Respondctur irrepsisse mendum, & pro Widone legi debere Drogonem. At vero idem Widonis nomen semper legitur in hujus concilii canonibus, nusquam autem & nunquam Drogonis.
Difficile tamen est respuere Gestorum comitum Andegavensium testimonium ; quod aliunde lego confirmari auctoritate chartularii historici Roberti regis. Itaque dici potest Drogonem Widonis fratrem, ipso consentiente & sponte cedente, ab Hugone Capeto rege designatum fuisse Aniciensem episcopum ; ipso vero vel renuente, vel ignota nobis ratione impedito, vel etiam mortuo, Widonem elegisse nepotem suum Stephanum.
De Gévaudan.Stephanus ex comitibus Gabalitanis, Stephanum comitem Gabalitanum, & Adelaïdem sororem Guidonis episcopi de quo supra, & Drogonis, parentes habuit[1]. In concilio Romano anni 998. depositus est a Gregorio papa V. ut jam diximus, quod citra populi & cleri consensum electus fuisset, ac ordinationem, consecrationemque accepisset a duobus tantum episcopis non comprovincialibus. Attamen Dagbertus Bituricensis archiepiscopus, qui ipsum consecravit, erat metropolitanus.
Theotardus, quem dicunt fuisse monachum Auriliacensem, eligitur in Aniciensem episcopum eodem anno quo Stephanus depositus est, scilicet 998. quo ejus aliorumque episcoporum usus consilio Stephanus vicecomes Gabalitanensium, dedit partem de suis possessionibus, ad construendum monasterium sub jure abbatis S. Theofredi. Lege diploma lib. 6. de re Diplom. 48 pag. 579. De hoc episcopo meminit Silvester papa II. in litteris ad ipsum directis, quas exhibemus inter instrumentaC. vi. col. 226., quibus approbat ejus electionem.
Theodardus donavit ecclesiæ Claromontensis sedis Villam-novam, & villam de Vento-grado, tempore Begonis episcopi Arvernensis, ex tabulis hujus ecclesiæ.
Anno Christi millesimo fer. vi. post Ascensionem Domini Guillelmus Arvernis, Vellavis, Lemovicis et Pictavis comes, duxque Aquitaniæ, confirmavitEx chart. Aniciensi & Adem. de Cab. dona a parentibus suis Guillelmo & Agnete facta cœnobio B. Mariæ, ad usum fratrum inibi Deo servientium ; id est canonicorum communitatem vitæ victusque servantium ; quod olim fecerunt Anicienses, ut testantur claustrum, refectorium, capitulum vetus, dormitorium, & cetera loca regularia, quæ adhuc integra perseverant.
In calendario veteri ecclesiæ Claromont. præscribuntur preces pro anima Theodardi episcopi die 21. Julii quo vivere desiit ; haud dubie ob beneficia quæ supra recensuimus.
D’AnduseFredolus nobilibus toparchis de Andusia in pago Nemausensi ortum debebat ex tabul. S. Petri Podiensis ; ubi vitiose Fredolus dicitur electus concorditer a clero & populo, post Guidonis episcopi transitum. Memoratur in charta Bernardi militis patris ejusdem Fredoli, & Geraldi de Andusia episcopi Nemausensis. Ex hac porro charta, quæ est inter instrum.C. vi. col. 227. noscimus genus Fredoli ; scilicet parentes ejus Bernardum Pelitum militem & Garsindem uxorem ejus : fratres Geiraldum episcopum Nemausensem, Almeradum, Raimundum, Bermundum, quibus consentientibus pius pater dat beatæ Mariæ sedis principalis in Nemauso civitate, multa prædia in comitatu Nemausensi, in castro Andusiæ.
Fredoli fit mentio in bulla Benedicti VIII.Sammarth. pro Cluniacensibus. Cœnobium B. Petri auxit, ex ejusdem loci chronico. Notatur ejus obitus vi. nonas Octobris.
De Thiern.Hunc episcopum ex nobili & perantiqua prosapia de Mercorio in Arvernis ortum, filiumque Beraldi II. ac nepotem S. Odilonis abbatis Cluniacensis existimarunt Sammarthani fratres. At vero Stephanus Baluzius, qui Mercorianæ gentis genealogiam texuit in historia domus Arverniælib. i. c. iii., nullum in ea locum dat huic Stephano ; aliamque ipsi tribuit originem, non minus tamen nobilem ; quæ æque ac Mercoriana ex illustrissimo Arverniæ comitum genere prodiit.
Itaque ex laudato scriptore Stephanus filius erat Guidonis II. Thierni domini, & Reclindis ; Guido vero genus ducebat a Matfredo Thierni vicecomite, filio Eustorgii, & nepote Bernardi II. Arverniæ comitis. In charta Thiernensis ecclesiæ quam exhibet Baluzius inter instrum. hist. Arverniæ, Guido Thierni dominus quædam donat cum filiis suis Theotardo & Stephano episcopo Baron., scilicet Aniciensi.
Hunc præsulem Leo papa IX. dicitur exemisse a metropolitani Bituricensis jurisdictione anno 1051. ac pallio donasse. De exemtione ipsius ac successorum a jurisdictione metropolitani loquitur Chronicon S. Petri Podiensis, verum de pallio concesso silet. At habetur bulla hujus papæ hac de re in instrumentis.C. viii. col. 228.
1031.
Stephanus adfuit synodo Lemovic. an. 1031. subscripsit litteris fundationis monasterii S. Satyri anno quarto Henrici regis, Christi 1034.1034.
1044. & an. 1044. testamento Hugonis Vesontionensis archiep. Nomen ejus legitur inter subscriptiones subjectas formulæ electionis Icterii Lemovicensis episcopi, factæ mense Januario anni 1052. Mortuus anno salutis reparatæ 1053. legitur sepultus in cœnobio S. Crucis de Volta, la Voulte, quod ipse cum beato Odilone avunculo suo in propria construxerat tellure, inquit Chronicon MS. S. Petri Podiensis, ubi dicitur obiisse die 4. Augusti flentibus populis & gaudentibus angelis.
Ceterum hoc testimonium Chronici S. Petri Podiensis, nostrum Stephanum S. Odilonis nepotem appellantis, ancipitem me facit utrum cognominandus sit de Mercorio, an de Thierno ; fortasse ex paterno genere vicecomites ThiernensesEx Vesont. imperiali. progenitores habebat, ex materno, Mercurii
- ↑ Vide hist. domus Arvern. auctore Steph. Baluz. lib. i. c. 10. pag. 40.