Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/92

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
115
116
ECCLESIA CADURCENSIS.

regulari stabilienda, quam in resicicndis ædifi-. ciis, obiitque plena bonis operibus, die 16. Septemb. 1678. XXV. Johanna Francisca de Noaillcs ordinis S. Benedicti monialis, S. Saturnini Ruthenensis professa, abbatiam obtinuit 1678. bulla data Romæ apud S. Petrum an. Domini præfato nonis Februarii, Innocenti ! XI. anno m. possesiionem accepit 21. Octobris 1679. ædisicia regularia perfecit, & obscrvantiam maxime promovit, postmodum transiata ad abbatiam acLeime. XXVI. Helena Reversat de Cclctz, patria Mimatensis, filia Mclchioris cx Maria de Chastcl de Condres, nominatur ad abbatiam 15. Augusti 1686. percdsioncm J. F. de Noaillcs.


ECCLESIA CADURCENSIS. EX Ivona urbs Cadurcorum princeps & caput, nobili episcopatu & acadcmia insignitur. Ca> J durci autem inter Aquitaniæ pnmæ populos numerantur, parebantque Arvernis, ex Julii saris Commentariis, apud quem celebris est Lucterius Cadurcus, qui Ruthenorum civitatem, missus a Vercingentorige Arverno, cum copiis, ipsi conciliavit. Cadurcinus pagus clauditur ab Oriente Ruthenis & Arvernis, ab Occidente Petrocoriis & Aginnensibus, a Septentrione Lc- movicibus, a Meridie AlbigensibuS & Tolosatibus >*quoS limites constituit Plinius lib. IV. hili, nat. c. 19. Rursus, inquit, Narbonenst provincia contermini Rutheni, Cadurci, Nttiobriges, &c. Cadurcos olim militia celebres fuisse, sæpius non obscure signisicat J. Cæsar in suis de bello Gallico commentariis.Divonæ urbiS nomen Ptolemæo, & aliis veteribus notistimum sumitur a famoso fonte Divona dicto (quasi diceres Deorum fontem) qui tanta vi prorumpit ex radice mon- tis extra urbiS pomeria, ut aquæ impetu quatuor molæ vertantur ( nunc fontem Cartusiensium appellant.) Hinc divinum aliquid huic inesse fonti Fabulabantur ; uti de alio fonte cognomine Canit AusoniuS in descriptione Burdegalæ : Divona Celtarum lingua fons addite divis. Antiquam Divonæ nuncupationem vergente ad ruinam imperio amisit hæc urbs, & nomen Celticum deponens, a populis quorum primaria est civitas ( uti ceteris fere contigit) nomen sumnt j & posterioribus seculis Cadurcum appellata est, quam sic vocat Gre- gorius in historia libro III. cap. 12. & lib. IX. cap. 20. ubi habetur exemplar pactioniS Guntramni & Childeberti regum, qua conventum, ut Cadurcum civitatem cum terminit & cuncto populo suo domna Brunichildis in prasenti insua proprietate recipiat. Inter nobiles Aquitaniæ urbes annumeratur ab Aimoino lib. 1. cap. 4. Jn Aquitania, inquit, continentur urbes egregia Narbona, Arvernus, qua nunc Clarus-mons vocatur, Cadurx*, Tolosa, Gavalis, Rothenus, Lemovis, Tetragorica. Magna porro olim dignitate fulsifle Cadurcum, conjicere est adhuc ex amphitheatri & thermarum quibusdam arcubus etiamnum exstantibus. Effodiuntur quotidie numismata veterum imperatorum, & vario opere pavimenta tessellata, in ea parte civitatis quæ aratur, intra pomeria, ut advertit Marcus-Antonius Dominici CadurcensiS jurisconsultus, libro de sudario a capitis Christi. Olitis al. Oltis, & Oldus fluvius, cujus littora in urbe tribus pontibus lapideis junguntur, eam pene totam sinuoso cursu complectitur. Illustrata est morte clari rhetoris Tolosa* tum nomine Exuperii, quem suis versibus celebravit Ausonius. Posterioribus feculis nobilitata fuit ortu Jacobi de Ossa, qui post varias dignitates ecclesiasticas susceptas pervenit ad omnium apicem, summum videlicet pontisicatum sub nomine Johannis XXII. Hic, ut patriam suam decoraret, academiamapud Cadurcos instituit, anno 1331. quæ variis temporibus eruditisiimo$ utriusque juris doctores protulit, Goveanum, Cujacium, Franciscum Roaldenum a Scævola Sam- marthano in elogiis lib IV. $. 1. publice laudatum ; Benedictum, Gerardum Vacceum, Johan- nem Costam, Emundum Merilium, aliosque plurimos. Falli interea Bzovium manifeste apparet, dum ait Cadurcos fuisse donatos episcopatu per eundem Joannem XXII.quod de academia interpretandum est, non de sede pontificia, antiquis pridem monumentis, & religione christiana insigni : vetus enim epinioest apud Cadurcenses, a S. Martiale, quem pro suo primo episcopo habere ambiunt, majorem basiucam D. Stephano fuisse consecratam, qui nunc etiam cathedralis est ecclesiæ patronus. Capitulum Caturcense constat quatuordecim canonicis, quorum primus est episcopus, alii duosunt dignitates, nempe archidiaconus major & archidiaconus de Tornesio ( DeTournus) ; duo alii nuncupantur officia, scilicet cantor & cancellarius : reliqui novem sunt simplices canonici. Sunt insuper 4. hebdomadarii, 14. præbendati, 12. capeUani, e quibus octo Nostræ Do- minæ nuncupantur, duo sacellani de Casettis, & duo de Montebruno. Collatio 13. canonicatuum pertinet ad episcopum, capitulum disponit de aliis sacerdotiis, sive, ut aiunt, beneficiis. An. 1391. erant fex archidiaconi & unus operarius ; 1. archidiaconus Caturcensis ; 2. deTornezio ; 3. de Figiaco ; 4. S. Cereni ; 5. de Vallibus, & 6. de Montepensato. Canonici gestant pelliceum villosumque amiculum cinerei coloris, ut in aliis cathedralibus, hebdomadarii vero rufum sive subrufum, præbendati nigrum, capeUani candidum. .Hocsudariumpatant Uludcflc, quotis. Jobanacsdicit fuiiTc super caput Demini, J.natumquc Cadutcensi « cclcfiatab Carelo Magno traditur.