Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/433

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


79i ECCLESIA finis imponitur sanctioris consilii placito quo, consentiente Ludovica d’Urre, confirmatur Margarita. Tempore dissensionis Ludovica abbatiam tenuit, ut constat ex diversis instrumentis. XIII. Margareta Albert de S. Andre posses- sioncm iniit anno 1566. Ex priorissa monasterii de Bagnols in diœcesi Uticensi abbatissa de- signata est per Paulum 11. quo mortuo nondum datis bullis, eas obtinuit a Julio 111. VI11. calend. Maii. An. 1583. cum urgeretur ab episcopo Arausicano ad solvendam quandam pe- cuniæ himmam, recusavit, causataleesse a jurisdictione episcopali immunem. Obiit an. 1591. Dicitur autem in instrumentis publicis abbessc 1 de Bagnols. XIV. Susanna Andree succesiit, memora- turque abbatissa an. 1594. & præfuitad annum 1597- XV. Honorata Fine nominatur abbatissa ab abbate Cisterciensi anno 1597.20. Novembris. An. 1599.20. Martii, obtinuit a Philippo Guil- laume litteras quibus hæc nominatio confirmata est. Ceffit 15. Jan. 15 99. in manibus abbatis Cistercii. XVI. Ludovica de Chamois ab abbate Ci-. stercii promovetur 22. Mail 160 !. tanquamcol—’ satore ordinario. Possessionem iniit in ecdesia B. M. de Planis 25. Aprilis 1602. cum scilicet ei collata fuisset abbatia non sub titulo S. Petri de Puteo, al. de Podio, sed sub titulo B. Mariæ de Planis, uti etiam Honorata Fine (tunc enim opinio erat abbatiam S. Petri fuisse ab exordio aliquam cellam seu prioratum B.Mariæ de Planis, cum e contrario ab abbatia S.Petri penderet ab initio monasterium de Planis.) jubetur autem a principe Arausicano probare abbatiam originem sumsifle a monasterio de Planis, ut continebatur in litteris abbatis Cistercii : inte- rimque proventus omnes abbatiæ S. Petri ab administratore principis recipi decernitur ; quod . R A U S I C AN A. 79/. . cum Ludovica probare non potuisset, tenuit tantummodo bona monasterii de Planis, scilicet ad annum 1604. quo rcsignavit 2-. Oct. in manibus abbatis Cistercii. XVII. Johanna d’Audibert de Lussans Mo- nialis de Bagnols, ex resignatione præcedentis promovetur per domnum Cistcrciensem sub eodem titulo B. M. de Planis 5. Maii 1605. Die 4. Junii ejusidem anni possessionem iniit in ecclesia B. M. de Planis. Sed ut magis confirmaretur, si- mulque teneret abbatiam S.Petri de Podio, quod præcedenti denegatum fuerat, petiit a principe tanquam jus patronatus habente litteras, quas obtinuit an. 1618. & sic transiit jus nominandi ad principem. Die 27. Nov.eiusdem anni pos- sesiionem adipiscitur quasi de novo promota An. 1637. rector collegii Sinaquæ in Avenion ; urbe dedit litteras unionis monasterii de Planis, cum monasterio Vallis-sidvæ deBagnols.Sed res effectu caruit, non accedente principis consenfu ; Ad tantam vero inopiam redactum est his temporibus monasterium, ut ne breviarium quidem ordinis, nec missale moniales haberent ; unde statuit idem rector in actu visitationis ut deinceps breviario Romano uterentur. Tunc 5. tantum moniales numerabantur, quæ misiiS ministrare (olebant. An. 1648. tranllatæ sunt in urbem Pontis S. spiritus j nam ab an. 1563. commorabamur in monasterio de Planis, coactæ ob hæresim ab urbe Arausicana discedere. Obiit Jdhanna an. 1643. quo cessit in manibtiS Frederici Henry in gratiam sequentis. XVIII. Frincisca de Lussans litteras obtinuit a principe 24. Decembris 1643. biennio post cessitin gratiam sequentis. XIX. Esther de la Farre 6. Decembris 1645. coadjutricem obtinuit senio & negotiis innumeris pene confecta an. IyIo.Franciscam de la Farre. XX. Francisca de la Farre an. 1710. D ddiij