Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/72

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


75 ECCLESIA CASTRENSIS. yt XIX. JOHANNISV. Johannes Caroli gentilis, ut idemutriusque cognomen probat, recensetur post ipsum inter Castrensiumpræsules a Chenutio, Catello, Claudio Robcrto & Borcllo. Eum nonnullorum calculo rejiciendum & ablegandum esse dicunt Sammarthani fratres, nulla addita ratione. Da- mus auctoritati contestatorum quos appellavimus scriptorum, qui non ita longe aberant a temporibus de quibuS scribebant, ut nomen hujus Johannis nudum retineatur. XX. PETRUS III. Ex eadem gente Martiniaca tertius hic præsiil, Caroli de quo supra, & Reginaldi Vaorensis episcopi frater, ut quidam opinantur, sedit ab anno circiter 1309. ad an. 1526. ut fidem faciunt exceptæ ab actuariis, lingulis pene illius episcopatus annis tabulæ. Hic ultimus suit eorum qui capituli aliorumque electorum suffragiis, ad epilcopatum vocati fuerunt, XXI. Carolus II. Hic eodem ex genere ac Carolus I. prognatus, a rege Francisco I. nominatus & uesigna- tus juxta pacta seu concorda » cum Leone X. summo pontifice facta episcopatu potitur : sed vix duobuS annis. XXII. JAco B US. Jacobus ex nobilisiima gente Tumonia, filius Justi domini deTurnone fratris Francisci cardinalis, ex Johanna de Viflac, Castrensem obtinuit cathedram an. 1531. & paulo post de monachjs ecclesiæ suæ in canonicos seculareS transmutandis, juxta nonnullorum vota, cogitavit j accedenteque Fra ncisci regis petitione, Paulus papa III. an. Christi 1535. fui pontificatus an. 1. VI1. idus Julii bullam dedit Romæ, qua monachos illos absolvit a vinculo monasticarum legum, & regulæ S. Benedicti, eo quod mala consuetudo ( qua potius corruptela dici deberet) vivendi contra regulam ipsum, de jureip- fius ecclefia monachos relevare non poterat, st tamen a poena temporali, non ab aterna, ut legitur in fulminatione hujus bullæ an. 1688. typis excusae. T unc constabat capitulum majori priore > eleemosynario, insirmano, cantore caoiscolo nuncupato, subcamerario, sacrista, & 24monachis. Ac per novam bullam ex majori priore factus est major præpositus : sicque alia officia claustralia, convecta sunt in totidem dignitates. Exsecutor bullæ suit Falco Auranc, in utroque jure baccalaureus, decanus S. Petri de Burlatio m hac diœcesu Verum refragante senatu Tolosano, nonnisi anno sequenti effectui demandari potuit hujusmodi rescriptum apostolicum. Interim Jacobus præsulatum ejuravit in gratiam sequentis episcopi, & ad sedem Valenti- nensem evectus eso XXIII. ANTONIUS. Antonius Caroli de Vestro baronis Grimal- • di *, Castri-rainardi in Provincia, Castri-novi, &c. Antoniæque Clarompniæ filius, antea præ- centor Avenionensis, & Valentinensis episcopus, permutatione facta cum Jacobo, Castrensis renuntiatur an. 1535.30 paulo post inchoatum opus de abjiciendo monastico statu resiimitur. Nam Falco d’Auranc, cui a papa demandata fuerat bullæ exsecutio, accedit die 22. Septembris, an. 1556. ad atrium principalis portæ ecclesiæ, præsentibus Antonio episcopo, Antonio de Bone majori priore cum 19. monachis, judice ordinario, procuratore regio, civitatis- que consiilibus. Ioique lectis pontificiis litteris, & præmiffis multis inquisitionibus de more, in capitulo monachos, qui d faciendam confesiio- nem generalem in genua procubuerant, ab omni excommunicationis sententia, apostasia & irregularitate, quibus catssa tranlgreflionis regulæ divi Benedicti innodati forte existebant, absolvit. Tum eosilem interrogavit utrum habitum monasticum vellent dimittere. Responderunt major prior & sex alii, nolle se dictum habitum relinquere, etsi nequaquam vellent S. Benedicti regulæ subjici. Ceteros habitu monastico exuit, acsiIpeepellicio& almutia induit : cui mutationi plurimi ex monachi ;, qui vocati noluerunt adesse, intercesserunt. Confirmata est tamen decreto sanctioris Consilii 16. Maii anno 1547. Antonius ad firmandam politiam novi status ecclesiæ suæ, plurimas constitutiones edidit cum consensii capituli, quocum transegit an. 1549. tandemque episcopatu probe perfunctus, corporis solutus est ergastulo an. 1551. XXIV. CLAUDIUS. Claudius d*Aurasson nobilis Provincialis, An- tonii-Honorati de Aurassone vicecomitis de Ca- deneto ex Catharina Claromontia filius, difficillimis temporibus præfuit. Nam hæretici siir- sum deorfum omnia miscere coeperunt, & ra- pinis ac cædibuS toto regno grassari, quorum motxtum Castrensis civitas non expers suit ; si- 3uidem ab hæreticiS primo capta & direpta esti einde non multo post a Catholicis orthodoxo cultui restituta ; iterum ab essdem sectariis per fraudem occupata est 1567. Ipse episcopus una cum canonicis carceri mancipatus, nec rufi multo ære persoluto dimissus est, omnes ecclesiæ expilatæ, & a fundamentis eversæ sunt. Interea ClaudiuS qui multis annis postea superstes suit, & comitiis Blesensibus an. 1577. intersue- rat, spontaneum sibi indixit exsilium : attamen ut siiæ diœcesi astlictæ utcumque opem ferret, :per præpositum ecclesiæ cathedralis vicarium suum eam gubernavit, donec an. 1583. ex hac vita migravit. XXV. C A R o L U S III. Carolus a Lotharingia cardinalis de* Va- dani-monte, patre Nicolao duce Mercuriano, & Vadani-montano comite, matre Johanna Sa- bauda, Philippi a Sabaudia ducis Nemorosii filia natus, frater Ludovicæ reginæ, Henrico III. nuptæ, inter Castrensesepiscoposa Chenutio, Catello, Roberto, &c. accenseturemi. netque. Electus autem est a GregorioXIII.& relatus in numerum cardinalium feria VI. IX.