ANNI CHRISTI. A que præeſt optima abbatiſſa.
V. Col. 218. ad Gilbertum triceſimum-ſextum ep. Ruthenenſem legitur ad marginem de Cantabrio, cujus loco legendum de Contobon. Ibidem E. l. 5. pro Cantabrio legendum Contobrio. VI. Ex ampliſſima D. Edmundi Martenne collectione brevi tempore lucem viſura, ſynodus habita eſt apud Nobiliacum anno 1290. cui adfuere ex provincia Bituricenſi R. Ruthenenſis epiſcopus, B. Cadurcenſis, &c. ſed ſubodoramur errorem hoc loco irrepſiſſe ; conſtat enim tunc Raimundum epiſcopum fuiſſe Cadurcenſem, ut fatebitur quiſquisB attenderit ad ea quæ de ipſo ſcripſimus. Itaque errante amanuenſis calamo ſcriptum eſt B. pro R. Hujus Raimundi tempore in urbe Cadurcenſi Carmelitæ admittuntur, & moniales ex inſtituto ſanctæ Claræ. VII. In abbatibus Conchenſibus omiſſus eſt Raimundus, qui in ſeſſione 38. concilii Baſileenſis anno 1439. iii. cal. Novembris habita, fuit inſtitutus in electorem futuri papæ opponendi Eugenio IV. & cum multis aliis cardinalibus, epiſcopis, abbatibus, decanis, &c. ingreſſus est conclave. Electus eſt autem FelixC V. ſeu Amedeus olim Sabaudiæ dux. Forte tunc apud Conchas erant duo qui abbates ſeſe dicebant ; unus qui Eugenii quarti, alter qui concilii Baſileenſis partes ſequebatur. VIII. Col. 269. in ſerie abbatiſſarum ſancti Saturnini Ruthenenſis omiſſa eſt Chriſtina de Noailles, quæ anno 1705. monumentum cum epitaphio poſuit ſorori ſuæ abbatiſſæ Luminis-Dei, diœceſis Cadurcenſis, qua in inſcriptione edita col. 193. deſignatur per titulum abbatiſſæ monaſterii. Deeſſe nomen hujus monaſterii ſuſpicabamur ; at poſtea didicimus RuthenisD abbatiam ſancti Saturnini non alio quam monaſterii ſimpliciter nomine ſignificari. IX. In Guidone Vabrenſi epiſcopo ordine tertio col. 279. addere potuiſſemus eum fuiſſe filium Ebuli VIII. de Ventadorio, & Margaritæ de Bello-joco, ipſumque fuiſſe etiam epiſcopum Cameracenſem, ex Baluzio hiſt. Arverniæ domus, p. 287. X. Col. 309. in Aqui-Sextienſibus archiepiſcopis, addendum anno 1112. habitum eſſe hac in urbe concilium, cui adfuerunt Petrus metropolitanus, Leodegarius Aptenſis & Gerardus Siſtaricenſis epiſcopi. Aderat quoque Fulco præpoſitus Aquenſis ; ex ſchedis Martennianis, quæ nunc prælo ſubjiciuntur, quaſque prius videre non licuerat. Hæc autem optime conveniunt tempori quod his præſulibus aſſignavimus. XI. Petrus Fabri quadrageſimus-quintus epiſcopus Regenſis, adfuit ſynodo Aptenſi anno 1365. unde refelluntur qui eum ante annum 1362. volunt aut mortuum eſſe aut ceſſiſſe. XII. Raimundus de Caſtellana præpoſitus eccleſiæ Forojulienſis adeſt eodem anno 1365. die 13. Maii præfato concilio Aptenſi ut procurator Raimundi Forojul. epiſcopi. XIII. In epiſcopis Forojulienſibus col. 445. addendum eſt Andream-Herculem |
ANNI CHRISTI. de Fleury epiſcopum abdicaſſe hoc anno 1715. deſignatumque eſſe abbatem ſancti Baſoli diœceſis Remenſis ; ejuſque locum in eccleſia Forojulienſi accepiſſe nominatione regia in vigilia Epiphaniæ N. de Caſtellane archiepiſcopi Aqui-ſextienſis vicarium generalem.
XIV. In epiſcopis Siſtaricenſibus col. 492. agendo de Petro epiſcopo cognomento de Alamanone, diximus eum obiiſſe anno 1303. protulimusque teſtimonium libri viridis ; at in codice ms. Fratrum Prædicatorum Toloſ. ubi dantur quoque huic Petro anni 13. epiſcopatus ab anno 1292. legitur tamen ejus obitum contigiſſe anno 1304. Aquis in Provincia poſt feſtum ſanctæ Mariæ-Magdalenæ ; & paulo poſt celebratum ibidem capitulum provinciale, cui adfuerat. Utri codici, eccleſiæ Siſtaricenſis, an Dominicanorum Toloſatum fidem adhibere debeamus valde incertum. XV. In Arelatenſibus epiſcopis agendo de Johanne de Rupe-cavardi col. 580. plurima ſcitu digna ſunt omiſſa quæ nuper nos docuit amicus noſter D. Raybaud ; confirmant autem hæc quæ ibidem de hoc diximus archiepiſcopo. Non ita pridem incidit vir doctus in commentarios ſeu ſchedas Bertrandi Boüiſſet civis Arelatenſis, quibus complexus eſt quæque notatu digna geſta ſunt ſive in urbe ſive in tota Provincia ab anno 1372. ad 1414. hoc eſt ætate ſua. Ita vero loquitur de Johannis archiepiſcopi morte & quidem vernacula lingua : L’an mil tres cent quatre vingts dex huich a troge de Septembre mori monſſur Johan de Rochachoart Arciveſque d’Arles ; e mori en lo luoc de Villanova prop. d’Avignon, e dormi ad Chaſtroſes de Villanova. Item mort que fon madama Maria maire del Rey Loys pres tota la deſpuelha laqual a trobet en l’Arciveſcat d’Arles, laqual deſpuelha valie plus de quinge mille eſcuts ; e aqueo per tot de fach comma parenta que era de Sobredich Arciveſque. Hoc eſt anno 1398. die 13. Septembris obiit Dom. Johannes de Rochechouart Arelatenſis archiepiſcopus in loco de Villa-nova prope Avenionem : quieſcitque apud Cartuſianos Villæ-novæ. Poſt ejus vero mortem domina Maria Bleſenſis mater Ludovici regis ** Ludovici II. regis Neapolitani, & Provinciæ comitis. ſibi accepit ejus ſpolium, hoc eſt quidquid ipſius suppellectilis erat in palatio archiepiſcopali, tanquam ejus conſanguinea. Hoc autem pretium quindecim millium ſcutorum excedebat. Mortuo Johanne Benedictus XIII. al. Petrus de Luna retinuit in manu ſua fructus & reditus hujus eccleſiæ, cui vicarium generalem & adminiſtratorem dedit Arduinum epiſcopum Andegavenſem. Hac provincia non eſt defunctus per ſe Arduinus, ſed ſuo loco Stephanum de Langlade præpoſitum Arelatenſem conſtituit. Hæc eruuntur ex actis publicis confectis menſe Octobri 1399. 24. Aprilis, & 11. Januarii an. 1400. ac 5. Julii anno 1401. Anno 1402. die 29. Auguſti Arduinus non erat amplius adminiſtrator Arelatenſis, ſed Guillelmus Maſillienſis epiſcopus, ut liquet ex præſentatione ad quandam capellaniam facta a Blan- |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/703
Appearance
Haec pagina emendata est
1327
1328
ADDENDA.
Tomus I.
PPpp