ANNI CHRISTI. A
XV. Sanctius. {{left sidenote|De Haites.
Sanctius, vel Sancius Axius adhuc, erat canonicus & ſacriſta eccleſiæ Baionenſis annia 1256. & 1257. Nomen electi epiſcopi præfert anno 1259.1259. quem titulum aliquot annis retinuit. In nonnullis chartis legitur Hachius. Ipſius tempore admittuntur Baionæ Carmelitæ, anno 1264.1264
XVI. Dominicus.
Dominicus Manſius annis 1279. & 1296.1279.
XVII. Arnaldus-Raimundus. C
Arnaldus-Raimundus Montanus is eſt qui Baionenſis electus legitur in concilio provinciali epud Nugarolium habito die lunæ poſt feſtum B. Andreæ anni 1303. Attamen ſedes vacaſſe dicitur annis 1303. & 1304. quia electus hic epiſcopus nondum erat confirmatus aut conſecratus. Anno 1307. die 5. Januarii tranſegit cum Auguſtinianis, qui abſque ipſius facultate eccleſiam ſibi conſtruxerant. Hic autem annus ejus vitæ fuit ultimus.D De Mont..
XVIII. P.
P. de Mont epiſcopus Baionenſis occurrit in veteri inſtrumento eccleſiæ, anno 1308. Omiſſus eſt in omnibus catalogis. De Maremne..
XIX. Petrus II.
Petrus de Maritima, ita forſitan dictus, quod e gente vicecomitum Maritimenſium, in pago Laburdenſi oriundus foret, ſedebat annis 1309. 1310. 1313. Fruſtra plura de ipſo inquiſivimus. {{left sidenote|De Ville.
XX. Bernardus III. E
Bernardum de Villa catalogis omnibus inſcriptum legimus, aſſignatis pro ipſius epiſcopatus tempore annis 13151315.. & 1316. Addunt docti Fr. Sammarthani, ipſum electum & confirmatum nuncupari in actis concilii provincialis Auſcienſis apud Nugarolium in Armaniaco habiti anno 1316.1316. Ceterum acta concilii hujus ignoramus, uti & Marſiacenſis, quod ab epiſcopis Auſcienſis provinciæ celebratum fuiſſe anno 1320. menſe Decembri aiunt. Bernardus vero Villanus non amplius ſedebat hoc anno, ſi conſtent quæ de Petro ipſius ſucceſſore legimus. {{left sidenote|De Maslac.
XXI. Petrus III.
Petrus de Maſlac ordinis Prædicatorum ele- |
ANNI CHRISTI. ctus dicitur anno 1316. Controverſiam habuit cum Fratribus Prædicatoribus anno 1317. quæ Avenioni coram Johanne papa XXII. agitata eſt. Facultate ſibi conceſſa ab eodem ſummo pontifice,1316.1317. pontificatus anno 1. decimas exegit & imperavit in omni ditione Bernardi comitis de Armaniaco, ex tabulis epiſcopatus Albienſis. De eo ſic legimus in codice ms. Fr. Prædicatorum Toloſæ : Fr. Petrus de Maslaco origine & nomine, de Prædicat. Meſ.... fuit factus epiſcopus Baionenſus in jejuniis quatuor temporum Adventus anno Dom. m.ccc.xvi. per dominum Johannem papam. De initio & occaſu & conſecratione iſtius habetur in margine voluminis actorum capitulorum provincialium, ſcilicet per capitulum Perpiniani celebratum in quo ipſe fuerat diffinitor, hoc omiſſo, quod fuerant in ſua conſecratione, præter ipſum, duo epiſcopi de ordine Prædicatorum, ſcilicet Fr. Arnaldus Fradeti de quo ſupra.... & quidam alius pauper epiſcopus, qui gerebat vices... domini Auxitani. De S. Jean.
XXII. Petrus IV.
Petrus San-Johannius, ex religioſo aſſumtus ordine, ſcilicet Prædicatorum, renuntiatur epiſcopus anno 1318. vel potius 1319.1319. Anno 1356. die 8. Auguſti teſtatur a ſe viſam bullam Innocentii papæ VI. qua iis qui pro redemtione Petri & Berengarii de la Mothe militum, & aliorum Chriſtianorum ad ſanctum Domini ſepulcrum pergentium a Saracenis captorum, conferrent pecuniam, concedit annum integrum & 40. dies indulgentiæ, ex tabulis Inquiſitionis. Rimer. t. V. p. 415.Fuit ſæpe adhibitus a rege Angliæ ad pacem procurandam, ex variis ejuſdem regis epiſtolis. Prima data die 28. Aprilis an. 1344. rex confert ei poteſtatem, pro pacificandis diſſentionibus inter ſubditos regis Angliæ, & homines de poteſtate regis Caſtellæ & comitis de Biſcay. Ibid. p. 464.Secunda epiſtola eſt ad P. epiſcopum Baionæ & Mag. Gerardum de Podio ambaſſiatores ſuper ligit ineundis, ac ſuper matrimonio inter primogenitum regis Caſtellæ & Johannam filiam regis Angliæ. Dat. xx. Junii m.ccc.xliv. Ibid. p. 475.Tertia eſt de eodem argumento, & ſic incipit : Eduardus Dei gratia rex Franciæ & Angliæ noveritis quod nos de fidelitate & circumſpectione provida venerabilis patris Petri epiſcopi Baiona & fidelium noſtrorum dilectorum Petri de Fermat abbatis de S. Cruce, &c. Dat. iii. Anguſti an. m.ccc.xlv. Ibid. p. 610.Quarta eſt de arbitratoribus ſuper querelis inter ſubditos regum Angliæ & Castellæ conſtitutis ad Petrum epiſcopum Baionæ directa xiv. Februarii anno m.ccc.xlviii. In priori epiſtola a nobis viſa appellatur Petrus de S. Johanne. De hoc epiſcopo ſic legitur in codice ms. Dominicanorum Toloſ. Fr. P. de S. Johanne ſucceſſit domino fratri P. prædicto, paulo poſt feli- |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/697
Haec pagina emendata est
1315
1316
ECCLESIA BAIONENSIS.
Tomus I.
Oooo ij