Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/513

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


94 ? ECCLESIA C A 1 pierat &destinarat.Ut vero majori auctorita-A te ad rem publicam tractandam uteretur, regni creatus cft cancellarius. Anno 1346* circiter, nomine Clementispapæ VI. levavit e fonte sacro silium quem eadem Johanna regina pepe- rerat, eique Caroli nomen imposiiit die 15. Decemb. uti legimus in gratulatoriis Clementis papæ litteris ad præsatam Johannam. Porro tanto studio, tanta prudentia & fide res re- ginæ regnique in sua administratione curavit, ut pater patriæ meruerit nuncupari. An. 1352. missus est in Alemanniam, pro decimarum subsidio colligendo, teste scriptore vitæ secun- dæ In nocent 11 VI. Iterum ut nuntius apostoli— I cus in Germaniam est profectus anno 1357. quo tempore seriptor vitæ secundæ Innocentiipapæ VI. eum adhuc appellat episcopum Cavelli- censem, nullo alio addito titulo. Idem obser- vavi in historia Tullensinm episcoporum, ubi ejusilem ad hunc annum mentio sit in Bertran- do episcopo ; quippe hoc tempore episcopus Cavellicensis diœceum Tullenlem, uti alias Ger- maniæ peragravit ad colligendam magnam pecuniae vim pro constructione murorum urbis Avenion. cujus administratio Philippo credita est anno 1367. cum non amplius esset episcopuS Cavellicensis, sed patriarcha Jero— < solymitanus. Hanc autem dignitatem putamuS . ei collatam anno 1361. quo tempore in cathedra Cavellicensi successor ei datus est. Ab an. quoque 1366. mense Sept. ad 1368. præpositus est administrationi ecclesiæ Mafliliensis, ut suo loco diximus. Ob insignem eruditionem & pietatem cardinalis creatus est ab Urbano V. titulo Panctorum Marcellini & Petri. anno 1358. Anno vero 1371. mutato titulo die Maii ultima factus est episcopus Sabinensis, de cujus promotione scribens Petrarcha lib. x 111. ep. 11. Nonsolum hoc panniculo non superbus, inquit, sed nec qualibet purpura, aut corona, imo ( & — funditus te novi) factus humilior, nulla te re alia, c[uam foUs auctum curis sentis. Et alibi sic fatur ; Huc te fors tua extulit, & summa illius sanctipatris providentia, qui te pradecessoribus suis incognitum & libentijstme latitantem ecclesia consulens, non tibi, nifi quod magnus & psus labor inter tot prasertim impios, pramio non carebit. Sub <Sreg. XI in Italia ut legatus rexit Umbriam, Etruriam, Campaniam, Perusium, Sabinamque ditionem ; qua de re Petrarcha sic eum alloquitur : Tuum ad has partes adventum late audio, eluem & tibi gloriosum, & Italia utilem, & felicem spera > talis te innocentia & virtutis fama pravenit, & omnium jam animos occupavit. Is vero card : nalis eruditorum fautor & cultor, in primis familiarem habuit Franciscum Pe- trarcham siio ævo doctisiimum, qui complures ad eum epistolas scripsit tanquam ad litteratorum patronum. Ei quoque dicavit libros duos de solitaria vita & in præsatione libri 1. sic eum compellat : Miss tibi tandem, pater, expetitum supe, promissumque, sud dilatum multis annis opussu. lum. Cum nempe olim solitarius, & tu ruri in fi.. lentio otiosus & tranquillus, agerem prope felicem vitam, st diuturniorsuisset, contigit ut duo mihi libelli, totidem contsnuos ptr annos in dstbus l EL LICENSIS. p^u idrageslma, &suero tempori, & loco illi tuo, & statui meo ex parte convenientes occurrerent : c de solitaria alter vita, alter de otio religioso. Primum tibi inscripst, illorum tunc locorum prasuli » quod eisdem ortus in finibus, unde origo tibi esset ac dignitas, nulli alteri tam debitus videretur, &c. Ascendisses enim pridem altius, nifi a fati nostra dissimiles tui tibi mores obstitissent : at deinceps Jub hoc optimo exstimatore meritorum, nifi spes animum sullit, eveniet, ut nec livor alienus, nec tua tibi obstet humilitas, & necesse erit, ut ascendas, non pro tui quidem defiderii fervore, quo prater Deum ac virtutem nihil appetis, sedpro ecclesia decore, proque tuo honorifico labore, ac multorum requie. Et cap. 11. lib. 11. Eam quoque sortitus es patriam, quam licet episcopatus tuus civitatis appellatione nobilitet, ea tamen prater vetustatem & nomen de civitate nihil habet, non luxum, non frequentiam, non tumultum, singula ad eam vitam de qua loquor aptisssma. Cujus ego ffirite computo, annis circiter quinqua- quinta ante Domini adventum tsulio casure Britanniam oppugnante, authenticis scriptis inter antiquas jam tunc urbes memoriam invenio. Et paulo post Iubjungit : Adest tibi tuus Sorgia rex fontium, ad cujus tibi murmur hacscribo. Adest 3 liberrimumgratissmumqueperfugium Clausu-Vallis {sic enim vocant incola)sic vocari voluit natura, quando illam circumdatis collibus abdidit, extra omne iter, omnemque concursum. Intra oapsam argenteam indusit Philippus episcopus Cavallicensis, siicras sancti Verani reliquias, an. 1353. die 26. Aprilis, quam recondidit in capella sancti Martini ab eodem car- din. olim exstructa. Mortuus est Perusii anno 1372. die 27. Augusti, vel, ut alii volunt VI. cal. Augusti. Gorpus ex Italia advectum in æde Cartusiæ Boni-passus, Cavallicensis diœcesis, ad latus majoris altaris tumulatum est, sicuti testamento præscripserat, cujus exemplar Perusii confectum est 26. * Augusti 1372. indict. x. Eodem legavit præfatæ domui libros mss. & alia quædam nepoti suojohanni de Cabassola : inter codicesautem Cabellicensi ecclesiæ relictos meminit ms. voluminis sermonum a seipso elucubrati, & cujusdam epistolæ de nugis curialium, & miseria curiarum. Scripsit de vita & miraculis sianctæ Mariæ Magdalenæ, cujus reliquias a monachis Veziliacensibus suo vindicari monasterio ægre fert ; quod opus asservatur in Victorinabsoliotheca apud Pansios. In Cartusia Boni-passus tumulo donatus est mar- E moreo, in quo etiam jacent Simon de Lan- gham cardinalis AnglusjepiscopusPrænestinus, archipræsul Cantuariensis, qui ædem prædi- cti cœnobii construxit ; Martinus de Salva cardinalis, episcopus Pampelonensis, & Mkhael de Salva diaconus cardinalis sancti Georgii, ejuS nepos, ubi legitur hoc Philippi epitaphium : Hic jacet reverendissimus in Chrsstopater dominus Philippus de Cabassole, domini Isuardi militis filius, qui primo suit episcopus Cavallicensis, deinde patriarcha Hierosolj/mitanus, postsancta Romana ecclesta presbyter cardinalis tituli sanctorum Marcellini & Petri, mox episcopus Sabinensis, demum legatus missus a domino Gregorio papa Xf.