Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/406

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


737 ECCLESIA T R I C A ST INENS IS. 73 « VETERA MONASTERIA DIŒCESIS TRICASTINENSIS, ANtiquius occurrit in Provincia ad Rhodanum, inter monticulum Adhemari & urbem Tricastinam nomine Dusera, quod monasterium in pago Tricastinosub annum 680. conditum a Pancto Lamberto archicpiscopo Lu- gdunensi,. subditumque est Fontanellæ, ut legitur in vita sitncti Anlberti, sec. II. Benedicti no. Nempe Theodericus rex prædium hoc dederat Fontanellensibus, eo pacto ut inde Fon- tanclla oleum ad ecclesiæ luminaria reciperet. Monasterium hoc in Saracenorum procella dicitur funditus eversiim ; attamen in recensione monasteriorum facta anno 817. sub Ludovico Pio, in concilio Aquis-granensi, numeratur inter ea quæ nec dona nec militiam donare debent, sed orationes solas. Si quæ alia fuerint antiqua cœnobia, eorum memoria minime ad nos pervenit. Duodecimo seculo conditur Aqua-bella ordinis Cisterciensis, & eodem pene tempore aliud feminarum nomine Boschetum. De utroque sigillatim dicendum. AqUA-BELLA, seu V A L LIS-HON EST A. A Qua — bella monasterium ordiniS Cisterciensis indiœcesi Tricastina, a qua urbe duabus distat leucis, situm est non longe a vico dicto Valaurie. Ejus primordia discimus ex vetustisiima inscriptione lapidi in claustro incisa ab annis circiter quingentis hoc modo : vj. tal. suliianno ab incarnatione Domini mcxxxvI 1. dedit Guntardus Lupi dominus Rocha-fortis locum ijlum abbatia Morimundi ad abbatiam ibidem construtndam in honorem B Maria. Ad asceterium illud condendum anno 1137. Otho abbas Morimundi opem tulit, ex manuscripto codice viri clariss. Hcnrici Suarez. Seriem autem abbatum perfectam hic dare non possumus, cum chartas quæ apud dominos de Grignan asservari dicuntur, inspicere nobis non licuerit. Sequentes ex diversis instrumentis collegimus. Simes abbatum. I Albericus Aquæ-bellæ abbas inter domum A quæ — bellensem, atque Piperacensem societatem confirmavit anno ab incarnat. 1165. indict. xm. epacta xvn. Idem 1190. memoratur in charta Leoncellæ. II. Elsiardus abbas Aquæ — bellæ cum Petro abbate Leoncellæ, qui præerat anno 1202. III. Guillelmus I. de Grignan 1238. exhist. S. Pauli, pag. 89. disceptatpro sepulturis cum ecclesia T ricastinensi. IV. Raimundus I. abbas Aquæ-bellæ sit abbas Silvanesii anno IV. Innocentii papæ IV. hoc est anno 1246. Vide in abbatibus Silvanesii. V.Giraldus de Gaugat an. 1249. componit dis- sidium inter Laurentium Tricastinenlemepisc. & incolas consulesque oppidi de Visano. VI.Pontius I. abbas Aquæ-bellæ frater Mau- ricii præpositi Aniciensis ecclesiæ, & domini castrorum sancti Boniti & Novæ-cellæ, subscri- bit testamento nuncupativo dicti præpositi fratris fui an.I27o. dieVeneris post festum omnium Sanctorum. Idem Pontius an. 1279. memoratur imerfuitque transtationi reliquiarum S. Ma- gdalenæ 1281. VII. Stephanus I. Chaudelas hominium præ- , stat Raimundo de Baucio 1304. VIII. Guillelmus II. ex delegatione sibi a Jacobo abbate Fontis-frigidi commissa, visi- tat abbatiam de Populeto, cujus & abbatem electum Pontium ex abbate de Benifacatio confirmat, seria 5. post Pentecosten an. 1316. ex tab. Fontis-frigidi. Idem procul dubio GuillelmuS est, qui ex abbate Vallis-sanctæ abbas Aquæ* bellæ bulla Johannis papæ XXII. institutus legitur in commentariis domini Henrici Suarez. Anno 1319. præsens memoratur in transactio- ne capituli Claromontensis cum conventu Fe- neriensi, ex arch. cathedr. Claromont. Mo- rituranno 8. Johannis papæ XXII. hoc est an. 1323. ex actis pontisicii Avenion. IX. Stephanus II. abbas Aquæ-bellæ concordiam fecit cum Stephano abbate Mansiadæ anno mcccxLIv. indict. xH. X. Raimundus II. ad annum 4. Innocentii papæ VI. quo resignat. XI. Guillelmus III. ex abbate Silvanesii fit abbas Aquæ-bellæ bulla Innocentii papæ VI. pontisic. anno 4. data ; ex act. pontif. Avenion. XII Pontius II. de S. Bonet 1380. in veteri instrumento Bonarum-vallium. XIII. Raimundus III. Astier 1399. XIV. JosceranduS de Villas 1437. XV. AntoniusMartel 1469. quo an. Stephanus Genev^s Tricasu episcopus sopit litem inter ipsum & habitatores Regiæ-villæ, pro decimis. XVI. LudovicuS de Groflee 1498. memoratur in transtatione sancti Martini de UlmiS epi- scopi Tricastin. tempore Guillelmi Adhemar. Idem adhuc anno 1501. XVII. Adrianus de Bazemon 1575. 1592. XVIII. Stephanus III. Adam de Sompi jacet in ecclesia cum hoc epitaphio : Hic jacet venerabilis vir domnus Stephanus Adam de Sompi quondam abbas Aqua-bella, nec- non praposttus ecclesia collcgiata de Apibus, qui obiit Grignani die scxta mensu Octobris an. 1607. XIX. Marcus de la Salse simul decanus S, Salvatoris de Grignano, litigat cum Antonia du Crosepiscopo Tricastino. XX. Franciscus Adhemar de Monteil de Grignan episcopus Tricastinensis, deinde ar- chiepiscbpus Arelatensis, an. 1630. XXI. Angelus Adhemar superioris nepos & coadjutor, frater vero sequentis, abbas fuit Aquæ-bellæ, inquit D. du Fourny in catalogo equitum torquat. obiitque ætatis suæ an. 26. XXII. Joh. Bapt. Adhemar de Monteil de Grignan præcedentis frater, archiepiscopus Are- latlatensis ex coadjutore, præerat annis 1670. & i6So.