Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/82

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


m ECCLES1AM1MATENSIS. 36 Bonifacius VIII. in bulla qua promovet Guil— l lelmum hujus episcopi nepotem ad Mimaten- sem episcopatum, ubi dicit ejus patruum obiisse apud sedem apostolicam. Corpus ejus Romæ conditum est in templo sanctæ Mariæ super Minervam, ubi opere musivo visitur ejus tumulus cum ipsius jacentis effigie. In tabella marmorea infra sepulcrum legitur hoc epitaphium : Hic jacet egregius doctor præsul Mimatensis, Nomine Duranti Guillelmus regula morum : Splendor honestatis, casti candor amoris : Altum constliis spatiosum mente serenum : Hunc infignibat immotum turbine mentis. Mente pius, sermone gravis, gressuque modestus, Extitit infestus super hostes more leonis : Indomitos domuit populos, ferroque rebelles, Impulit, eeelesta victosservire coegit. Comprobat officiis, paruit Romania sceptro : Belligeri comitis Martini tempore quarti : Edidit in jure librum, quojusreperitur : Et speculum juris, & patrum pontificale ; Et rationale divinorum patefecit : Instruxit clerum fcriptis, monuitque statutis : Gregorii deni, Nicolai fcitaperenni Glossa diffudit populis, sensusque profundos : Jure dedit mentes corpus luce studcntum : guem memori laude genuit Provincia dignum : Et dedit a Podio Missone dioecefis illum : Inde Biterrensis, præstgnis curia papæ : Dum foret ecclesiæ Mimatensis fedc quietus, Hunc vocat octavus Bonifacius, altius illum Promovet, hic renuit Ravennæ præsul haberi. Fit comes invictus fimul hinc & marchio tandem, Et Romam rediit domini sub mille trecentis cyuatuor amotis anni tumulante Minerva. Surripit hunc festiva dies, & prima Novembris. Gaudia cum Janctis tenet omnibus indesacerdos : j Pro quo perpetuo datur hac celebrare capella. Guillelmi Duranti pleraque opera jurispru- dentiam spectant, scilicet Speculum juris ( unde Speculatoris nomen ipsi datum.) Repertorium juris ; commentarius m canones concilii Lug- dunensis ; breviarium glossarum & textuum juris canonici. Ejusdem quoque est rationale divinorum officiorum in libros octo distributum. De eo scripserunt accuratius Simon Ma- jolus in ipsius vita commentario in canones concilii Lugdunensis præmissa, Fichardus in vitis jurisconsultorum, Ughellus. Errant autem qui ipsum non distinguunt a Durando de S.Porcia-1 no episcopo Amciensi & Meldensi, necnon qui eumdem esse putant cum altero Guillelmo Duranti, de quo nunc agendum. XXX. GUILLELMUS VI. Alter hicGuillelmusDuranti superioris nepos, ut nominis & cathedræ, ita dotum animi & ingenii heres, erat archidiaconus ecclesiæ Mima- tensis, licet adhuc junior, quando ad episcopatum affumtus est bulla Bonifacii papæ VIII. data an. • 11. e jus pontificatus, quam viae in instru nentis. • Guillelmus an. 1 z97.consentiente capitulo constituit’, neminem ad canonicatusecclesiæ admittendum esse, cujus consanguinei usque ad tertiam generationem aliquo modo ecclesiæ Mimatensi molestiam intulissent. An. 1299. VI11. KaLOcto- bris admisit ad homagium Beraldum dominum de Mercorio pro castro de Verdcsuno. Anno 1300. pridie idus Julii nomine suo & ecclesiæ Mimatensis permutavit cum abbate PiperaCensi prioratum S. Johannis Mimatensis extra muros, pro prioratu S. Petri de Grasis. In quodam ins- trumento dato an. 1305. v. nonas Julii pro qui- busdam permutationibus visitur ejus sigillum, in quo est episcopi effigies in pontificalibus, & legitur : S. Guillelmi Gabalitanorum episcopi. An. 1306. pariagium edidit cum rege Philippo Pulcro super comitatu Gabalitano, ac juribus regaliumMimatensium, ex quo apparet mendum eorum qui id Speculatori Durando patruo tribuunt, uti Chenutus asseruit. Præterea litem admodum arduam composuit inter Petrum Ru- thenensem episcopum &Bernardum comitem, de qua in archivis episcopatus, ubi in autographo Guillelmum VI. sese appellat. Unus fuit ex octo quibus Clemens V. commlsit inquisitionem causæ Templariorum, litteris Augustoriti Pictonum datis pridie idus Augusti an. 111. sui pqn- tisicatus ; quæ editæ sunt a Petro Puteano in nist. Templariorum. Interfuit concilioViennensi an. 1311. deque rebus in eo actis relationem scripsit. An. 1312. collegium omnium Sanctorum de bonis tam suis, quam Guillelmi III. Speculatoris sui patrui fundavit in loco ubi erae synagoga Judæorum, quos expulit. Compositio- nem ab eo factam, tum suo, tum communitatis Gabalitanæ nomine, cum Beraldo de Mer- vorio constabulario Campaniæ, de terris & toparchiis, quas tenebat Beraldus intra comitatum Gabalitanum, rex approbavit & ratam habuit. Is est haud dubie Beraudus de Mercorio, qui die Pentecostes an. 1314. condens testamentum, illius exsecutionem demandavit nostroGuil- lelmo. An. 1316. sedit in parlamento Parisiensi, ex Guillelmo Budæo in lib. ultimo de senatori- bus.Eodem an. die ultima Martii, cum electus es- sot judex inter Petrum patriarcham Jerosolym. episcopum Ruthenensem, & legatum sanctæ sedis in provinciis transmarinis, ex una parte, ac Bernardum comitem A rmaniaci, tutorem filii sui Johannis comitis Ruthenensis ex parte Cæciliæ comitissæ Ruthenensis ejus matris ; ex quorum dissidiis multæ cædes & incendia orta fuerant ; sententiam qua hæc sopirentur scripsit ; litterisque datis die VI1. Octobris comitem ac- cersivit Mimarum, ut interesset ferendo de his querelis judicio. An. 1317. Philippus rex eum cum Laudunensi episcopo deputavit ad componendam litem inter lsabellam filiam Sancii Hispaniæ regis, duCissam Britanniæ, & Gui- donem de Britannia, pro restitutione viceco- mitatus Lemovicensis affignati prædictæ ducis- sæ pro dote & donatione propter nuptias, quem tamen Guido frater Johannis ducis occuparat ; menfe vero Aprili facta est industria & prudentia Guillelmi episcopi ejusque collegx regis consiliariorum amicabilis Compositio, inter diffidentes. Eodem an. mittitur a Philippo V. rege pro componenda pace inter cum & Kobertum Flandriæ, ac Ludovicum Nivernii comitem, ejusque