Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/434

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


GALLIA CHRISTIANA IN PROVINCIAS DISTRIBUTA- PROVINCIA AVEN1ONENSIS, cujus metropolis Avenio. VENIO ad Rhodanum in sinistra ripa inter amnes Sulgam * & Druentiam*, metropolis nova, provinciis regni Francorum, cujus olim portioerat, inclusa, nunc Romano paret pontifici. Civitas antiquisiima est Cavarum, quorum nonnulli eam caput suisse existimant. Inter opulentisiimas Galliæ Narbonensisurbes tertium obtinet locum apud Melam. Idem & Ptolemaeus Avenionem coloniam Romanam appellant ; uti etiam legitur in nummo Galbæ. A Plinio inter oppida Latina, i’eu jure Latii donata censetur. Stephanus urbem hanc Græcam suisse & ditionis Massiliensium docet. Adhuc tempore Gregorii Tur. studia Græcarum litterarum Avenioni viguisse ipsesatisdocet, cum ait Domnolum oblatum sibi episcopatum hujus urbis recusasse, rogasseque Clotnarium regem, ne permitteret simplicitatem suam inter senatores fophisticos, ac judices philosuphicos fatigari. A venionis & Avennicæ urbis frequens est mentio apud eundem Gregorium Turonicum, Fredegarium & alios veteres rerum Francicarum scriptores. Et quidem post imperii Romani casum, a Burgundionibus primum occupata est, deinde a Gothis, quibus devictis transiit ad Francos victores, sub quibus a Guntramno capta est, sed postea Sigiberto restituitur. In procella Saracenorum ab his expugnata est : irrumpentes (ismaelitæ seu Saraceni) Rhodanum fluvium, infidiantibus infidelibus hominibus, sub dolo & fraude Mauronto quodam cum fociis suis, Avenionem urbem munitissimam ac montuosum, ipfi Saraceni collecto hoflili agmine ingrediuntur i illifque rebellantibus ea regione vastata, uti legitur in anonymo ad calcem Gregorii Turon. At recuperatur a Carolo Martello, qui eam succendir. Juris tandem fuit regum Arelatensium > deinde comitis Tososani, Melgoriensis, Provincia^ For- calquerii, donec seculo XII. asserta in libertatem, a consulibus regi cœpit. Ad id alludens Julius Cæsar Scaliger in descriptione urbium, ita canit : Vivendi ratio cum libertate recepta, Efficiunt utfis altera Roma tibi. Templa, forum, celfo subducta palatia ccelo, Magna hac i te plus estdtctre posse tuam. Post hæc pactis nonnullis conventionibus cum principibus Alfonso & Carolo simcti Ludovici regis fratribus anno 1251. eorumdem si : potestati tradidft, ac deinceps partim Gallicæ, partim Sicu- læ ditionis fuit, donec anno 1290. donatione propter nuptias Margaretæ, Carolus II. Neapolitanus rex integram pleno jure obtinuit. Tandemque anno 1348. a Clemente VI. pontificii juris facta est emtionis titulo a Johanna Neapolis regi na, Provinciæ comitissa comparata pretio octoginta millium florenorum auri ; quo etiam sedem sancti Petri transtulit Clemens V. & alii summi pontifices post ipsijm ibidem sederunt, usque ad Gregorium XI. qui Romam rediit. At ipso mortuo duo electi sunt pontifices, unus qui Romæ, alter qui Avenioni sedit. Hic modo papa legatum habet cum ampla & siiprema jurisdictione non solum in urbe, sed etiam in toto comitatu Vindas- ■ ». c ino *. Situ amœniffima est A venio ; nam clivo rupis satis leni allidet, agrumque ejus alluunt Rho-