Haec pagina emendata est
1
INSTRUMENTA
AD
GALLIAM CHRISTIANAM
IN PROVINCIAS ECCLESIASTICAS DISTRIBUTAM
SPECTANTIA.
QUÆ PERTINENT AD PROVINCIAM, ET PRIMUM AD ECCLESIAM ALBIENSEM.
I. Bulla Inocentii Papi XI. qua erigitur Albienſis eccleſia in metropolim. |
opus eſt, ſui metropolitani Bituricenſis opem implorare & conſequi ; & hinc multos beneficiatos & eccleſiaſticos arripere occaſionem vagandi, ſuas eccleſias deferendi, & ab eis diu emanendi. Præterea tametſi juriſdictio eccleſiaſtica cum civili nunquam ſit confundenda, diſtantiam tamen dictæ mctropolitanæ eccleſiæ Bituricenſis a suis sutfraganeis, juriſdictionum & subordinationum ſeriem atque ordinem ab ecclesia univerſali præſcriptum intervertere, cum nimiæ hujuſmodi diſtantiæ difficiliſque ad metropolitanum recurſus obtentu, multa inordinate fiant, & caſibus in quibus ſolus metropolitanus adeundus eſſet, ordinarii viciniores falcem in meſſem alienam immittendo, providere, beneficia conferre, ſacramenta adminiſtrare, eccleſias curandas committere, cenſuras relaxare, ſeu iis innodatoS absolvere, aliosque ejuſcemodi actus juriſdictionis, in alienos subditos contra ſacrorum canonum diſpoſitionem exercere præſumant ; inde autem lites enaſci immortales, multa animarum pericula suboriri, rerum ſacrarum profanationes, offensiones, & deplorandas morum corruptiones provenire, eccleſiaſticam diſciplinam multipliciter perverti ac perturbari : quinimo archiepiſcopis Biruricenſibus suos ſuffraganeos ad concilia provincialia vocantibus, illos non comparere, nec intereſſe, nimiam ſcilicet & diſpendioſam cauſantes locorum diſtantiam & itinerum aſperitatem ac pericula ; sed mittere procuratores, qui quamtumvis ſcientia, pietate, & probitate egregii, non eum tamen afferunt eccleſiis fructum, quem a ſuorum epiſcoporum præſentia merito ſperare poſſent. De his vero ſimilibuſque edoctum cariſſimum in Christo filium noſtrum Ludovicum Francorum & Navarræ regem chriſtianiſſimum, pro eximia ſua in Deum pietate, ac in res eccleſiaſticas ſtudio, remedium tot detrimentis & offenſionibus in dies ſuccreſcentibus a ſede Apoſtolica enixis precibus flagitaviſſe, & flagitare ; nec aliud remedium præſentius, meliuſquevideri, quam ſi tam late patens provincia eccleſiæ Bituricenſis divideretur, ſeparatis ſeu diſmembratis ab ea ex ſupradictis ſuffraganeis eccleſiis, & ex illis una, Videlicet Albienſis, in metropolitanam, cui reliquæ, nempe Mimatenſis, Ruthenenſis, Caſtrenſis, Caturcenſis & Vabrenſis in ſuffraganeas aſſignarentur, erecta ; cum præſertim eccleſia ipſa Albienſis ſita ſit in civitate quæ eſt caput provinciæ Albienſium, & juxta eorumdem sacrorum canonum præſcriptum, ſedes archiepiſcopales in civitatibus præcipuis ſunt collocandæ, ipſaque eccleſia Albienſis aditu ſit percommoda, quippe in meditullio ceterarum jam dictarum eccleſiarum constituta, acceſſu admodum optimo inſtructa ; & proinde eccleſia Bituricenſis derrimentum quod ex diſtractione, ſeu dismembratione ſex eccleſiarum ſuffraganearum hujuſmodi acciperet, facilius reparare valeat. Nos itaque ad eccleſias prædictas, illarumque præſules & univerſos cleros & populos earumdem, quos non immerito affectu proſequimur in viſceribus cariratis, paternæ dirigentes conſiderationis intuitum, ac ſperantes quod
|
Tomus I.
A