Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/430

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


7S, ECCLESIA orthodoxa locum hæresi cesserat : eam revo— 1 cavit Johannes, & sacrum sacrisicium primus celebravit in siIa urbe, ubi per tot annos cesa savcrat. Præter episcopatus Arausicani admini- strationem, curam geffit comitatus Vindasdni per quinquennium tanquam rector & gubernator, qua forte occasione profesiionem fidei fecit an. 1595. coram Perillo Aptensi episcopo, ut legimus. Gravia negotia pro Catholica religione gerenda suscepit tum a Sixto papa V. tum abHenrico III. Christianisseno rege sibi im- posita. Excessit e vita an. 1608. & sepultura do* natus est Avenione apud Francsscanos. LXVI1I. JOHANNES VI. Johannes de Tullia superioris episcopi nepos ex fratre, ipsiusque coadjutor, abbas B. Mariæ de Longis, & S. Eusebii Aptensis, ordinatus Romæ jam fuerat episcopus sub urbiS Trojæ titulo, quando morte patrui in possesiionem episcopatus Aurasicani admissus est. Pro revocanda fide Catholica in sitam diœcesim(quod opus jam inchoaverat ipsius decessor) & pro resarcienda ecclesiastica disciplina hæresum& bellorum procellis collapIa multum laboravit. Ab Arausic. principe redemit pretio domum episco- pi, quam occupaverat. Pro regni negotiis a Ma— ( riaMedicæa regina regente Ludovici XIII. Christianisseni regis matre Romam mittitur. Repi ipsi multoties fidelem navavit operam ; maxime quando sectariisin Gallia turbantibuS, cavit ne Aurasienses cum iis fœdus inirent, quod siIa industria præstitit& auctoritate : nam ipsimet perduelles & religionis hostes eum reverebantur ; ejtssque eruditionem suspiciebant. Fratres Minores dictos Capucinos in urbe ad- ■ mitti obtinuit, an. 1610. & viris ecdesiasticiS possessiones restitui. Eo annitente canonici ex regularibus facti siint seculares. Dies meritis & . bonis operibus plenos vitamque clausit die 3. . Oct. anni 1640. LXIX. JOHANNES VINCENTIUS. Johannes Vincentius de Tullia abbas simcti Eusebii, & B. Mariæ de Longis, decessoris ne- . pos ex fratre, in coadjutorem a patruo assum- tus anno 1637. stomæ in Basilica S. Petri, Urbano VHI. pontifice inauguratur episcopuS Diocleanus feria 2. post pascna. Suorum antecessorum & gentilium more multos exantlavit, labores pro fide Catholica adversos hæreticos, non sinevitæ periculo. Post sexennium in hujus episcopatus regimine constitutum, desinen- . te anno 1646. ad sedem Vaurensem transfer* tur. Elogium JohanniSVincentii de Tulliaepi- scopi Arausionensis, auctore Francisco Villar- mino prodiit Arausione anno 1642. RAUSICANA. 786 LXX. HYACINTHUS. I Hyacinthus Serroni Romanus, alumnus ordinis simcti Dominici die 4. Junii Romæ in ecclesia Minervæ ejusdem ordinis consecratur episcopus Arausicanus a Mario cardinali, afli- stentibus Scanarola episcopo Sidoniæ, & Cæ- sare Argelli Avenionensi archiepiseopo. Posses- sionem iniit die 4. Decembrisanni 1647. postea designaturMimatensis episcopus mense Martio anni 1661. tandemque primus AlbiensiS arclii- episcopus. LXXI. ALEXANDER. Alexander Fabri ItaluS, post tranflationem Hyacinthi, a rege nominatus, consecratur Pa- risiis ab archiepiseopo Ebredunensi, sacro operi collaborantibus & aflistentibus episcopis Ca- durcensi & Sistaricensi. Possesiionem adiit tantum 12. Junii 1668. ecclesiam in loco de Cade> rossa siiæ diœcesis a sundamentiS erexit, quam B. Mariæ dicatam sanctimonialibus ordiniS S. Benedicti concesse, cum quadam domo, quæ ad S110S attinebat antecessoreS.Obiit rnersse Augusto an. 16764. sepultus in ecclesia ante altare, ubi hoc habet epitaphium : D. 0, M. Hit jacet Alexander Faber de Bertinorio episco- fnt Arausicanus i asulto cardinali Maaarino e7c Italia in Galliam ductus, a Ludovico XIII. Pio Romam gravissima ob negotia missus, delude in Germaniam ad facem Monasteriensem perficiendam ablegatus, utroque munere egregie feestsn- ctat s & ad episcopatum Arauficanum promotus, cum septem in eo annos vixisset, magno populi sui moerore defunctus est anno Domini MDCLXXIV. die xxvn.* Augusli, atatissua LxvI. LXXII. JOHANNES JACOBUS. Johannes JacobuS d’Obeilh ex illustri apud Boios familia, abbas & comes simcti Jacobi de Monte-sorti diœcesu Macloviensis, & do- ctor Sorbonicus, anno ætatissijæ 27. nominatur episcopus 1674. ConIecratur Parisiis apud Cælestinos, mense Novembri anni 1677. abar- chiepiscopo Parisiensi, qui assessores & asiisten- tes habuit episcopos Tarbiensem & Cabilonen- sem. Possesiionem per procuratorem obtinuit 18. Decembris 1677. & per semetipsum 14. Aprilis 1678. Hic magnam partem palatii epi- scopalissi>lo fere æquatam restauravit, alteram tanto cultu commutavir, ut dubitet inlpector meliusne nova opera consurgant, an vetusta reparentur. HactenuS superstes.