Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/503

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


, 2, E C C L E S I A V Tost Giraudum de Libra Sammarthani fra— j tres admittunt quemdam Bcrtrandum cpisco- pum, eumquc si.disse anno 1280. asserunt. Post ’cum vero sequitur alter Giraudus episcopus. At mihi videtur idem ac Giraudus de Libra ; nec ulla certa occurrunt argumenta, quibus Ber- trando illi vindicetur episcopatus. Et quidem anno eodem 1280. Giraudus episcopus Vasionensis recensetur inter præsijles, quibus advocatis, & ad consilium adhibitis, BernarduS Arclatensis archicpiscopus dedit Guillelmo Arausicano episcopo, ecclesiam sancti Jacobi Montis-draconis, ut mcnsie episoopali unire- , tur. Anno 1282. a rectore comitatus Vindasci- ni, cum Bertrando episcopo Cavellicensi vocatur ad consilium majoris curiæ. Sedit in concilio provinciali Itssulæ villæ diœcesis Cavelli* censis, paulo ante natale Domini, anno 1288. Paciscitur ciAn Richavo Petri Templario praeceptore Roaissil anno 1290. de aqua Ovidiae (La Louvese) deducenda. Memoratur in canonicorum tabulario, usque ad annum 1295. XXXIV. RAIMUNDUS. Raimundus de Bello-monte anno 1296. Va- sionenses ad profeffionem clitntelæ advocavit, uti testantur tabulæ publicæ hujus anni die 9. ( Januarii conscriptæ, in cœmeterio cathedralis ecclesiæ B. Manæ Vasionensis, coram eodem Raimundo de Bello-monte electo, & confirmato episcopo dictæ ecclesiæ, & Johanne de Mossa præposito, alissque. Anno 1300. cognovit jure episcopali de næresi Valdensium arud Valriacum. Notatur & in actis VasionenubtiS an. 1302. & 1306. necuon in instrumento veteri cujusdam emtion ; s nobilis dominii in castro Crestetenti. Confirmavit compositionem factam inter fratrem Francsscum Laugerium monachum Pancti Andreæ A ve nionen fis priorem ecclesiæ de Aspirano, & homines castri I de Penna, si.iper decimis in territorio ejusdem castri percipiendis, anno 1311. Anno 1319. fundavit ac dotavit quandam capellaniam in siia ecclesia, die 1. mensis Januarii j ex cujus fundationis instrumento habemus Raimundum ab ætatis siiæ primordiis nutrimenta fere cuncta percepisse ab hac ecclesia ; quod siine fatis superque probat, illum in gremio hujus ecclesiæ nutritum adolevisse, & fortasse canonicum fivsse ante episcopatum. Instrumentum hoc vidcsis siuo loco. Recensetur inter præsiiles pro- vinciæ Arehtensis, qui cum siio metropoli— j tano Arelatensi archiepiscopo convenerunt ad concilium * Avenionense, die 18. Junii anno 1326. Eum attigisse annum 1330. suadent aliquae chartæ. Johannem episcopum Avenionensem, ecclesiam Vasionenlem simul rexisse annis I3 ; o. & B35. legitur in vulgata jam Gallia Christiana fufiori s quod neque asserere, neque negare audeo. XXXV. GoTHIUS. Gothius de Bataglia Ariminensis, anno 1336. ex Vasionensi sede ad Ariminensem traductus est.Demumprelbyter cardinalis titulo S.Priscæ L SION EN SIS. 930 sub Benedicto papa XII. Fuit, & patriarcha Constantinopobtanus.Legatus in Siciliam, Rhegii subsistcns Petrum II. Arragonum regem diris devovit, & excommunicavit. Tandem vero Avcnionem reverfus obiit. XXXVI. RAT HE R 1 U S. Hic episcopus concilio Avcnionensi anni 1337. adfuit, ubi pro Ratherio, mendose legitur Rocherius. Ratherio Vasionensi episcopo, Pedis apostolicæ nuntio in regno Sicitiæ scribit Benedictus papa XII. 2. idus Julii anno fui pontificatus 4. qui erat Christi 1357. Eodem quoque anno composiiit litem inter nobilem Raimbaudum de Vasione, & ecclesiæ suæ canonicos. Hoc ipsi) anno vendidit Humberto delphino Viennensi, duci Campssauri, Vien- næ & Albonis comiti & Palatino, quartas partes Propiaci pagi, apud Buxum, præsentibiis Agouto de Baucio domino de Brantulis, & Guigone de Morgiis domino de Spina. Anno 1340. delegatus est cum Roberto patriarcha Constantinopqlitano ad Robertum Neapolis, & Petrum Siciliæ reges, componendæ inter eos (>acis causa, ut observat Fazeilusde rebus Sicu- is. Tranflatus est ad ecclesiam Casiinensem mense Octobri anni 1341. ex reg. Vaticani & Ughello in appendice tom. II. Italiæ Sacræ. Exceffit e vivis Tarenti anno 1343. tertio cal. Martii. XXXVII. PETRUS. IV. Petrus de Casa Lemovix ordinis Carmelita- rum, Valencenis in Belgio comitiorum generalium suffragiis, ad sijmmam hujus ordini$ præfecturam evectus est. ln ea dignitate constitutus adfuit congregationi doctorum, quos Phi- lipp us VI. Francorum rex convenire jusserat in castrum incennarum, ad examinandam opinionem Johannispapæ XXII.dedilatasan- ctorum beatitudine ; aderant quoque Petrus de Palude patriarcha Jerosolyimtanus, Petrus Rogerii archiepisCopus Rotomagensis, Nicolaus de Lira &c. Creatur autem VasionensiS episcopusa Clemente papa VI. & postea patriarcha Jerosolymitanus juxta fratres Sam- marthanos ; Ped vero propius nobis videtur, ipsum prius factum esse Jerosolymorum patriarcham titulo tenus, & ipsi postea demandatam ecclesiæ Vasionensis administrationem, quod tum ex ipsius testamento, tum ex epitaphio in- telligitur. Hanc ecclesiam regebat anno 1348. & hoc ipsi) anno testamentum siuum condidit, die 1. mensis Julii, quopajperes Vasionis & ea— 1 strorum tum Rastelli, tum Intercallis heredes instituit. Obiit eodem anno tertio nonaS Augusti. Jacet in antiqua ecclesia cathedrali, uti suo testamento jusserat, ubi hoc legitur epitaphium ; Venerabili Petro de Casu priori generali ordinis Carmelitarum, Patriarcha ferosolymitano, hujus episcopatus administratori. Obiit anno sulutis 134.8. diei 11. nonas Augusti& miraculis claruit. P. C. Jofejfhus M.tria Suarez. Scripsit docte pro hoc tempore in magistrum sententiarum, & in politica Aristotelis ; item sermones de tempore, de B. Virgine, & de SS.