Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/500

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ECCLESIA V habitum existimant hoc concilium, cui in hunc l modum subscripsit : in Christi nomine archidiaconus missus a domino meo Theoiofio episcopo fubscripst. X. S. Qy f N I DI U s. S. QuiniditiS Vasionc natus, cum in hujus urbis clero aliquandiu militassct, l’ub Theo- dosio episcopo archidiaconi functus est officio, ejusquc nomine interfuit synodo Arelatensi quintæ, ut jam observatum a nobis. Ejusdem quoque successor fuit, adsuitque ut episcopus concilio Parisiensi IV. anno 573. migravit ad Dominum anno 578. vel sequenti, miraculis 1 in vita & in morte clarus ; de quo in calendario & martyrologio Romano ad xv. cal. Martii. Ejus corpuS integrum cum sacro capite a multis retro temporibuS religiose conservant monachi Benedictini S. Petri de Mauriaco cong. S. Mauri, ac festum ejusdem solemni ritu recolunt die 15. Februarii, & die 23. Septembris, qua ejus sacræ reliquiæ magno apparatu tranflatæ fuerunt in capsam decentio- rem anno 1653. piis curiS R. P. D. Roricii Got- tereau prioris. Sanctum antistitem veneratur urbs Mauriacensis tanquam antiquum protectorem b & olim fiebat proceffio, præsata die 23. ( Septemb. in qua ejus reliquiæ deferebantur per urbem. In ecclefia monasterii exstat altare B. Quinidio nuncupatum. XI. S. BaRTHus, seu DaksiUs. Ut morem geramus traditioni, & breviario proprio ecdesiæ Vasionensis, hunc Sanctum beato Quinidio successorem damus. Brevi autem sedit tempore, ut sequentia docebunt. XII. A R T E M I U S. Artemii Vasensis episcopi nomen variiS in I conciliis consignatum est, ut memoriam ejus delere non pomt oblivio. Sedit quippe in synodo I. Matisconensi anno 581. sublcripsit quoque Valentinæ secundæ anno 584. Denique ad Matisconensem alteram misit qui suo nomine subscriberet anno sequenti. XIII. PETRUINUS al. AREDIUS. Idem est ac Petronius qui subscripsit concilio Cabilonensi, sub Clodoveo II. anno 650. Eum binominem suisse ipse probat, cum in privilegio quod monasterio Grasellensi concelsit, hoc modo præfatur : Arediusstve Petruinus se— E dis ecclesta Vasensis civitatis, ac st indignus, Domino disuensantepontifex. Hoc privilegium Ma- billonius edidit in Appendice ad tom. I. anna, lium, quod communicatum testatur a D. Lu- dovico-Antonio de Rufiy. Datum est cal. Fe- bruar. anno decimo regni dom. Theodorici regis, quem annum refert Mabillonius ad incarnationis Domini annum 684. Hoc monasterium fundaverat Petruinus in suburbano civitatis, in honore S. Victoris & S. Petri, vel reliquorum dominorum Sanctorum, cc- clestarum, ut fecundum normam venerabilis viri S. Patris Benedicti abbatis, vel S. Macarii, feu ASIONEM SIS. 914 . X Columbani degere deberent monachi ibi habitantes. Fundationem hanc approbavit Chlodo- veus rex Francorum ; qui nostrum Vasensem episcopumAredium appellat Apostolicum virum. Post hunc præsulem longum Fuit interpontisi- cium, propter barbarorum incursiones. Quidam admittunt Johannem quemdam tempore Caroli Magni Vasensem seu Vasio- nensem episcopum, h a ne in historia manu seri* pta Avenionensi Andreæ Valladerii abbatis S. Arnulsi Metensis, legitur præceptum Caroli- Magni in gratiam Johannis Vasionensis epi- soopi, qui ad petitionem Gcrardi illustris comi* l tis multa consecutus est a Carolo rege, sed hoc præceptum supposititium est, fabricatumque fuit ex alio Caroli imperatoris quod edidimus inter instrumenta ad ecclesiam Carpentora- ctensem pertinentia. XIV. SIMPLICIUS. Simplicio datur locus inter Vasienses præsu- les, ex veteri documento anni 853. inquiunt Sammarthani fratres. XV. HELIAS. Adfuit Mantalensi cœtui anni 879. ea ex parte celeberrimo, quod novo regno Burgun- diæ & Provinciæ dederit initium : hac enim in siynodo > quæ suit tam procerum quam prasu- lum, corona & regia insignia delata siint Bo* Poni. XVI. HUMBERTUS. Dicitur præfuisseanno911. exIcheda veteri, a nobis non visa. XVII. BENEDICTUS I. Eruitur hic antistes ex tabulis abbatiæ Mon « tis-majoris, annoque 996. Iedebat. Fatemur 1 tamen, nihil nobiS occurrisse in varus, quas exploravinniS chartis, unde hic episcopus in majorem lucem prodiret. XVIII. ALMERADUS. Vixisse anno 1003. in tabulis episcopalibus legitur. XIX. PETRUS I. Petrus quem asserunt episcopalem sedem obtinuisse circa annum 1009. forte ille est Petrus episcopus Vestinensts, qui in inscriptione epistolae Bened. VIII. ad episcopos Burgundiæ & Aquitaniæ quos hortatur ad defensionem Clu- niaci, nominatur cum Eldebcrto Avenionensi, Stephano Carpentorat. Almerado Re- fensi. Vide tom. I V. Collect. Scripr. hist. ranc. Quercetani. Sedit autem Benedictur papa VII1. ab anno 1012. ad 1014. XX. ImBERTUS. Collocatur in serie episcoporum Vasionen- sium ad annum 1026. 1 XXI. P E T R U s II. Petrus episcopus, quem ordinis alicujus alumnum fuisse volunt (quo tamen fundamen*