Jump to content

Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/414

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ECCLESIA BURDIGALENSIS. 786 Ri.8.tfæt recordatio Jocorum, tempore dolende. Lampridius orator modo primum mihi Occisus agnoscitur, cujus interitus amorem meum sumrnis conficeret angoribus ; etiamst non eum rebus humanis vis impacta rapuisset. Burdigala olim quadratæ figuræ erat, Ausonio teste ; nunc arcus exhibet speciem cujus Garumna fluvius velut fimis est. Olim quoque sita erat ad dextram fluvii hujus rlpam, ut ex Gregorio Tur ronico liquet ; ubi scribit lib. vu. c. 31. & 34. Gundobaldum qui erat in urbe Burdigalensi * cum audisset exercitum Guntramni regis propinquare, Garumnam transivisse, ut Convenas peteret. Nunc autem urbs est in sinistro & ulteriore numinis littore, ex quo volens Convenas pergere, Ga- rumnam transinittere necesse non habet Nec mirum est mutasse situm hanc urbem, quæ tot vices est experta. Quinto enim seculo Gothi eam expugnarunt & incendio vestaverunt ; quibus diu non paruit ; nam Francorum jugo, pulsis Gothis, quos Clodovæus rex domuit, est subdita. An. 732. Saraceni ea potiti sunt. In frequentibus Normannorum incursionibus, plurima passa est excidia, ut infra videbimus : ita ut archiepiscopus B.ur- digasensis ad summam egestatem redactus foret. Varias sortunæ vicissitudines hujus urbis sub Aquita- niæ ducibus, & propriis, quos habuit, comitibus (quos inter memoratur Garacharius sub Chlotario II. a Gregor. Turon. lib. vin. c. 6.) narrare non aggredior. Porro eorum seriem exhibet Oihenartus, in Notitia Vasconiæ lib. m. c. 7. Nunc autem sub regum Francorum imperio floret Burdigala, cu- jus hodiernus status breviter est describendus. Gaudet nobilis hæc urbs sede archiepiscopali, academia seu studiorum Universitate, Parlamento, Curia Franciæ quæstorum, officina monetæ, præsertim vero celeberrimo emporio, ad quod ex om- nibusregionibus maxime Septentrionalibus appellunt frequentes naves, imo dasses, occurruntque ne- gotiatores & institores. Majorum navium appulsum juvat Oceani vicini æstus. Ad ostium vero Ga- rumnæ in Oceanum induentis, in vicina rupe, turris dictaCordoanlabore Ludovici Fuxsi inter fyrtes exstructa est, ex qua faces accenfie noctu viam navigantibus monstrant. Academia Burdigalensis olim floruit ; a quo vero fuerit instituta, non fatis Iiquet. Ausonius recenset pIurimos viros doctos, qui hac iu urbe, sua artate eloquentiam & alias optimas artes docuerant ; impri- mis Æmilium Magnum, Arborium, & Tiberium Minervum, quibus magistris litteras Græcas & Latinas ibi didicerat, lpse Burdigalæ grammaticam & rhetoricam profestus est. Carolus VII. hanc aca- demiam restauravit, quam Eugenius papa IV. piurimis ornavit privilegiis. Idem rex qui Burdigalam & totam Aquitaniam, ab Angiomm jugo liberatam Franciæ regno restituit, hac iu urbe senatum erexit, seu parlamentum. Burdegala quæ Vasconiæ vulgo caput habetur, præest præterea pago singuIari Burdigalensi dicto, le Bourdelois, qui ad Garumnam & Duranii ♦ fluvii partem, ubi in Garumnam infiuit, exten— *Dordogn* ditur, inter Santones ad Septentrionem, pagum Medulicum, le Medoc, ad Occidentem, Vasates ad Meridiem, & partem pagi Vasatensis, Petracoriosque ad Orientem. Præcipua vero pagi BurdigaIensis loca sunt Blavia, Blaye, quam Ausonius militarem appellat, quod ibi militum præsidium esset, ut etiamnum. Est autem castrum monti qui imminet Garumnae, infra confluentes ipsius & Duranii, impositum, ad fruminis ripam dextram Santones spectantem : Riontium, Rions, cujus meminit Greg. Turon. lib. de Gloria Conf. c. 48. castrumestad Garumnamsupra Burdigalam : Frontiacus, Fronsac, quod castrum construxit Carolus magnus super flumen Dordoniam, ut Vascones, quos Hunoldus ad rebellandum impellebat, coerceret, uti legitur in veteribus Annalibus rerum Francicarum : Liburnia ad Dordo- niam, ubi Ellam amnem recipit : Cardillacum ad Garumnam, castro elegantis & magnifici operis ibi constructo insigne : Fanum S. Macharii : Burgus denique, antiquitus prædium nobile S. Pauiiui, eleganti carmine Apollinaris Sidonii defcriptum, quod sit clausit : Confirmat vocem jamjam prope sobrius istum Silenus, pariterque chori cecinere faventes. Crni.u. Nyfa vale Bromio, Phœbo Parnasse bivertex. Non illum Naxus, non istum Cirrha requirat t Sed mage perpetuo Burgus placitura petatur. Ut jam de ecclesiastico Burdigalæ statu inquiramus, hæc urbs, ut fere omnes Aquitanicae, a S. Martiali, quem totius gentis apostolum fuisse gratulantur, fidem gloriatur accepisse. Porro ecclesia hæc non soiuni episcopalis est, sed iusuper metropolitana ; & si fides habeatur Hieronymo Lopezio, etiam primatus olim jure gaudebat, quod probare conatur ex quibusilam episcoporum ordinationibus, in prima provincia Aquitanica olim factis a Burdigalensibus antistitibus. In veteri notitia, quam nonnulli credunt factam Honorii Augusti temporibus, nos autem putamus antiquiorem, in provincia Aqui- tanica II. sub metropoli civitate Burdigalensium sunt Aginnensium, Ecolifmenfium, Santonum, Pictavorum, & Petrocoriorum civitates : quibus additæ postea Condomiensis, Malleacensis, nunc Rupellensis, Lucionensis & Sarlatensis. Olim controversia suit inter archipræfules Bituricensem & Burdigalensem de jure primatus, quod BituricensiS vindicabat sibi in Burdigalensem. Et sane jam ostendimus agendo de Bituricensibus primatibus, qui se patriarchas dicunt, ipsos jure primatiali Burdigalensem provinciam visitasse. At vero Clemens papa V. qui Burdigalæ sederat, hanc ecclesiam, totamque provinciam Burdigalensem a juris- dictione archiepiscopi Bituricensis exemit & subjectione bullis quas descrlptas ex chartario ecclesiæ * $, \ 6°,’* PictaYsensis inter instnimenta dedimus. *