223 ECCLESIA CLAROMONTENSIS. V. C. Johannes Savaro in originibus Claromont. libenter amplectimur, & ipsi sanefavet popula- rium traditio ; nam qui vineas aut agros urbi subjectos colunt rustici, loca hæc vulgo vocant la Cita ; quod is fuistet olim civitatis locus. Quod præterea confirmatur ex variis antiquis monumentis, quæ ex istis aut vinetis aut agris jam effossa sunt, & adhuc non raro effodiuntur. Hunc Montem-cIarum civitati Arvernorum vicinum, a Gergovia posita in altissimo monte quæ omnes aditus difficiles habebat, teste Cæsare, non longe ab Arvernis, omnino diverfum esse, in confesse est apud omnes, qui locorum non sunt prorsus ignari : nam quidam mons nonnullis stadiis ab urbe distans, adhuc pristinum nomen retinet, appellaturque Gergoye, ubi supersunt an- tiquæ urbis rudera & vetera monumenta. Territorium Claromontense seu Arvemense itadescribit Apollinaris Sidonius lib. 4. epistola 21. Taceo, inquit, territorii peculiarem jucunditatem ; tacto illud æquor agrorum in quo sine periculo quæse tuofiæ fluctuant in segetibus undæ : quod indostrius quisque quo plus frequentat, hoc minus nanseagat : viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuofum ; quod montlum cingunt dorfa pascuis, latera vinetis, terrena villis, faxofa cascellis, opaca luflris, aperta culturis, concava fontibus, abrupta fluminibus : quod denique hujusmodi est, ut femel visum advenis, multispatriæ oblivionem sape persuadeat. Arvernorum urbs seu Clarus-mons merito de sua antiquitate ac nobilitate gloriatur. Habuit enim suum senatum instar Romæ. De senatoribus Arvernis passim agunt Apollinaris Sidonius, & Gre- gorius Turonicus, qui ex genere senatorio hac in urbe natus erat ; Sidonius vero filiam duxerat Aviti, qui ex senatore Arvemæ civitatis factus fuerat imperator. Huic augusto socero suo panegyricum stricta oratione dixit Sidonius, in quo miris laudibus Arvernicam gentem extollit, uti & fœcundum regionis soiuni : Efl mihi quæ Latio se sanguine tollit alumnam Tellus clara viris, coi non dedit optima quondam Rerum apifex natura parem. Facundus ab urbe Pollet ager, primo qui vix proscisses aratro, Semina tarda sitit, vel luxuriante juvenco Arcana exponit piceam pinguedine glebam. Asserrexit huic, coxit quod torvidus auster Niliacum, Lybicumquesolurn : collataque femper Arida Mygdonia damnarunt Gargara falces. Apulus & Calaber cesset. Spes unica rerum, Hanc, Arverne, colens, nulli pede cedis in armis t Quosvis vincis equo. Teflis mihi Cæsaris esto Hlc nimium fortuna pavens, cum colle repulsus Gergovia, caflris miles vix reflitit ipsa. Hos ego tam fortes volui, &c. Idem Sidonius epistola 21. lib. iv. ad Aprum, urbem Arvernam studiis storuisse tum gram- maticorum, cum rethorum docet, quibus cum ibidem Aper fuisset non mediocriter imbutus, ipsi non licebat Arvernos vel propter litteras non amare. Pristinam gloriam adhuc Claromontani totaque gens Arvema retinent ; valent enim ingenio, ad litteras potissimum acutissimo. Olim fuit Univerfitas studiorum apud Billomum erecta, ad petitionem Caroli ducis Borbonii, ac Ludovici co- mitis Montis-pancerii, instantibus decano & capitulo ecdesiæ S. Syrenei, & Universaate hominum villæ Billonii, per bullam Eugenii papæ IV. datam Romæ apud S. Petrum an. M. cccc. LV… qua summuS pontifex facultatem concedit creandi baccalaureoS & doctores in utroque jure. Hanc acade- miam regebant decanus & canonici S. Syrenei, qui in tranlactione cum Guillelmo du Prat episcopo, a quo ibidem fundatum est collegium SocietatiS Jcsu, sibi & capitulo reservant jurisilictioncm iu illud collegium, cum jure visitandi, corrigendi, &c. Antiquos etiam honores non amisiturbs, sed auxit ; nam præter curiam præsidialem ab anno 1632. sedeS est curiæ supremæ subsidiorum, quæ prius apud Montem-ferrandum sedebat. In suburbio S. Hiidii visu dignus est rivus Tmndo dictus, vulgo Tiretaine, ob pontem impositum qui ex ipsius aqua in lapidem conversa, nulla hominum arte prodiit : lapidcseitenim hæc aqua, & quidquid in eam projicitur. Ut nunc de statu ecdesiastico dicere incipiamus, est in urbe Claromontana episcopatus amplissi- miiS, qui primum locum tenet inter alios Bituricensi subditoS metropoli. Ecclesia cathedralis, iub ti- a tulo beatissimæ virginis dedicata a, ob magnitudinem & singularem, qua fabricata est, artem specta- bilisest. In ea sex concilia sunt habita, quorum celeberrimum fuit an. 1095. sub Urbano II. Ca- pitulum tres habet dignitates, præpositum, abbatem, decanum. Præcentor quoque a nonnullis inter dignitates recensetur, sed est tantum personatuS, habetque annexam praebendam. Canonicatus & præ- bendæ sunt numero 3 5. ex quibus sunt 29. capitulantes, & sex sacerdotaleS quæ in duodecim senii- præbendas divifæ sunt pro presbyteriS altari & choro famulantibuS ; idque factum fuit ex statuto ca- pituli, quod senatulconsulto pariamenti ParisiensiS fuit confirmatum. Dignitates, canonicatus, & aliaecclesiæ sacerdotiaad collationem & omnimodam dispositionem capituli pertinent. In diœccsi quæ circiter 758. ecclesiaS parochialeS continet, sunt 1 5. archipresbyteratus : • Olim quoque patronos habuit SS. Vitalem & Agricolam martyrcs.
Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/128
Appearance