Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/374

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
709
710
ECCLESIA ANICIENSIS.

seruntur, & omissis quæ vel in exordio vel in fine ex præscripta forma legi solent : Notum, &c. quod nos Philippus rex Francorum donamus carissimo consanguineo & fideli nostro Roberto Aniciensis ecclefiæ electo, ejusque successoribus in eadem ecclesia substituendis in perpetuum, castrum de Chalancon, castrum de Rochebaron, castrum de Chaptueil * * de Captolio, castrum de Glavenas cum pertinentiis eorum, sicut ea de jure poterit acquirere, & sicut ad nos regiæ dignitatis jure pertinere dicuntur. Plenam quoque proprietatem & dominium castri quod dicitur Arson cum pertinentiis, quod piæ recordationis Bertrando Aniciensi episcopo prædecessori suo pridem concesseramus, dicto electo & successoribus ejus in perpetuum concedimus. Quod ut perpetuæ stabilitatis robur obtineat, &c. Actum Parisius anno Dom. Incarn. m. cc. xiv. regni xxxvi. astantibus in palatio, dapifero nullo, Guidone buticulario, Bartholomeo camerario, Drocone constabulario. Data vacante cancellaria.

Ex iis discimus anno 1214. Robertum electum Aniciensem tantum appellatum, proindeque nondum fuisse consecratum. Porro hic fuit Robertus de Mehun, ex gente nobilissima, quem Philippus Aug. rex consanguineum suum appellare non dedignatur. Adfuit vero concilio Lateranensi sub Innocentio papa III. anno 1215.1215.

Inter eum & cives urbis Podiensis controversias & bella exarsisse probat quædam charta num. 336. Philippi regis, de reformatione pacis episcopi Podiensis cum civibus suis, an. 1218.1218. in qua mentio fit Roberti episcopi[1]. Graviores contra ipsum discordias exercuit Poncius de Monte-lauro, pro collecta pedagiorum juxta castrum de Charboneriis ; quod vulgari lingua dicitur, la Sauvetat, ad quas componendas rex Philippus Augustus chartam dedit Parisiis an. 1219. mense Novembri, quæ inscribitur : Charta ** Edita est in probat. hist. Arv. Baluz. pag. 86. de conventionibus inter dominum regem, episcopum Aniciensem, & Poncium de Monte-lauri. Ex illis pactis duæ partes pedagiorum Poncio de Monte-lauri, & ejus heredibus debebantur, ac una tantum episcopo ; sed duas partes Poncius tenere debebat in perpetuum ab Aniciensi episcopo.

Paulo post, videlicet die 21. Decembris ** al. Novembris. pro tuenda ecclesiastica libertate occisus est, ex Alberico in Chronico ; quod etiam legitur in Chronico Autissiodorensi, ex quo fratres Sammarthani hæc descripserunt : Anno Domini m. cc. xix. Robertus Aniciensis episcopus, a quodam milite pro injuriis ecclesiæ irrogatis ab ipso episcopo vinculo anathematis innodato occiditur ; quod populus Aniciensis grave tulit ; unde statim insurrexerunt in parentes ipsius, quædam ipsorum castella diruentes : erat enim idem antistes nobilis genere, sed nobilior moribus. Nam & corporis virginitatem usque ad vitæ exitum creditur custodisse, quod in eo valde laudabile fuit, cum esset præ multis hominibus forma speciosus, claruit autem nonnullis virtutibus.

Eadem fere de hac cæde habet Nangius ad an. 1220. ubi Robertum nostrum cognominat De Meduno, occisus est a Bertrando de Cares milite quem excommunicarat ; cujus nomen discimus ex epistola Honorii papæ III. quam refert Rainaldus ad an. 1220. n. 28. nimirum, cum quidam ex impiis illis sicariis pœnitentia ducti adiissent Romani pontificis clementiam, Honorius spem obtinendæ veniæ nullam eis dedit, nisi præmissa debita satisfactione ; cujus conditiones & leges Honorius definit sua sententia scribens ad episcopos Vivariensem & Tricastinensem, eisque provinciam hujus judicii exsequendi mandans. Vide Rainaldum loco citato. Epistola papæ data est x. Jul. an. 1220.

Rem accuratius describit noster D. Jacobus Boyer, in historia patriæ suæ, scilicet urbis Aniciensis, maxime versatus. Primum observat ad electionem Roberti non omnes canonicos concurrisse, sed Brocardum de Rochebaron ex abbate S. Petri a Turre electum a nonnullis fuisse canonicis ; qui confirmationem suæ electionis minime potuit obtinere. Porro obiit Brocardus an. 1215. 2. cal. Febr. unde pacem turbare diu non potuit.

Robertus ex concilio Lateranensi rediens, stipatus Guigone Segusianorum comite, mittit ad Anicienses litteras apostolicas Innocentii, quæ nihil omnino potuere in animos dissidentis multitudinis ; comes autem metuens ne violentiam Roberto inferrent, ipsum ex urbe educens, deduxit in castrum quoddam, in quo sententiam excommunicationis in rebelles tulit episcopus : qui postea secessit in Pontiniacense ** Pontigny. monasterium ordinis Cisterciensis, diœceseos Autissiodorensis, illustrium episcoporum pro ecclesia decertantium asylum. Interea Honorius III. mandat episcopis Mimatensi & Matisconensi, necnon abbati Cluniacensi, ut Anicium se conferant, & oves errantes ad legitimum pastorem convertant ; sed frustra. Honorius ergo aliam excommunicationis bullam in missis parochialibus legendam dirigit ad Gallicanæ ecclesiæ episcopos ; & specialiter contestatur antistites Autissiodorensem, ac Trecensem, ut una cum Roberto Aniciensi ad Philippum regem conveniant, pacem pastori simul ac gregi procuraturi ; qui cum esset Vernone mense Octobri an. 1217. pacem sancivit minis & auctoritate, episcopum inter & cives : utraque pars vero abbatem Cisterciensem controversiarum suarum arbitrum elegit. Robertus tandem a Silvanectensi episcopo reductus Anicium, pacem firmat, veniam concedit efflagitantibus, reservata tamen ipsos absolvendi facultate summo pontisici, vel ejus deputatis episcopis Tolosano, Carcassonensi, Bigorritano, & Convenensi. Hujus illustris & generosi pastoris qui velut alter Thomas Cantuariensis die S. Thomæ gladiis impiorum occubuit, juxta pagum S. Germani de Pratis ** S. Germmain la Prade, non longe a Doa., corpus delatum est ad abbatiam S. Jacobi de Doa ordinis

  1. Phillipus rex Anicii civibus mandatum dedit ut dicto episcopo ejusque successoribus honorem & reverentiam exhibeant, ipsisque præbeant exercitus & cavalcatas pro defensione castellorum episcopalium contra prædones viarum & raptores ecclesiarum. Actam Vernone anno Dom. Incar. m. cc. xviii. regni quadragesimo, astantibus in palatio dapifero nullo, Guidone buticulario, Mattheo camerario, Mattheo constabulario. Data vacante cancellaria.

    Phillipus Franc. rex R. Aniciensi episcopo consanguineo & fideli suo confirmat privilegia olim a Ludovico VI. & Ludovico VII. concessa. Actum Vernone m. cc. xviii. regni xl. astantibus in palatio dapifero nullo, Guillelmo buticulario, Bartholomeo camerario, Mattheo, constabulario. Data vacante cancellaria. Ex archetypo. Porro acta controversiæ hujus exstant in regist. xxxi. archivii regii Paris. fol. 41. verso, & in cod. 1670. biblioth. Colbert. 137.