Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/526

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


971 ECCLESIA sicatus commendavit prioribuS sancti Orientii, j & Pardiaci, ubi docent conventum hunc fundatum dsse a nobili quondam Martha Bernardi comitis Assaraci conjuge. Moniales Benedictinæ Gondrini, & Urba* nistæ Castri-novi sedes habent. Inter abbatias non immerito recenseri potest S. Orientii olim insignis abbatia, nunc prioratus AUSCIENSIS. 974 ordinis Cluniacensis, cujus monachi secularem togam ambiunt. Sub metropolitana sede Ausciensi suntepisco- patussussraganei decem : AqUENsIs, LEC- TORENSIS, CONVENENSIS, CONSERA- NENSIS, ADURENSIS, VaSATENsrs, TarBIENsIs, Olo RoNENSIS, LasCUR- RENSIS & BaIONENSIS. EPISCOPI AUSCIENSES. OIhenartus catalogo episcoporum & ar— B chiepiscoporum Ausciensium præmittit hoc monitum ; scilicet auctorem catalogi, qui in chartulario Ausciensis ecclesiæ relatus est, persuasum episcopos Elusanos in Taurino de- siisse, post ipsum universos pontisices Auscien- sespro mctropolitanis habuisse ; cujus hallucinationem reprehendunt multorum conciliorum subscriptiones. In alium errorem nec leviorem inciderunt, qui ex prioribus Elusæ episeopis plurimos cum Ausciensibus permiscuerunt, Paternum, Servandum, Luperculum, Optatum, &c. uti fecit Claudius Robertus. In tantis vero tenebris, quibus priorum episcoporum, qui C apud Augustam Auscorum sederunt historia circumfunditur, rectiorem quantum licebit, tramitem sequemur. I. CITERIUS. Primum episcopum Ausciensium Citerium appellat laudatus lupra catalogus. Unde vero nomen hoc eruerit catalogi scriptor, quove testimonio nitatur ut ipsi tribuat annos viginti sex episcopatus, nos latet. Inter episcopos qui concilium Illiberitanum celebrarunt an. 30J. primus qui recensetur est Felix Accitanus, aliter Auxit anus, vel Aquitanus. Nomen adeo anceps & incertum non præbet legitimum fun— L damentum admittendi episcopum hunc inter Auscienses, aut etiam præmittendi. Aliquot sequentium episcoporum nuda nomina hic fumus descripturi, cum de illis ignorentur cetera. II. ANFRONIUS. III. ApRUNCULUS. IV. U R s I N I A N U S. Memoratur in vita sancti Orientii. V. S. O R I E N T 1 U S. Orientius qui dicitur frater sancti Laurentii martyris, in Hispania natus, licet eremiticam duceret vitam, magna virtutis fama diu latere j non potuit. Itaque declinandæ vanæ gloriæ causa transiit in Novempopulaniam, ubi in valle pagi Beorritani, quæ dicitur Capraria, sese abdidit. Mortuo vero Ursiniano, divino monitu, ipsi sussectusest Orientius. Ausciispost sedem hanc sanctistime administratam, ad coelum migravit. Hæc autem licet pauca ex multis (electa, minime pro certis damus. S. Orientii vitam habes tomo II. bibliothecae Labbei : vixit in cpiscopatu annos 41. scilicet ab anno t. 315. ad an. 364. Etenim in veteri instrumento ecclesiæ Ausciensis anno 1108. confecto, de tempore S. Otienili hæc lego : A transutu B. Orientii usque ad prafentem an.. • num, qui ess annus M c v 111. computantur anni ( DCCXII. A pastione ergo Domini usuue ad transutum B. Orientii CCCLXIv. anni computantur.A passione vero Dom. usque ad ordinationem beati Ortentii computantur anni c c cxxI 11. A transutu autem B. Orientii usque ad transutum B. Martini xLvn. anni computantur. Monasterium sancti Orientii in civitate Ausciensi locuplctiflimum, quod legimus fundatum a Bernordo Othone comite Fidentiacensi, ejus sacris reliquiis gloriatur. Saltem ibi quiescebat an. 1068. VI. ARMENTARIUS. An untiS ex duobus episeopis hujus nominis, qui subscripserunt epistolæ synodicæ episcoporum Galliarum anno 451. missæ ad sanctum • Leonem papam, non affirmamus quidem, sed verisimile putamus. VII. MINERVIUS. Ita legitur nomen huius episcopi in veteri indice. Ita quoque illud, repræsentat Oihenar- tus. Unde autem habuerint Claudius Robertus & Sammarthani fratres Minervium alias fuisse appellatum Armerium, nos prorsos latet. Huic in omnibus quos vidimus catalogis sufsicitur VIII. Ju st 1 n us. IX. N1 c E TI u s. Nicetius ad concilium Agathense cum suo metropolitano perrexit anno 506. utjammo— ( nuimus. Adfuit quoque synodo Aurelianensi ’ I. anno 511. Carolus Cointius in annalibus ad annum 555. n. 46. censet cum Roberto alium 1 Nicetium subscripsisse concilio Aurelian. I.an. 511. eumque collocat post Proculeianum I. & ante Pricium. Neque enim facile quis sibi per- suaserit, inquit Cointius, a concitio Aurei. I. usque ad fecundum (cui Proculeianus 11. sub- scripsit) sive ab an. Christi 511. ad annum 533. intra breve duorum ac viginti annorum spatium octo antistites Ausciis præsuisse. At id sine probatione statuere non audemus. Alio- quin minime repugnat octo episcopos intra 22. annos eandem sedem occupasse. Post Nicetium sequuntur in indicibus septem episcopi, quorum sola tenemus nomina. X— M IN E R v IU S II. XI. A L E c 1 Us I. XXII. AME LIUS. XIII. S AL VIU $. XIV.