Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/499

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


jzi ECCLESIA VASIONENSIS. 91L episcopi VASIONENSES. I. S. A L B I N U S. S Anctus Albinus episcopus Vasionensiserat, quo tempore Alamanni, duce Chroco, urbem invaserunt, & sanctum episcopum in Christi confessione constantem invictumque occiderunt. Vide quæ retulimus de sancto Amatio Avenion. episcopo. Quo autem tempore id contigerit nondum nobiS constat s alii enim hanc ] irruptionem revocant ad tempora Gallieni & Valeriani imperatorum an. circiter 266. alii ad annum 312. GregoriuS Turonensis, qui de ea sæpe loquitur, videtur ipsam statuere an. 266. ante tempora Diocletiani, de cujus persecutione non agit, nisi postea. Legenda est oratio S. A mati i Avenionensis episcopi, in collectione ’instrumentorum Avenionenuum. II. D A P H N U S. Hic episuopus de civitate Vafensi, provincia Viennensi, venit cum Victore exorcista ad concilium Arelatensi :, jubente Constantino magno, anno 314. coactum, cui subscripsit. Quidam volunt eum adfuisse concilio Vasensi an. 351. At 1°. de sinceritate hujusce concilii non levis est suspicio. 20. in actis ejus quæ habentur, nulla prorsos mentio sit aut Daphni, aut cu- juspiam episcopi V asion. III. CONCORDIUS. Concordius unus suit ex episcopis quos legimus Artemium in episcopum Arelatensem ordinasse, circa annum 374. Ceterum de iis nihil audemus affirmare, cum veteres codices in quibus hæc leguntur non magnæ antiquitatis notam præ se ferant. IV. AUSpICIUS. Auspicius frequens adfuit conciliis ; etenim anno 439. sedit insynodo Regensi. Biennio ela- pso subscripsit Arausicanæ 1. Sub hoc episcopo celebratum est Vasense concilium, quod Binius fecundum appellat, Sirmondus vero ostendit esse primum. Auspicii sit mentio cum laude in ipsius concilii titulo, qui sic legitur : Constitutiones sancta sunodi habita in civitate Vafensi apud Auspicium episcopum ecclesta catholica, sub aie iduum Novembrium, Diosuoro viro clarissimo consule, anno Christi 442. Valentiniani III.’Augusti decimo octavo, Leonis pepu I. tertio. Ejusdem meminit S. Leo papal. epistola 106. anno , 449. scripta, quæ ipsi & aliis decem episcopis inscribitur. V. FoNTEIUS. Fonteius a Ravennio Arelatensi episcopo est ordinatus ; de qua ordinatione Viennensis episcopus questus est apud sanctum Leonem, causatus eam ad se pertinere. Subscripsit epistolæ synodicæ, missæ a Gallicanis episcopis ad sanctum Leonem. Jam sedebat anno 450. quo S. Leo ipsi scripsit epistolam 50.111. non. Maii. A d eundem scribit Hilarius papaepisu XI. an. 462. Adhuc vivebat an. 472. quippe Apollin. Sidonius initio fui episcopatus, qui coepit hoc anno, scribit epist. 7. lib. VI. Fonteio papa, cmcm Vasionensem fuisse episcopum docet epistola 4 libri VII. Porro quæ ad commendandum Fonteium, hac in epistola dicit Apollinaris, non injucundum erit delibare.* Quoquo loci est ( Vindicius) constanter (affirmat) « m » sttis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate quam dignatione laudandos. Pradicat meL leas.sanctas & floridas, qua procedunt de tempe- rata communione blanditias ; nec tamen ex hoo quicquam pontificali deperire persona, quod sa- cerdotii fastigium non frangitis comitate, sed flectitis. Quibus agnitis fic inardesco, ut tum mestm felicissimum judicaturus, cum mihi coram postto sub dtvinaope contigerit, tam securum de Deo suo pectus, licet prafumtiosts, arctis tamen fovere com-< plexibus. VI. E T H I L I U S*. Hunc episcopum sedisse in nefcio qua synodo Arausicana, anno 501. habent quædam sche- dæ ; sied hæc synodus conciliorum collectoribuS prorsijs est ignota, uti & nobis. In concilio primo Aurelianensi, Clodovei I. Francorum regis evocatione celebrato anno 511. ftibscri- t Sextilius Vasatica urbis episcopus. At pertinere ad episcopos Vasatenses, potius videtur, quam ad Vasionenses aut Vasemes. Itaque parum tuta sunt argumenta quæ pro episcqpo Ethilio ecclesiæ Vasionensi vindicando prore- I runtur, neque tamen eum expungendum duximus, quia plurimi suerunt olim episcopi, de quibus nihil certi habemus, nisi quod eorum nomina leguntur in diptychiS. VII. GEMELLUS. Gemellum anno 509. jam præsuisse asseritur ; at unde id probetur non habemus. Constat ipsum adsuisse concilio Epaonensi anno 5X7- VIII. ALETHIUS. Adfuit concilio Carpentoratensi an. 527. subscripsitque epistolæ hujus Iybodi ad Agræ- cium Antipolitanum episc. Sedit etiam in concilio Arausic. II. an. 529^0 nonis Nov. hab : - ta est in urbe Vasensi synodus undecim episcoporum, cujus canones V. ad ecclesialticam disciplinam spectant. Idem Alethius convenit quoque ad concilium Aurelianense IV. anno 541. IX. T H I O D o S I u s Theodosiusnotusestex actis S. Quinidii qui suit eius archidiaconus, ipsiusque vices egit in concilio Arelatensi V. sub Sapaudo metropo- litauo, anno 554. aliqui duopus annis citius