Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/441

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


8os ECCLESIA AI episcopo concedere dignaretur villam Bittori—. tam * sitam in comitatu Avenionensi, seu etiam

medietatem de descensii Rhodani. Annuit pius princeps diplomate dato XVII. cal. Junii, indictione xv. anno 9. regni Ludovici piisiimi impe- • ratoris. Actum Vienna feliciter. Gernerius* notarius recognovit ad vicem Alexandri archican- eellarH. Vienna urbs, quæ sedes erat regum Provinciæ seu Burgundiæ, Hugo comes & Theutbertus commemorati, quos coævos fuisse Ludovici imperatoris Bosonis filii multæ probant chartæ illorum temporum, Alexander archi- cancellarius, hæc omnia præceptum istud adjudicant Ludovico Bosonis nato. Porro annus nonus ejus regni, si computemus ab anno 890. quo in concilio Valentino nomen regis ei delatum est, octingentesimus est ac nonagesimus octavus ; & eo tempore Remigius jam erat episcopus. At si numeremus annos regni hujus principis, a sumto imperio, annus nonus imperii ejus inchoati anno 898 *. erit annus 907. Est aliud præceptum ejusdem imperatoris pro nostro Remigio, cui rogante Theutberto comite dedit, & ecclesiæ B. Mariæ, quamdam infulam subtus Avenione sitam, quæ determinatur ex una parte Rhodano, discurrente ex altera Sorgilione. Warnerius notarius ad vi— ( cem domini Alexandri archicancellarii recognovit. Datum XIV. cal. Novembris, anno vn. regni Hludovici piijfimi AugujH, indictione XI. Actum Vienna &c. Integrum præceptum edidimus in probationibus. Datum, est an. 905. Christi, si per annos regni Ludovici, anni imperii, ut putamus, intelligantur. XXVII. FULCHERIUS. Hic episcopus, uti ejus decessor, ex praeceptis ejusdem Ludovici imperatoris nobis innotuit. Primum est, quo ei tribuit ecclesiam sancti Genesii & alias, Hugonis ducis & comitis glo— j riosi, Bosonis ejus fratris, & Rostagni( Arelat.) archiepiscopi precibus obsecundans. Idem War- nerius recognovit ad vicem Alexandri archiepiscopi archicancellarii. Datum II. nonas Aprilis anno xIi. imperante Hludovico piissimo imperatore indictione xIv.* qui characteres chro- nologici annum Christi 910. defignant, siinsti- tutæ a nobis chronologiæ insistamus. Proindeque Fulcherius ab hoc saltem anno factus est Avenionensis episcopus. At in testamento ejusdem F ulcherii, alio modo componuntur anni imperiiLudovici cum annisChristi ; quippe annus XI11. ejus imperii respondet anno ; Christi 916. indict. Iv. Quæ ratio numerandi annos imperii ejusdem principis, servatur in alio ipsius diplomate pro eodem Fulcherio epi- scopo, ubi annus 910. Christi xv. cal. Septembris, est decimus-septimus imperii Ludovici indictione vm. & primus annus imperii Ludovici siimitur ab anno 903. Sane noster D. Ed- mundus Martenne, qui plurima hujus imperatoris inspexit diplomata, observavit in illis mul- a In chronico Reginonis,.Anna ineurnttionii dcccxcviit. inter Ludovtcurn & Berengtriurn tn Itnlin plurima congrejstonet fiunt »,.novifflme Ludrvtcui B ereng trium fusstt, Bomtm ingredi- tur > Mbi n Jummo ponltfict wronttui impertior tppelltiurl ENION ENSIS. 806 tiplicem rationem computandi ipsius imperii annos, inchoando illud modo ab an. 898. modo a 901. modo a 903. Iraque securius erit & certius observare annos incarn. Dom. ubi asiignantur. Fulcherius an. 916. testamentum condidit, ex quo multa discimus ad eum spectantia 2uæ summatim referemus. Hic episcopus elc- tus est suggerente Augufialis projapia principe Bofone. Statimque adiit Rostagnum Arelaten- siem primatem ; ut ab ipso ordinaretur. Rosta- fnus mortuus erat an. 914. proindeque electio ulcherii facta est saltem hoc anno, & quidem nominatur in instrumento electionis Pontii Arausicani episcopi hoc ipso tempore. Simul aperuit Fulcherius quod in animum induxerat, episcopatus oneri succedens, nimirum siiis facultatibus relevare & nobilitare Avenionensem ecclesiam, quam barbarica vastatio & depræ- datio maxima ex parte mundialibus attriverat copiis. Quod vero præconceptum erat animo implevit scripto testamento, quo legat B. Mariæ &S.Stephano totam hereditatem suam, scilicet ecclesiam sanctæ Mariæ, in comitatu Avenionensi, vicaria Vallerica cum prelbyte- ratu suo, alodum in eodem loco, in eadem villaquæ dicitur Fornis. Item ecclesiam inhonorem sanctæ Mariæ, S Johannis & S. Baudi- lii dicaram ; item aliam in honorem sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani, super ripam Rhodani in prolpectu castelli, quod nominatur Liris-, quas regia mun ; sicentiaper testamentum assecutus fuerat, uti & multas alias possesiiones quas infra recenset. Actum publice Avenione civitate anno ab incarnatione Domini DCCCCxvI. indict. IV. VI. nonas Maii in die Afctnfionis Domini, xm. anno imperatore filio Bosonis. Huic instrumento post Fulcherium sublcripsit Rai- nardus Cavallionensis ecclesiæ episcopus. Alia munificentissima dona ecclesiæ suæ a Ludovico imperatore procuravit, usus praesertim precibus Bosonis comitis & ropinqui Augusti, cui cum nostro præsule magna intercede, bar amicitia ; in hisabbatiolamsancti Ruffi, & ecclesiam S. Juliani, cum territorio Capisti- niano, in comitatu Avenionensi. Quæ omnia cum sublata fuissent huic ecclesiæ, imperator restituit. Datum eji hoc praceptum Vienna anno DcccCxx xv. cal. Septembris anno imperii domni Ludovici*xvn. indictione VIII.’Ubboldus- notarius ad vicem Alexandri archicancellarii recognovit. Hic subsistendum, neque enim plura de Fulcherio nobis occurrerunt. XXVIII. FLORENTIUS. D. Polycarpus qui hunc episcopum eruit ex tabulario S. Andreæ, dicit ipsum fuisse consecratum anno 919. instante Ludovico imperatore ; obtinuisse a Carolo Francorum rege diploma pro sua ecclesia, & anno 921. ad eundem regem scripsisse, cum Uticensis comes aliquod castrum munivisset, in ecclesiæ Ave- nionensis detrimentum
quæ vetera monumenta penes se haberi monet idem doctus Car- tusianus. « Corruptæ videntur hujus praecepti cbronicse now. Cerre non tot anai dantur huic imperatori.