Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/76

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
83
84
ECCLESIA MIMATENSIS.

IX. Agnes de Lautrcc sufficitur anno saltem 1341. obiit an. 1545. dcsinente. X. Alienor de Lautrcc præerat vx. nonas Maii pontificatus Grcgorii XI. anno7. quodic- tus papa ecclesiam parœcialcm de Rupecurva univit dicto monasterio, & iterum 2 Junii 1379* quo Helios episcopus Castrensis, rei gcstæ acta conscripsit super allignationc portionis congruæ vicarii in dictaparœcia instituendi. Sicardus de Lautrcc episcopus Agathensis, codicillo facto multa cesiit monasterio, ubi voluit sepeliri in sacello sanctæ Margaritæ, juxta matrem dom. Marg. de Pcrigeux. XI. Johanna II. amitæ an. 1582. succcflit, & rexit ad an. 1390. XII. Catharina I.dcMontbrun anno 1393. 1396. & 141 ;. XIII. Esclarmonda Ruffina 1419. & 1455. XIV. Juliana I. de Cardaillac, anno 1456. Æc 14-5^* XV. Johanna II. de Cardaillac an. 1458. 1486. & 1496. quo pedum cesiit sequenti. XVI. Juliana II. reperiturabb. anno 1496. unde existimamus Julianam duabus vicibuS pedum geffisse, & aliquandiu illud Johannæ ceflisse. XVII. Catharina II. de Cardaillac regit ab an. 14.97. ad 1514. XVIILFrancuca de Vesc fit abbatissa, bulla Leonis papæ X. anno 1514. Romæ idIbus Novembris data. Præsuit ad an. 1555. Soror erat Antonii de Vesc Castrensis episcopi. XIX. Magdalcna d’Aepajou creatur abbatissa bulla Greeorii papæ XIII. anno 1576. cedit an. 1591. XX. Antonia de S. Maurice, ceflione Mag- dalenæ fit abbatissa, bulla Clementis VIII. an. 155)1. biennio sedit. XXI. Johanna IV.de Cardaillac instituitur bulla ejusdem Clementis dataFcrrariæ an. 1593. VII. xal. Novembris, pontificatus an. 2. Præsuit ad an. 1651. Fratrem habuit Ludovicum comU tem de Rieule Septimaniæ progubernatorem. XXII. Anna du Faur de S.Jorry renuntiatur abb. anno 1652. Obiit post optimam administra* cionem 1664. die28. Januarii. XXII1. Johanna V. Ludovica d’Arpaiou, parentes habuit Ludovicum ducem aArpajou equitem torquatum, &Gloriandam deLauzieres de Themines. In parthenone B. M. de Arpajo- nia in oppido Ameliano Milhaud.in Ruthenis a teneris annis vota emisit. An. vero 166^. munita litteris tum pontisiciiS, tum’regiis, regimen ab- batiæ assumsit. An. 1677. benedicitur a Cas- trensi episcopo MichaeleTubœuf. Multa ædifi- cia nova construxit, vetera reparavit. Vivebat an. 1679. quo D. Esticnnot, ipsa annuente & hortante ex abbatiæ tabulario hæc descripsit.


ECCLESIA MIMATENSIS. MImas ad Oltum * fluvium, nunc sedes episcepalis Gabalorum, olim vicus tantum erat, a monte Mematensi cui adjacet sic dictus ; qui illustratus martyrio & sepulcro sancti Privati episcopi Gabalitani, clarior evasit ; tandemque sede episcopali nobilitatus est, ac factu$ civitas : quod HadrianuS Valesius in notitia Galliarum putat non diu ante annum Christi mille- simum contigisse. Prius itaque Gabalitanus episcopus cathedram habuit in civitate Gabalum seu Gabalorum, ut probant priorum Galliæ conciliorum plurimæ subfcriptiones. Porro civitatem istam vocatam Anderitum, docent multa veterum testimonia. Qu : dam volunt vicum seu ppi- dulum favouls, quod a Mimate quatuor leucis distat, fuisse olim caput gentis Gabalorum, simi- litudine nominis potius quam aliquo certo testimonio adducti. Anderitum, seu Anderetum memoratur apud Ptolomæum, & in tabula Peutingeriana his verbis : Segoduni, ad Silanum, Anderitum Condate. Gabalici vero populi in Aquitania prima vicini sunt Arvernis, quorum imperio subditi erant, ut est testis Cesar comment. de bello Gallico 1.7. Eos Narbonensi provinciæ contiguos memorant Strabo 1.4. & Plinius eos Gabales vocans, quorum optimus caseus apud eumdem commendatur lib. n. c. 42.GabalitanosGreg. Tur. vocitat ut & Sidonius, qui inlummo vertice montis locat illorum oppidum in propemptico ad libellum : Tum terram Gabalum fatis nivosum Et quantum indigena volunt putari Sublimem in puteo videbis urbem. Quo tempore Mimas ad sedisepiscepalis dignitatem evectus sit inquirendum. Si fides actis S. Privati sit adhibenda, ibi S. Privatus sedem habebat, 4 » ^ qui ante eum episcopi illic fuerant eo loco, & eommorati & fepulti estent. Proindeque juxta hæc acta, ab Christianae religionis exordio, Mimas semper fuisset sedes episcopalis, quod pugnat contra veterum consuetudinem, & canones quibus cautum erat > ne m viculis cathedræepiscopales constituerentur. Ex his eruditi quidam conjiciunt acta sancti Privati non esse antiqua ; quippe ut supra observatum est, sedes episcopalis antiquitus non erat Mimati. Præterea, —ex nis actis nabetur plures episco- pos præceffisse S. Privatum in episeopatu, quod minime eruditis adprobatur ; maxime iis qui volunt S. Privatum occisum esse in irruptione Alamannorum sub Crhoco duce, facta an. 265. aut 268. Ve- risimile tamen est Mimatem vicum post S. Privati martyrium, pace ecclesiæ reddita, populorum qui ad ejus sepulcrum confluebant, frequentia factum esse celebrem ; hocque lœo episcopum & clericos sedem fixisse. Nec obstat quod hi præsules dicti sunt nihilominus Gabalitani ; non enim