cum lætitia exceptus est a civibus, qui Fere ab annis 40. siium non viderant episcopum. Attamen non fuit illi integrum sedem habere in urbe, quod templum cathedrale majori ex pane esset dirutum, nec siiperessent orna, menta, vestesque sacerdotales, ad persolven- dum rite divinum officium:& aliunde abesset clerus. Obiit anno 1598. apud Grignanum.ubi humo tectus est in ecclesia collegia », cujus erat decanus. CASTINENS1S. 73> A LXXII 1. ANTONIUS III. Antonius du Cros eandem patriam habuit ac Gaumeus episcopus, cujus nepos erat ex sorore ; quod fortasse movit Henricum Magnum ut eum in locum avunculi episcopum dehgna- ret, accedente præterea comitis de Grignan favore & commendatione. Mense Novembri anni 1599. ingressus est urbem & accessit ad ecclesiam siiam, cujus miserabilis status ipsi la- 1 crymas elicuit. Templum enim parietinis simi- se nullum habebat altare integrum ; tres tantum tunc erant canonici ; ab anni$ 4.0. cessaverant in templo divinum officium & sacri verbi prædicatio > unde crassa inplebe ignorantia. Tot malis mederi agressus epilcopus, an. 1600. decreto publicato die 28. Augusti revocavit omnes qui aberant presuyteros, jusiitque ut ad obeunda siii sacerdotii munia, quisqucrediret. At cum recusasset confirmare capituli privilegia, & ad se trahere vellet collationem proruendarum, inde imminere videbatur ingens turbamentum in hac renascente ecclesia. Attamen Deo pacis placuit animos flectere ad concordiam, & die 7. Junii anni 1602. facta est trans- actio inter episcopum & capitulum. An. 1606. Bolenæ urbis cives accersiverunt fratres Minores Recollectos, quod pium opus approbavit & adjuvit episicopus. Magna laude dignus est hic præsijl ob innumeros labores exantlatos tum ad farta tecta majoris ecclesiæ facienda, tum ad restituendam divini officii celebrationem, tum ad recuperandos episcopatus proventus ab hæreticis occupatos, tum ad restaurandam utcumque disciplinam ecclesiasticam; in quibuS adjutorem habuit Raimundum deCrososuum vicarium generalem. Ut pestem in urbe gras- sancem anno 1629. declinaret, Bolenam se re-, 1 cepit, unde post fex circiter menses Balmam venit, ubi defecit die 24. Februarii anni 1630. 1 Corpus ejus sepultumest in ecclesia siincti Pauli cum hoc brevi epitaphio, quod ipse scripserat: Antonius du Cros episuopus Tritastinensts 24. Februarii anni 1630. reddidit Deo & natura.Simpli- ciaacta composui, grata sunt Deo. Testamenti si.ii tabulis multa pie constituit ; in his ut siius heres singulis annis in perpetuum 24. pauperes vestiret. LXXIV. FRANCISCUS. t Franciscus Adhemar de Monteil de Grignan ex clariflima, vetustiffimaque Adhemaro- rum stirpe, Ludovico-Francssco comite de Grignan & d’Aps & Johanna d’Ancezune parentibus ortus, Guillelmo Adhemaro Tricastino episcopo seculo XV. labente, consiinguinitate junctus erat; etenim proaviam habuit neptem illius Blancam Adhemaram, baronam a’En- trecasteaux, matrem Gasparis comitis de Grignano, antistitis nostri abavi. Is ex abbate Aquæ-bellæ nominatus a Ludovico XIII. episcopus Tricastinensis anno 1630. inauguratur 1631. Septembris 14. in collegiataD. Salvato— 1 ris apud Grignianum basilica, per Johannem Jaubertum de Barraut archiepiscopum Arela^