Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/407

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
739
740
ECCLESIA TELONENSIS.

XXIII. Jacobus du Saussay ab eleemosynis ducissæ Carnotensis, & abbas Exoldunensis, nominatur 24. Decembris anni 1697. Obiit 1700. XXIV. Franciscus II. leTellier episcopuS Digniensis, renunciatur abbas die 14. Augusti anni 1700. Vita fungitur 1708. XXV. Godesridus Mauricius de Conflant major vicarius & archidiaconus Sucflionen-. fis, nominatur 8. die Aprilis 1708. BosCHETUM. T> Oschetum ordinis Cisterciensis parthenon, Ijsub abbate Aquæ-bellæ in sylva non longe aboppido S. Restituti olim visebatur, ubi nunc Cst vicus & ecclesia parochialis, postquam Calvinistæ locum sacrum destruxerunt. Ejus fundatio videtur tribuenda Raimundo de Bau » cio principi Arausicano, qui dedit cœnobio castrum d*Estagnol non longe a Susa dicta Rufa. Duas duntaxat hujus monasterii novimus abbatissas. I. Faidita filia Raimundi de Baucio principis Arausicani nræerat anno 1238. quo ejus pater multa contulit j scilicet ea quæ supra memoravimus. II. Dalmatia Hugonessucirca annum 1411. quo Hugo de Thesiaco episcopusTrkailinenhs composuir controversiam ortam propter limites inter toparchiam S. Restituti & agros abbatiae de Boscheto.


ECCLESIA TELONENSIS. TELO-MARTIUS antiquus maris mediterranei portus, & urbs nunc celeberrima, septem circiter leucis distat a Massilia, quam Massiliensium opus esse haud temere nonnulli conjiciunt ; ibique constitutum Telonium, ubi publicani a mercatoribus portoria & tributa nomine rei- Kblicæ Massiliensis exigebant. Aut certe huic Massiliensium coloniæ nomen dedit quidam civis assiliensis, dictus 7k/o, deducendæ coloniæ auctor. Sane hoc nomen apud Massilietsses peregrinum non fuisse discimus ex Lucano, qui describens pugnam navalem Massiliensium cum Casarianis, Telonis cujusdam gubernatoris navis meminit. Errant tamen quiiputant Taurenta castellum Mas- siliensium 1.1.de bello civili apudCæsarem commemoratum, esse Telonem-Martium ; qtiæ est San- sionis Abbavillani sententia ; utrumque enim distinguit Æticus in itinerario portuum, ubi legitur.* A Pompeianis Telone..Martio portus M. P. xviij. A Telone-Martio Taurento portus M. P. xij. A Taa- trento Carstcis portus M. P. xij. In notitia imperii legimus : Procurator baphii Telonensts Galliarum. Baphium vox Græca significat vel locum ubi tingitur purpura, vel genus purpuræ. Unde autumamus vel apud Telonem fuisse frequentes officinas infectorum, qui purpuram fucabant & tingebant, vel hanc urbem fuisse famosum emporium pannorum purpureorum. A Telone corrupte Tactum est Tolo, Molonium, Gallice Toulon. Apud Gregorium Magnum scribentem Mennæ episcopo hujus urbis legitur Telona vel Telone in epistoiæ inscriprione, de qua infra disserendum erit. Itaque Telo est urbs celebris & antiquaprovinciæ Gallicæ, episcopalis sub archiepiscopo Arelatensi, intra fines parlamenti Aqui-Sextiensis. Portus Telonis amplillimus & commodus excipiendis & tutandis adversiis ventorum vim triremibus, movit Ludovicum Magnum ut constitueret ea in urbe rerum nauticarum præfecturam, ubi armamentarium, officinæ adtormentorum bellicorum fusuram, ad rudentum, velorumque Fabricam, scholæ ad edocendos in arte nautica nobiles tyrones, spectantibus admirationem extorquent. Ager feracissimus est vini, olearum, malorum aureorum & citreorum, ficuum, &c. Ut de statu ecclesiastico Telonis jam dicamus, in capitulo Telonensi primas tenet præpositus, fecundus locus archidiacono debetur. Præter has duas dignitates, duo sunt personatus, siicristæ, & capischoli, octo canonici, decem clerici dicti benefeciatt, duo vicarii, & totidem capellani. Tres sunt ecclesiæ collegiatæ in diœcesi, apud Olbiam*, Coreas*, Sex-surnos*. Viginti-tres numerantur ecclesiæ parochiales. In urbe sunt prelbyteri Oratorii, qui gymnasium moderantur, Jefuitæ » Dominicani, anno 1303. admisii ; fratres Minores Capucini, anno 1588. Minimi 1609. Carmelitæ dsscalceati & Augustiniani quoque excalceati, fratres Minores Recollecti, religiosi de Mercede redimendorum Captivorum causa instituti, moniales Cistercienses seu S. Bernardi, Ursiilinæ, & aliæ a Visitatione Dci-paræ Virginis nomen sortitæ ; sorores Pœnitentes sub sanctæ Magdalcnæ patrocinio ; pœnitentium laicorum plurima sodalitia ; duo xenodochia. Apud Olbiam, al. castrum Arearum, suntprelbyteri Oratorii, fratres Minores antiquioris Observantiæ, & Recollecti ; moniales S.Claræ. De Almanara abbatia seorfim dicemus. Iu castro de Corcis ( Cuers) sunt Recollecti, moniales Iancti Bernardi, & Ursijlinæ. Apud Cameolam (Camoulles) fratres Minores da Observantia. Bormæ Minimi habitant ab anno 1654. Soleriis ( Soliers) Capucini. In castro de Valle (la Vallete) Minimi. In castro de Oliulis (Olioules) Minores de Observantia, prelbyteri Oratorii, moniales sanctæ Claræ dictæ Urbanistæ, & Ursijlinæ. In loco nuncupato laSeineSwot Capucini. Denique apud Vernam (la Vergnt) bonum odorem spirant Cartusiani. H. Bouche docet qtthedralem Telonensem ecclesiam fuisse constructam & consecratam sub patrocinio sincti Stephani ; alibi lego patronam esse B. Virginem Dei-param, cum S. Cypriano. In hac majori ecclesia est altare parochiale, quod forte titulum gerit Pancti Stephani, reliquo tcm* Tornus I. A a ij