Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/1046

E Wikisource
Haec pagina emendata est
501
502


INSTRUMENTA QUÆ SPECTANT AD PRIMUM TOMUM.


Animadvertenda ad quoddam inſtrumentum diœceſis Arelatenſis.

D. Raybaud cujus non ſemel meminimus in priori tomo, amica manu mihi obtulit exemplar teſtamenti S. Cæſarii Arelatenſis epiſcopi, quod deſcripſit ex veteri codice ; exiſtimatque ſincerius eſſe quam quod habemus, apud Saxium, & Baronium : quapropter nos hortatus eſt ut inter inſtrumenta tam venerandum ſacræ antiquitatis monumentum recudere curaremus. Sed eo lecto exploratum nobis eſt idem prorſus eſſe ac teftamentum S. Cæſarii ut a Baronio, Saxio & Cointio eſt editum, niſi quod ad nos miſſum exemplar plurimis ſcatet mendis quorum alia expertiaB ſunt. Sic paulo poſt exordium : Cunctum monaſterium Arelatenſis S. Johan. legitur, pro : cunctum monaſterium Arelatenſe. Infra habes : Cæterum autem Arelatenſi epiſcopo, pro : Arelat. epiſcopum cohæredem meo monaſterio, &c. Paulo poſt : Excepto birro amicularis mei, pro : excepto birro amiculati. Item : Et hoc ipſi ſancti papæ Urbicanis ſuis auctoritate, unde nullus ſenſus extundi poteſt, pro : & hoc ipſa S. papæ Urbicani ſuaſit auctoritas ; quod debet intelligi de Hormiſda papa qui S. Cæsarii teſtamentum approbarat. Cetera omiſſa facimus. Unum eſt ex quo emendari poſſint alia exemplaria, ſeu potius unicum exemplar, quod idem eſt apud Baronium, Saxium & Cointium : nimirum in iſto ſæpe archiepiſcopi titulusC occurrit ; ubi Raybaudianum exemplar habet ſemper epiſcopum.


Ex regiſtro 148. theſauri regii. n° 51.
Donatio facta abbatiæ de Scala-Dei diœceſis Tarbenſis.
ANnis m. ccc. xxx. menſe Martii & m. ccc. xcv. menſe Julii, Philippus Valeſius & Carolus VI. Francorum reges in ſuis tranſcriptis ſeu Vidimus' confirmant litteras per quas Beatrix & Petrus maritus
Aejus, quibus Bigorritanorum regendorum poteſtas diſponente gratia divina conceſſa eſt, locum de Scala-Dei in honore beatiſſimæ virginis Mariæ conſtructum ſub ſua protectione ſuſcipiunt. Quapropter ego Beatrix Bigorritanorum comitiſſa ... recepta & in Chriſto inter fratres Scalæ-Dei ſoror numerata, conſilio & voluntate mariti mei Petri de Marciano, pro redemptione animæ meæ, & Petri, & patris mei Centulli, & matris meæ Amabiliæ, & aliorum parentum &c. dono & concedo .... eccleſiæ B. M. de Scala-Dei, & tibi Garciæ abbati.... totam partem montis qui vocatur Durban &c. Facta eſt hujuſmodi donatio & confirmatio in præſentia D. Willelmi Auxtani archiepiſcopi & epiſcoporum comprovincialium D. B. Bigorritani, D. Vitalis Adurenſis, D. R. Laſcurrenſis, D. Willelmi Aquenſis, D... Convenenſis, D. Hugonis Coſeranenſis, D. R. Toloſani, anno ab Incarnatione Domini m. c. lx. menſe Octobr. xxiii. die ejuſdem menſis, x. videlicet cal. Novemb. in die dedicationis quando dedicatum eſt monaſterium in honore beatæ ſemperque virginis Mariæ & altaria ſua conſecrata, indict. viii. papa Alexandro Eccleſiæ Romanæ præſidente, regnante Ludovico Francorum rege, Henrico Anglorum rege, Normannorum & Aquitanorum duce, Petro conſule Bigorritano.

Hanc donationem laudat Centullus prædictorem filius, P. ſcilicet comitis & Beatricis comitiſſæ, in manu Vitalis Adurenſis epiſcopi præſente patre meo ; teſtibus Willelmo abbate Gratiæ-Dei, Arnaldo abbate de Perignan ** f. Pariniaci, Perignac diœc. Aginn. &c.

Hoc diploma magni eſt momenti ad multa quæ priori tomo diximus de Auſcienſibus archiepiſcopis, epiſcopis & abbatibus hujus provinciæ confirmanda, maxime vero ad suppeditandos duos epiſcopos, huc uſque ignotos, Vitalem Adurenſem collocandam inter Bonum-hominem, & Odonem de Orbeiſſano ; ac Hugonem Coſeranenſem, cui locus inter Petrum & Rogerium aſſignari debet.


Tomus II.
Ii ij