ANNI CHRISTI. Acal. Martii an. 1578. Obiit mortem Tulli Leucorum, die Veneris iii. cal. Novembris an. 1588.1588. annos natus ſex ſupra viginti. An. ætatis unde viceſimo theſes theologicas Gregorio XIII. ſummo pontifici nuncupavit ; in quibus propugnandis, ingenii & doctrinæ non mediocris ſpecimen dedit.
XXVI. Johannes VI.
Johannes de Fosse, Toloſas, Pariſienſis theologus e regia domo Navarra : ex canonico theologo eccleſiæ metropolitanæ S. Stephani Toloſæ epiſcopus Caſtrenſis renuntiatus Henrici III. beneficio & deſignatione 1583.1583. ſequenti anno conſueto ritu inauguratus eſt ; præſul doctrina &B pietate præſtans, qui inter varios motus urbis ſemper tranquillus & ſibi conſtans fuit : cujus ſenectuti concedit Deus intueri dejectam hæreticorum ſuperbiam, acciſas vires, & multorum ex eis ad fidem orthodoxam & avitam pietatem felicem reditum ; quod multis laboribus conſecutus eſt. Neſcio quibus decretis ſenatus Toloſani exagitatus eſt an. 1599.1599. ob excommunicatos duos ſenatores ejuſdem curiæ, qui jus dicebant Caſtris, ubi erecta fuerat Henrici regis edicto camera in gratiam heterodoxorum ; tametſi excommunicationem illam altero die ſuſtuliſſet. lib. eccleſ. Fall. c. V. n. 11.Baſilicam S. Benedicti novis ædificiis reparavit, ut inciſa marmori ad januam eccleſiæ proloquitur epigraphe : D. O. M. annoC ſalutis 1630. Ludovict juſti 20. Joannes de Fossé thelog. Pariſien. & epiſcopus Caſtrenſis an. ætatis 76. ſedis 47. ædem hanc inſtaurandam curavit ſub D. Benedicti nomine, ſui in Deum atque in gregem ſuum animi perenne monumentum. Obiit 13. menſis Maii anno ſalutis 1632.1632. ætatis 79. ſedis 48. Facultatis theologorum Pariſienſium decanus. Jacet in choro eccleſiæ cathedralis Caſtrenſis, ſub tumulo opere concamerato, quod paulo ante obitum ſibi exſtruxerat, non in baſilica Tolosana, ubi cœnotaphium ſibi paraverat : epitaphium autem ſic habet : Johannes de Fossé patria Toloſas, Pariſienſis theologus, epiſcopus Caſtrenſis,D conditionis humanæ memor, ſatique ſui vere conſcius, hoc alterum ſibi monumentum vivens deſtinavit, ſub eo carnis reſurrectionem expectaturus : obiit iii. idus Maii an. ſal. 1632.1632. ætatis 79. ſedis 48. tamdiu, & tam bene vive viator, & ora ut anima ejus in pace requieſcat. Amen. Coadjutorem habuit Balthaſarem de Budos Auguſtopolitanum epiſcopum, ab an. 1616. qui etiam interfuit comitiis cleri Gallicani Burdigalenſibus anno 1622. Sed factus Agathenſis epiſcopus, mortuus eſt, an. 1629. die 24. Junii ; unde Johanni minime succesiit ; quare miror ei datum locum in antiſtitibus Caſtrenſibus.E
XXVII. Johannes VII.
Johannes de Fossé, Toloſas anterioris Johannis ex fratre nepos, jurium doctor, in ſuprema curia parlamenti Toloſæ ſenator, canonicus eccleſiæ Caſtrenſis, archidiaconus minor, deinde major, denique præpoſitus poſt tranſlationem Balthaſaris ad eccleſiam Agathenſem, epiſcopus Coronenſis, coadjutor, & patrui futurus ſucceſſor creatus eſt Romæ exiſtens apud S. Petrum die 27. menſis Januarii B. Joanni Chryſoſ- |
ANNI CHRISTI. tomo eccleſiæ doctori ſacra, anno Domini 1627. Urbani papæ VIII. & ſanctæ Rom. eccleſiæ cardinalium elogiis commendatus1627. ; tumque coram ſacro conſiſtorio Latine peroravit, & ſequenti anno in eccleſia Cartuſiæ Toloſanæ ex diœceſi Caſtrenſi derivatæ, die xii. menſis Martii S. Gregorio papæ & eccleſiæ doctori dicata, conſecratus eſt, ab Alphonſo d’Elbene epiſcopo Albienſi, aſſiſtentibus Ludovico Bertier Rivenſi, Joanneque Jacobo de Fleyres coadjutore ſancti Pontii Tomeriarum Trojano epiſcopo : præſentibus quoque Leonardo des Trapes archiepiſcopo Auxitanenſi, Petro de Flaires ſancti Pontii Tomeriarum epiſcopo, Petro de Donaud Mirapicenſi, Claudio du Verger Vaurenſi, & Johanne Plantavitio Lodovenſi. Hujus epiſcopi zelus enituit in tuenda epiſcopali dignitate, & cultu Deiparæ virginis adverſos novatores. An. 1654.1654. menſe Septembri vacavit ſedes per ipſius obitum.
d'Anglure.
XXVIII. Carolus Franciscus.
Carolus Franciscus d’Anglure de Bourlemont, filius Claudii marchionis de Sy, comitis de Bourlemont, & principis d’Ambliſe in Hannonia, ex Angelica Diaceta de Caſtro-Villano, frater Ludovici Burdigalenſis archiepiſcopi, ab eccleſia Adurenſi transfertur ad Caſtrenſem an. 1657.1657. Inde traducitur ad metropolim Toloſanam, deſignatus a rege Chriſtianiſſimo, menſe Julio an. 1662.1662. Moritur an. 1669. quatuor annis ſexagenario major. Tuboeuf.
XXIX. Michael.
Michael filius Simonis Tubœuf in Pariſienſi ſenatu advocati, ex Maria Talon, fuit primum regi ab eleemoſynis, & abbas S. Urbani, anno vero 1653. nominatione regia deſtinatur epiſcopus S. Pontii Tomeriarum ; a qua ſede avellitur menſe Julio an. 1664.1664. & fit epiſcopus Caſtrenſis. Anno ſequenti provinciæ Comitiis adfuit ; & eccleſiam ſuam ſolemni ritu ingreſſus eſt die 1. Martii. Regi fidem de more jurejurando promiſit die 3. Junii anni ejuſdem. Sua in eccleſia inſigne monumentum reliquit, palatium videlicet epiſcopale, quod eleganti opere conſtruxit. Eccleſiæ & chori fabricam inchoaverat, quando morte præceptus eſt die 16. Aprilis an. 1682.1682. de Maupeou.
XXX. Augustinus.
Auguſtinus de Maupeou Pariſinus, filius Renati præſidis in prima Inquiſitionum claſſe parlamenti Pariſienſis, ex Maria Doujat filia Johannis Doujat ſenatoris ejuſdem curiæ, doctor Sorbonicus, decanus inſignis eccleſiæ S. Quintini apud Viromanduos, in magno conſilio patronus regiarum cauſarum, loco Petri fratris ſui natu majoris, ſchedulam regiam, qua deſignabatur epiſcopus Caſtrenſis, accepit die 3. Julii anni 1682.1682. Verum ob diſſidia inter curiam Romanam & regem regnumque Chriſtianiſſimum, non fuit admiſſus Romæ, niſi in conſiſtorio habito die 23. Novembris an. 1693.1693. Conſecratur in eccleſia majori Narbonenſi die 10. Januarii an. 1694. a cardinali Bonzio hujus civitatiS archiepiſcopo, cooperantibus Mimatenſi & |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/73
Appearance
Haec pagina emendata est
77
78
ECCLESIA CASTRENSIS.