Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/525

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

97i ECCLESIA AUSCIENSIS. 917. AUSCIENSIS ECCLESIA PRIMUM EPISCOPALIS, POSTMODUM METROPOLIS. NOvempopulaniæ metropolis civitas Au- sciorum dicitur Augusta Ptolemæo lib. n. Auscius in itinerario Burdegalensi lib. 10. c. 22. Ausciensis urbs Gregono Turonensi, Auscium martyrologio Romano & Usuardo, Auxis Roderico Toletano in historia Arabum, ubi eam Vasconiarum esse metropolim dicit. Magnum certe omni memoria fuit Auscorum g populorum nomen, quos posterioris seculi scriptores Auxitanos dixerunt, de quibus Cæsiir lib. m. de bello Gallico, & Plinius lib. IV. Au- scos darisiimos Aquitanorum esse docet Mela lib. m. c. 2. urbemque opulentisiimam in Au- scis EleuGiberrim, vel potius Climberrum. Ammianus vero Marcellinus lib. xv. Novcmpopu- los Auscis commendari ait, quibus jus quoque Latii a Romanis tributum ruisse auctor est Strabo lib. Iv. Sub Auscis hodie comprehenduntur Elusit- tcs quorum oppidum primarium Elusa. qua eversa postmoaum provinciæ totius metropolis facta est civitas Ausi : iorum, ut legitur in notitia provinciarum Galliæ, quæ temporibus Caroli magni edita fertur ; cum alteri quæ Honorii Augusti ætate condita videtur, civicas Ausciorum Elusanx subcsset metropoli ; in quo errant, qui eam perperam confundunt cum Ausirio. Hodie totius Armaniaci comitatus caput est oppidum Auscorum, quod olim ad ar- chiepi scopum pleno jure spectabat 5 sed nunc urbis dominium ex æquo partiuntur rex Fran- ciæ & archiepiscopus, quod definitum est ratione cujusisam cbartæ antiquæ pareagii, ut vo-1 eant, inter eos initi. Archiepiscopus vero comites Armaniaci & Fidentiam, pluresque ex prima nobilitate viros feudatarios habet. Augusta Auscorum alluitur Egirtio amne ( Le Gers) cujus meminit Fortunatus. Capitulo autem non est in Galli is augustius, cum nullus inter canonicos admittatur, nisi aut genere illustris, aut doctrinæ præstantia commendandus. Constat quindecim dignitatibus, viginti canonicis ecclesiasticis, & quinque aliis ex ordine lai- corum ; nimirum comite Armaniaci, &baro*. nibus de Montaut, de Pardaillan, de Montes— J 2uiou, & deTIfle, qui cum ceteris præstant icramentum, sedent in choro, & di (tributionibus potiuntur. Inter eos porro qui obtinent dignitates, quæ ad omnimodam collationem antistitis pertinent, excepto prioratu de Nivi- bus, primus est præpositus, nabetque primam sedem in choro, & pro titulo ecclesiam sancti Justini, quædecempræbendarum nominationem habet. Aliæ dignitates siint, abbates de Faget, de Idrac, & de Cere. Octo quoque archidiaconi, videlicet d’Angles, de Sabanes, de Sos, de Vic, d’Armagnac, deMagnoac, d’Astarac, & de Pardaillan. Duo item prioratus, de Mon- tesquivo, & beatæMariæ deNivibus ; sitcrista qui curam animarum exercet, canonicus theologus, 36. semipræbendarii communitatis sanctorum Martialis, Bartholomæi & Jacobi. Octo capellani dicti de sancto Spiritu & sancto Dionysio ; denique 37. capellani, aliique cie* rici, qui cultui divino inserviunt ; ut tot quasi ducibus & militibus constans ecclesia, jure vocanda sit castrorum acies ordinata, terribilis hæ- reticis catervis quæ hanc undequaque provinciam perturbare siiis dogmatibus conatæ siint. Olim capitulum canonicis regularibus constabat, legiturque in registris ecciesiæ hæcanti- qua forma professonis : Ego frater N.offerens me— j spfum trado in etelef. B. M. & promitto obedien- tsam fecundum canonicam regulam S. Aug. domino N. profata ecclesta archiepiscopo, & successoribus ejus, quos sanior pars congregationis canonice elegerit. Primaria ecclesia Deiparæ Virgini siacra est, ac dicata sub titulo festi Nativitatis, pignoribus sanctorum Taurini, Leo- tadi, & Austindi ditata. Templum insigne est architccturæ opus, variisque hilget ornamentis, quæ æternasimt pietatis Aufcensiumarchi- epilcoporum monimenta, sed quorum pars major debetur liberalitati Dominici de Vjc archi- episcopi. Ceterum Augustæ Ausciorum diœcesis, quæ a tribunali Tolosimo pendet, plurimas continet abbatias de quibus infra, prioratus plu- res, quos inter eminet locupletissimum coenobium S. Orientii ordinis S. Benedicti cong. * Cluniacensis in urbe. Præter ecclesiam cathedralem in diœcesi Au- xitana octo sunt canonicorum collegia. Bar- rani 12. canonicorum & unius decani ; Castri novi, in quo siint canonici decem & præben- darii duo t Jeguni, quod octo constat canonicis ; Nqgaroli, in quo duodecim canonici, præ- bendarii quinque, scholasticus unus, custos capituli, vicarius perpetuus & siacrista ; Triæ, fex constans canonicis ; Sauciate, in quo canonici sex, quatuor præbendariisadjunctisj Vici in . quo.canonici duodecim & sex præbendarii ; ’Bassous, decem canonicorum ; Ecclesiæ parochiales sunt 352. non numera> tis annexis, quæ simt 277. in quibus ministrant vicarii amovibiles. Domus religsosæ simt in urbe, fratrum Præ- dicatorum, Minorum, Capucinorum, &Je- suitarum, qui collegium & seminarium mo* derantur ; monialium Carmelitarum & Ursu- lanarum. Recollectorum tres habentur conventus : Flarani, S. Rosæ secus Jegunum, & Gon- drini. Capucinorum Nogaroli & Eluso Au- gustinianorum Nogaroli. Minorum Mirandæ, quos Johannes XXII. anno 12. siii ponti-