Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/702

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
1325
1326
ECCLESIA BAIONENSIS.

XVI. Petrus III. Beyrie, 1524. J XVII. Petrus d’Aquarra, 1558. XVIII.Salvatus de Sales-Jussan, 1565.1569. XIX— Johannes II. de Marguye, 1590. XX. Johannes III.de Harembure, 1600. 1601.1606.1615. XXI. Raimundus II.de la Sales etiam abbas Sorduæ, 1632. Obiit 1635. XXII. Antonius-Rogerius de la Sales bullas subreptitias ex cesiione Raimundi obtinuit I633.at Raimundo defunctosequens prævaluit.’ XXIII. Philibertus de Grammond, r635. & 1646. XXIV. Johannes IV. du Haut de Sallies regi a consiliis & eleemosynis, sacræ theologiæ doctor, decanus ecclesiæ collegiatæ de Vidae- ncn, postea episc.Lascurriensis 1658. Obiit 1681. XXV. Michael de Cassagnet de Tilladet episcopus Matisconensis : hactenus præesu U R D A C 1 U M, Ourdach. HÆ c abbatia diœcesis Baionensis, filia Casæ-Dei, ordinis Præmonstr. S. Salvatori dicata est > sita inter Brenæ-montes in regno Navarræ, sed in ipso pene Galliæ vestibulo. Cum fuisset ab initio canonicorum Regularium S. Augustini, an. 1209. Præmonstra- tense amplexa est institutum. Abbas autem hujus cœnobii in oppido de Urdach, quod ad mulam proprie pertinet diœ- cefim, episcopalem habet jurisdictioncm. Ceterum cum hæc abbatia ad Galliam non spe- ctet, plura de ipsa dicere supersedemus. Hujus meminit Oihenartus in notitia Vasconiæ lib.2. c. 3. pag. 102.


ADDENDA PROVINCIÆ. AWXITANÆ. ANtequam absolvamus ea quæ spcctant ad provinciam Auxitanam addendum est Johannem Flandrini Ausciensem archiepiscopum, qui Koberti Genevensis, seu Clementis VII. partes sequebatur, habuisse competitorem, qui pro Urbano VI. Romæ sedente stabat, nomi— ( nc Petrum de Angladaud autem nos docet collectio instrumentorum data nuper a Rimerio Anglo tom. V11. p. 384. ubi legitur : Littera pro Petro de AngladaJacra pagina professore, archiepiscopo Axitanenst contra adherentes koberto antipapa > 16. Martii 1383. Ibidem P— 385* Littera de protectione, pro Johanne Guttery episcopo Aquensi, 18. Martii 1383. qui Johannes haud dubie Urbano, non Clementi obedie- bat. Hic Johannes suit Angliæ regi a consiliis, j & magni momenti negotiis est adhibitus. In collectionibus laudatis habemus to.VII.p.68o. Instructiones super negotio tractatuum Hisuania. Instructio » donee as reverentz, pier es en Dieu F. Evecque de Burdeux. s. G. Evejque d’Ax 1390. Petrum de Bosco successorem Johannis in sede Aquensi diximus legatione functum fuisse anno 1398. pro papa, apud Angliæ regem. Id autem confirmatur ex eadem collectione, ubi legitur tom. VIII. pag. 68. Littera pro Petro episcopo Aquensi nuncio papa 18. Mari. 1399. ln Geraldo Lactorensi episcopo Petri de Marea auctoritas, pene cespitare nos fecerat : nam illustrisiimus lcriptor docet Geraldi suC- cessorem anno 1284. adfuisse ceffioni Bigor- ritani comitatus factæ a Constantia comitissa. Ne idem sentiremus obfuerunt tabulæ Moiffia- censes. At aliud testimonium nobis suppeditant collectiones Rimerii tomo II. p. 647. quæ cogunt producere episcopatum Geraldi’ssquead an. 1294. Littera directa a rege Anglia episcopis se- I quentibus de Vasconia recuperanda, Amanevo archiepiscopo Axstano, Hugoni episcopo Vafatensu Bertrando episcopo Agennenst, Arnaldo episcopo Aquenst, Dominico episcopo Baiona, Galhardo episcopo Olerenst, Petro episcopo Adurenst, Raimundo episcopo Lafcurrensi > Giraldo episcopo Let- toreast, 10. sul. 1194..


A D D E N D A HV I C TOMO. I.T N præpositis Albiensibus reponendum esse 1 Armangaudum Moiseheti ex codice ms. venerabilis viri N. de Lessene canonici fancti Martialis Lemovicensis, me monuit noster D. Jacobus Boyer ; quippe qui præfuerit capitulo l anno 1331. Sicque collocandus est inter Petrum de Rossono, & Isarnum Brifli. In præpositis autem Mimatensibusadde Ma- genfredum de quo in instrumentis p. 203. II. Inter abbates Moifliacensis cœnobii, ultimo loco Johannem Franciseum d’Estrades commemoravimus ; cui longiorem adprccati fuimus vitam. Aliter Deo optimd maximo vi- sum est, nam die 10. mensis Maii hujus anni 1715. ex hac vita migravit in suoPaciacensi prope Parisios secessu. III. Agendo de ecclesia Ruthenensi pag. 195. locuti fumus de Arisitcnsi quondam epifcopatu in pago Ruthenensi, & comitatu Arne- liensi. Ameliensis episcopus nomine Guido legitur in charta Petri Aniciensis episcopi, qui anno 1167. de ejus consilio, necnon Ademari Xantonensis, & Raimundi Uzeticensis episco- porum, dedit Pontio abbati Casæ-Dei ejusque successoribus, canonicam unam & dignitatem in sija ecclesia. Hæc referens noster D. Claudius Estiennot ait hunc Guidonem episcopum fuisse Ameliæ vulgo Milhau in Ruthenis ; hoc est Arisitensem. At exstinctum tot a feculis episcopatum hunc nequaquam putamus tunc resuscitatum fuisse. Quærenda est itaque alia sedes Guidoni. IV. Col. 84. in Johanna-Ludovica d’Arpa- jon abbatissa Veteris-muri adde, obiit an. 1700. Regina Rigaud de Serezin nominatur a rege Christianissimo die 14. Augusti anni 1700. adhuc- que