Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/479

E Wikisource
Haec pagina emendata est
881
882
ECCLESIA AVENIONENSIS.
Ain Celio monte cardinali, qua recognoſcit Savaricum olim S. Andreæ, tunc vero Maſſilienſem abbatem, pro parte ſui communis ſervitii, quo ratione dicti ſancti Andreæ monaſterii erga præfatum collegium tenebatur, 30. florenos auri perſolviſſe 17. Nov. an. 1383. indict. 6.

XXIX. Anglicus Grimoardi perpetuus monaſterii ſancti Andreæ adminiſtrator, &c. ordinat procuratorem ſuum in dicti monaſterii regimine Pontium Grimardi priorem de Garanibodio Aquenſis diœceſis, cum poteſtate omnia & ſingula faciendi quæ ipſemet facere poſſet 29. Maii 1383. Memoratur & anno 1384. 10. Decembris.B

XXX. Guillelmus III. Villate ſeu Vilate Anglico cedente factus abbas, die 12. Decemb. anni ab incarnatione 1385. a nativitate 1384. vicarium ſuum generalem in ſpiritualibus & temporalibus conſtituit fratrem Johannem Pelegrini ſancti Andreæ monachum & decanum. An. 1386. 1. Dec. capitulum generale habuit, in quo laudavit permutationem factam inter ipſum abbatem & conventum ex una parte, & priorem ac conventum Montis-alti ex altera. Unus fuit exſecutorum teſtamenti Anglici Grimoardi cardinalis Albanenſis an. 1388. conditi die 11. Aprilis, ut legere eſt in collectione Baluz. ad vitas paparum Avenionenſium.col. 1049. In ipſiusC favorem Johannes tituli S. Vitalis de Murolio, & Petrus tituli ſanctæ Suſannæ de Tureyo preſbyteri cardinales arbitrorum munere functi, condemnant Alziarum Alberti militem, dominum de Thoro ad ſolvendos 20. francos pro damnis quæ intulerat caſtro de Thodone 9. Nov. an. 1395. An. 1404. 14. Junii ut judex & conſervator privilegiorum S. Victoris Maſſil. a ſede apoſtolica ſpecialiter deputatus, nonnulla mandat in gratiam præfati monaſterii. In actis concilii Piſani an. 1409. recenſetur inter abbates qui procuratorem ad illud miſerunt cum plena poteſtate. An. 1415. 3. Apr. magiſterD Raimundus de Roſſeto baccalaureus in legibus, prior prioratus de Thushis Aquenſis diœceſis, Guillelmo abbati ſancti Andreæ recognoſcit pro annua penſione ratione dicti prioratus decem ſolidos Turonenſes, & duas libras ceræ. An. 1418. controverſiam de boſcagio Avenionenſi quæ vertebatur inter conventum ſancti Andreæ & canonicos B. M. de Villa-nova, ut commiſſus ab utraque parte, definit in gratiam monachorum. An. 1425. indictione iii. tanquam regens officium pitanciariæ, dat ad novum acapitum & in emphytheoſim perpetuam Guillelmo Begonis unum caſale ſitum in locoE de Taraſcone. Eo denique defuncto x. calend. Octob. ex tabula funeraria, regimen habent cœnobii, non ut abbates, ſed ut adminiſtratores, 1°. Pontius Saraceni, tum Jacobus Pelegrini decanus, de cujus adminiſtratione bona certus Johannes qui ſequitur eum abſolvit, cum pacto nihil ulterius ei ſuiſve petendi.

XXXI. Johannes Vervin, ſeu de Vervins 1428. indictione vi. 23. Nov.

XXXII. Odo Alamannus ſeu Alamandi an. 1429. 5. Aprilis antequam abbatiæ poſſeſſionem iniret, monachis fidelitatem in admini-
ſtrando cœnobium pollicitus eſt. Anno ſeq. indictione viii. die 9. Septembris fratri Malliardo ſuo monacho, priorique de Saltu, prioratum de Guilleſtro Ebredunenſis diœceſis gratificatus eſt An. 1437. 17. Martii dat ad novum acapitum ſive emphytheoſim perpetuam quandam vineam Matthæo Leante habitatori Villæ-novæ, &c. Eodem anno deceſſit ix. cal. Novembris. Interea vero Jacobus Pelegrini decanus reſumit vicariarum abbatiæ generalem.

XXXIII. Pontius Saraceni Andaonis monachus & pitanciarius, quem poſt obitum Willelmi de Villate, cœnobium adminiſtraſſe ſupra diximus, exſtincto Odone, a fratribus eligitur abbas, ſed non pacifice ſedet, cui tamen in commendatarium electo, an. 1438. 18. Febr. tanquam domino Avenionis habitatores recognoſcunt ſe tenere ſub directo ejus dominio & majori ſenhoria hoſpitia ſua ſita apud Avenionem ſub certis cenſibus annuis. Quod autem quiete minus ſederit, argumento eſt recognitio facta Jacobo Pelegrini decano & vicario generali dicti monaſterii 18. Martii 1438. Unde & in necrologio hæc de ipso leguntur, vi. non. Julii : Depoſitio domini Pontii Saraceni electi noſtri monaſterii, obiit anno 1448.

XXXIV. Johannes de Borbonio anno 1438. 26. Decembris, prioratum de Monte-bruno Vapinc. diœceſis & camerariam monaſterii S. Andreæ confert Johanni de Tologniaco monacho prædicti monaſterii. Erat nothus Johannis ducis de Borbonio, electuſque eſt cum Pontio Saraceno a 7. Andaonis monachis in abbatem, & a ſummo pontifice confirmatus, cauſa cadente Pontio legitime tamen electo, & ab archiepiſcopo Arelatenſi jam benedicto anno 1438. Anno 1443. 29. Decemb. prioratui ſancti Petri de Majanis Aquenſis diœceſis univit prioratum de Laureire. Paulo poſt eligitur epiſcopus Anicienſis, a qua ſede tranſit an. 1444. ad archiepiſcopatum Lugdun. Factus denique an. 1455. abbas Cluniac.

XXXV. Zano de Cene protonotarius apoſtolicus, occurrit abbas annis 1450. & 1451. quo habebat vicarium generalem Johannem epiſcopum Trojanum 1452. 1456. & 1460.

XXXVI. Jacobus ** al. Johannes. Amanetus epiſcopus Papienſis, ſancti Chryſanti (al. Chryſogoni) preſbyter cardinalis vulgo Papienſis dictus, inſtitutus a Pio papa II. idibus Auguſti abbas ſancti Andreæ, inſequenti menſe poſſeſſionem adit an. 1464. Interim vero Ludovicus Galliæ rex litteris Rothomagi datis ſeneſcallo Bellicadri mandat, ut priorem & monachos ſancti Andreæ, qui ab aliquo jam tempore fratrem Johannem de Rumilly al. de Tolororigniaco Cluniacenſem monachum & priorem de Rumilly, poſt Zanonis obitum in abbatem ſibi elegerant, conſervet in poſſeſſione regendi & percipiendi univerſos abbatiæ reditus, vacante ſede, donec nova electio confirmetur, adverſus cardinalem Papienſem hominem alienigenam, qui non obſtante nupera ſeneſcalli prohibitione, ipſos monachos allegata proviſione ejuſdem abbatiæ a ſummo pontifice, ut ait, impetrata, inquietabat. Datæ ſunt regiæ litteræ 28.